Denz.-U. 2147

In universum denique me alienissimum ab errore profiteor, quo modernistae tenent in sacra traditione nihil inesse divini; aut, quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt; ita ut nihil iam restet nisi nudum factum et simplex, communibus historiae factis aequandum; hominum nempe sua industria, solertia, ingenio scholam a Christo eiusque Apostolis inchoatam per subsequentes aetates continuantium. Proinde fidem Patrum firmissime retineo et ad extremum vitae spiritum retinebo, de charismate veritatis certo, quod est, fuit eritque semper in episcopatus ab Apostolis successione; non ut id teneatur quod melius et aptius videri possit secundum suam cuiusque aetatis culturam, sed ut nunquam aliter credatur, nunquam aliter intelligatur absoluta et immutabilis veritas ab initio per Apostolos praedicata. Haec omnia spondeo me fideliter, integre sincereque servaturum et inviolabiliter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptisque deflectendo. Sic spondeo, sic iuro, sic me Deus etc. APPENDIX. Conc, IllibeHtanum ' 300 (?), De coelibatu clericxjrum -. Can. 27. Episcopus, vel quilibet alius clericus, aut sororem, aut filiam virginem dicatam Deo, tantum secum habeat; extraneam nequaquam habere placuit. Can. 33. Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus, vel omnibus clericis positis in ministerio, abstinere se a coniugibus suis et non generare filios: quicumque vero fecerit, ab honore clericatus S. IULIUS I 337—352. De primatu Romani Pontificis [Ex ep. «'Avcfvuuv xd fpd}Ji}.iaTa» ad Antiochenos, a. 341.] Nam si omnino, ut dicitis, culpa, t'-57; aliqua fuit eorum iudicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit. Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod iustum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur, nec vulgares ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt. Cur autem de Alexandrina potissimum ecclesia nih nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod iustum est decernatur? Sane si qua huiusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc ecclesiam scribendum fuit. Conc. Sardicense 343—344, De primatu Romani Pontificis K [VersioDionysii Exig.] Can.3l (Isid. 4). Osius episcopus dixit: Illud quoque necessario adiciendum est, ut episcopi de sua provincia ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeant: nisi forte a fratribus suis invitati; ne videamur ianuam claudere caritatis. Quod si in ab'qua provincia aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit; ne unus e duobus ex alia provincia advocet episcopum cognitorem. Quod si aliquis episcoporum iudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum concilium renovetur; si vobis placet, sancti Petri Apostoli memoriam honoremus, ut scribatur Hrdl G37Esq; cf. Hfi I 560 sqq; Kirch, Enchir. sont. n. 448 sqq. veujBfj ' et 5oKeT ujuujv Tfj | ab his, qui causam examiddm}, TTeTpou toO dixo- j narunt, lulio Romano episcopo: et si iudicaverit renovandum esse iudicium, renovetur, et det iudices. Si autem probaverit talem causam esse, ut non refricentur ea quae acta TTUJV, et beoi, dvavemGfjvai sunt; quae decreverit, cont6 biKacTTiipiov, Kai eiriYVUJ- firmata erunt. [Si hoc om-)iOva(; auToq TTapdaxoi- Et e \ nibus placet? Synodus re-)Lin ovOTv\vai buvaTai, tot- j spondet: Placet.] ujg TTaXivbiKiaq \p\)le\v, jd dnaB KeKpijueva |ur) dvaXueaGai, Can. 4 (Isid. 5). Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitate protulisti, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma: alter episcopus in eius cathedra, post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur; nisi causa fuerit in iudicio episcopi Romani detcrmin ara. Can. 5 (Isid. 6). Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut, si episcopus accusatus fuerit, et iudicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum deiecerint, si appellaverit, qui deiectus est, et confugerit ad episcopum Romanae ecclesiae et voluerit se audiri: si iustum putaverit, ut renovetur iudicium (vel discussionis examen), scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant et iuxta fidem veritatis definiant. Quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut de latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, quid velit et quid aestimet; et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis iudicent, habentes eius auctoritatem,a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicaverit.... ToO TrpdY|uaT0(; eTriYVUjaiv Kai diroqpaaiv toO eTTiaKOTTOU, TTOifiaei OTrep dv Tr) ejucppoveaTdTr] auToO pouXfj KaXOu exeiv 66Hr]. ATrcKpivavTO oi eTriaKOTTor Td XexGevTa ripeaev. Conco FOBOIULIEKSE 796, De Christo Filio Dei naturali, non adoptivo. [Ex symbolo fidei.] Nec obfuit humana et temporalis nativitas divinae illius {addpostgi- intemporali nativitati, sed in una Christi Iesu per- 1 Friaul. • Msi XIII 8M; ML 99, 294. i sona verus Dei verusque hominis Filius. Non alter hominis Filius et alter Dei.... Non putativus Dei Filius, sed verus; non adoptivus, sed proprius, quia nunquam fuit propter hominem, quem assumpsit, a Patre alienus. Et ideo in utraque natura proprium eum et non adoptivum Dei Filium confitemur, quia inconfusibiliter et inseparabiliter, assumpto homine, unus idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter Matri secundum humanitatem, proprius tamen Patri in utroque. CLEMENS VI 1342-1352. De primatu Romani Pontificis. [Ex ep. «Super quibusdam» ad Consolatorem, Catholicon Armenorum, 29. Sept. 1351.J (3)... Quaerimus: Primo, si creditis tu et Ecclesia Armenorum, quae tibi obedit, omnes illos, qui in baptismo eandem fidem Catholicam receperunt, et postmodum a communione fidei eiusdem Ecclesiae Romanae, quae una sola Catholica est, recesserunt vel recedent in futurum, esse schismaticos et haereticos, si pertinaciter divisi a fide ipsius Romanae Ecclesiae perseverent. Secundo petimus, si creditis tu et Armeni tibi obedientes, quod nullus homo viatorum extra fidem ipsius Ecclesiae et obedientiam Pontificum Romanorum poterit finaliter salvus esse. In secundo vero capitulo... quaerimus: Primo, si credidisti, credis vel credere es paratus cum Ecclesia Armenorum, quae tibi obedit, quod beatus Petrus plenissimam potestatem iurisdictionis acceperit super omnes fideles Christianos a Domino Iesu Christo: et quod omnis potestas iurisdictionis, quam in certis terris et provinciis et diversis partibus orbis specialiter et particulariter habuerunt Iudas Thaddaeus et ceteri Apostoli, subiecta fuerit plenissime auctoritati et potestati, quam super quoscumque in Christum credentes in omnibus partibus orbis beatus Petrus ab ipso Domino Iesu Christo accepit: et quod nullus Apostolus vel quicumque alius super omnes Christianos nisi solus Petrus plenissimam potestatem accepit. Secundo, si credidisti, tenuisti vel credere ac tenere paratus es cum Armenis tibi subiectis, quod omnes Romani Pontifices, qui beato Petro succedentes canonice intraverunt et canonice intrabunt, ipsi beato Petro Romano Pontifici successerint et succedent in eadem plenitudine, iurisdictione potestatis, quam ipse beatus Petrus accepit a Domino Iesu Christo super totum et universum corpus Ecclesiae militantis. Tertio, si credidistis et creditis tu et Armeni tibi subiecti, Romanos Pontifices qui fuerunt, et nos qui sumus Pontifex Romanus, ac illos qui in posterum successive erunt, tamquam legitimos et potestate plenissimos Christi vicarios, omnem potestativam iurisdictionem, quam Christus ut caput conforme in humana vita habuit, immediate ab ipso Christo super totum ac universum corpus militantis Ecclesiae accepisse. Quarto, si credidisti et credis, quod omnes Romani Pontifices qui fuerunt, nos qui sumus, et alii qui erunt in posterum, ex plenitudine potestatis et auctoritatis praemissae potuerunt, possumus et poterunt imm.ediate per nos et eos de omnibus tamquam de iurisdictioni nostrae ac eorum subditis iudicare et ad iudicandum quoscumque voluerimus ecclesiasticos iudices constituere et delegare. Quinto, si credidisti et credis, quod in tantum fuerit, sit et erit suprema et praeeminens auctoritas et iuridica potestas Romanorum Pontificum qui fuerunt, nostri qui sumus, et illorum qui in posterum erunt, ut a nemine iudicari potuerint, potuerimus neque in posterum poterunt; sed soli Deo iudicandi servati fuerint, servemur et servabuntur: et quod a sententiis et iudiciis nostris non potuerit neque possit nec poterit ad aliquem iudicem alium appellari. Sexto, si credidisti et adhuc credis, plenitudinem potestatis Romani Pontificis se extendere in tantum, quod patriarchas, catholicon, archiepiscopos, episcopos, abbates et quoscumque praelatos alios de dignitatibus, in quibus fuerint constituti, possit ad alias dignitates maioris vel minoris iurisdictionis transferre, vel exigentibus eorum criminibus ipsos degradare et deponere, excommunicare et Sathanae tradere. Septimo, si credidisti et adhuc credis, Pontificialem auctoritatem non posse nec debere subici cuicumque imperiali et regali auL alteri saeculari potestati, quantum ad institutionem iudicialem, correctionem vel destitutionem. Octavo, si credidisti et credis, Romanum Pontificem solum posse sacros generales canones condere, plenissimam indulgentiam dare visitantibus limina Apostolorum Petri et Pauli vel ad Terram Sanctam accedentibus, aut quibuscumque fidelibus vere et plene poenitentibus et confessis. Nono, si credidisti et credis, omnes qui se contra fidem Romanae Ecclesiae erexerunt et in finali impoenitentia mortui fiaerunt, damnatos fijisse et ad perpetua infernorum supplicia descendisse. Decimo, si credidisti et adhuc credis, Romanum Pontificem circa administrationem sacramentorum Ecclesiae, salvis semper illis, quae sunt de integritate et necessitate sacramentorum, posse diversos ritus Ecclesiarum Christi tolerare, et etiam concedere, ut serventur. Undecimo, si credidisti et credis, Armenos, qui Romano Pontifici in diversis partibus orbis obediunt et formas et ritus Romanae Ecclesiae in administratione sacramentorum et in ecclesiasticis officiis, ieiuniis et aliis caerimoniis studiose et cum devotione observant, bene agere et illa agendo vitam aeternam mereri. Duodecimo, si credidisti et credis, neminem de dignitate episcopali ad archiepiscopalem, patriarchalem vet catholicon posse transferri auctoritate propria, nec etiam auctoritate cuiuscumque principis saecularis, sive rex fuerit sive imperator, vet quicumque alius fultus qualicumque potestate et dignitate terrena. Tertiodecimo, si credidisti et adhuc credis, solum Romanum Pontificem, dubiis emergentibus circa fidem Catholicam, posse per determinationem authenticam, cui sit inviolabiliter adhaerendum, finem imponere, et esse verum et Catholicum quidquid ipse auctoritate clavium sibi traditarum a Christo determinat esse verum: et quod determinat esse falsum et haereticum, sic censendum. Quartodecimo, si credidisti et credis Novum et Vetus Testamentum in omnibus libris, quos Romanae Ecclesiae nobis tradidit auctoritas, veritatem indubiam per omnia continere.... De erroribus Armenorum. [Ex eadem epistola ad Consolatorem.] (15) Post praedicta omnia, mirari cogimur vehementer, <;\p°j quod in quadam epistola, quae incipit: Honorabilibus in Christo Patribus, subtrahis de LIII primis capitulis capitula XIV. Primum, quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Fijivo. Tertium, quod parvuli ex primis parentibus contiahunt originale peccatum. Sextum, quod animae ex toto purgatae separatae a suis corporibus manifeste Deum vident. Nonum, quod animae decedentium in mortali peccato in infernum descendant. Duodecimum, quod baptismus deleatss? originale et actuale peccatum. Decimum tertium, quod Christus non destruxit descendendo ad inferos inferiorem infernum. Quintumdecimum, quod angeli a Deo fuerunt creati boni. Trigesimum, quod effusio sanguinis animalium nullam operatur remissionem peccatorum. Trigesimum secundum, quod non iudicent comestores piscium et olei in diebus ieiuniorum. Trigesimum nonum, quod in Ecclesia Catholica baptizati, si efficiantur infideles et postmodum convertantur, non sunt iterum baptizandi. Quadragesimum, quod parvuli ante octavum diem possunt baptizari, et quod baptismus non potest esse in liquore alio quam in vera aqua. Quadragesimum secundum, quod Corpus Christi post verba consecrationis sit idem numero, quod corpus natum de Virgine et immolatum in cruce. Quadragesimum quintum, quod nullus, etiam sanctus, Corpus Christi potest conficere, nisi sit sacerdos. Quadragesimum sextum, quod est de necessitate salutis, confiteri proprio sacerdoti vel de licentia eius, omnia peccata mortalia perfecte et distincte.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 591.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.