Denz.-U. 216

S. Can. 4. Si quis dicit, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum aequalitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est et de ipso, Sicut TheodoruS [insipiens] dicit: vel secundum homonymiam, per quam Nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem, et honorem, et dignitatem, et adorationem, unam personam, unum Filium, et unum Christum confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, sicut sancti Patres docuerunt, et ideo unam eius subsistentiam compositam, qui est Dominus (noster) Iesus Christus, unus de Sancta Trinitate, talis A. S. Cum enim multis modis unitas intelligitur, qui impietatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, unitionem secundum confusionem dicunt. Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes affectualem unitatem introducunt. Sancta Dei Ecclesia utriusque perfidiae impietatem reiciens, unitionem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Unitio enim per compositionem in mysterio Christi non solum inconfuse ea, quae convenerunt, conservat, sed nec divisionem suscipit.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 90.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.