Denz.-U. 2181

III. Utrum attenta locutione graeca «ἡμεῖς oi ζῶντες οἱ περιλειπόμενοι»; perpensa quoque expositione Patrum, imprimis sancti Iohannis Chrysostomi, tum in patrio idiomate, tum in epistolis Paulinis versatissimi, liceat tanquam longius petitam et solido fundamento destitutam reicere interpretationem in scholis catholicis traditionalem (ab ipsis quoque novatoribus saeculi XVI retentam), quae verba sancti Pauli in cap. IV epist. 1 ad Thessalonicenses, vv. 15—17, explicat, quin ullo modo in-! AAS 1 (916) 8575q; EB n.482sqq. volvat afürmationem Parousiae tam proximae, ut Apostolus seipsum suosque lectores adnumeret fidelibus illis, qui superstites ituri sunt obviam Christo? Kesp.: Negative.

2181a

De schismaticis moribundis et mortuis. [Resp. S. Officii ad varios locorum Ordinarios, 17. Maii 1916.]

1. An schismaticis materialibus in mortis articulo constitutis, bona fide sive absolutionem sive extremam unctionem petentibus, ea sacramenta conferri possint sine abiuratione errorum? | KResp.: Negative, sed requiri, ut meliori quo feri possit modo errores reiciant et professionem fidei faciant. lL An schismaticis in mortis articulo sensibus destitutis absolutio et extrema unctio conferri possit? " Resp.: Sub conditione affirmative, praesertim si ex adiunctis conicere liceat, eos implicite saltem errores suos reicere, remoto tamen efficaciter scandalo, manifestando scilicet adstantibus, Ecclesiam supponere, eos in ultimo momento ad unitatem rediisse. ω - ΠΙ. Quoad sepulturam ecclesiasticam standum Rituali Romano.

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.