Denz.-U. 2190
Quod si terrenis hisce negotiis mereque politicis moderandis, sine ratione, se immiscere nefas putat Ecclesia, eadem tamen iure suo contendit, ne quid inde causae praetendat civilis potestas, sive altioribus illis bonis, quibus salus hominum sempiterna continetur, quoquo modo obsistendi, sive damnum perniciemve iniquis. legibus iussisque intentandi, sive divinam Ecclesiae ipsius constitutionem labefactandi, sive denique sacra Dei iura in civili hominum communitate conculcandi.