Denz.-U. 2211

abstineat. Non solum iuventutis sed etiam aetatum omnium et condicionum ad civilem societatem statumque educatio pertinet, quae civica appellari potest, quaeque, pro parte, ut aiunt, positiva, in eo consistit, ut hominibus ad societatem eiusmodi pertinentibus res publice proponantur, quae, et mentes cognitionibus rerumque imaginibus imbuendo et sensus percellendo, voluntates ad honestum invitent et morali quadam necessitate perducant; pro negativa autem, ut ea praecaveat atque impediat, quae sibi adversantur. Quae quidem civica educatio, tam profecto ampla ac multiplex, ut Status operam fere totam pro communi bono amplectatur, cum ad aequitatis leges conformare se debeat, tum doctrinae Ecclesiae, quae earum legum magistra est divinitus constituta, refragari nequit.... Neque..

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.