Denz.-U. 2248

At ne haec quidem est vera mulieris emancipatio neque illa rationi congruens et dignissima libertas, quae christianae nobilisque mulieris et uxoris muneri debetur; potius est muliebris ingenii et maternae dignitatis corruptio et totius familiae perversio, qua. maritus privatur uxore, proles matre, domus familiaque tota vigili semper custode. Quin immo in ipsius mulieris perniciem vertitur haec falsa libertas et non naturalis cum viro aequalitas; nam si mulier ab regia descendit sede, ad quam per Evangelium intra domesticos Darietes evecta est, brevi in veterem servitutem (sin minus specie, re tamen vera) redigetur, fietque, ut apud ethnicos erat, merum viri instrumentum. Aequalitas autem illa iurium, quae tantopere exaggeratur et praetenditur, in iis quidem agnosci debet, quae propria sunt personae ac dignitatis humanae, quaeque nuptialem pactionem consequuntur et coniugio sunt insita; in usque profecto uterque coniux eodem omnino iure gaudet eodemque debito tenetur; in ceteris, inaequalitas quaedam et temperatio adesse * AAS 22 (1930) 567 54. debet, quam familiae bonum ac debita domesticae societatis. et ordinis unitas firmitasque postulant. 34 κ Sicubi tamen sociales et oeconomicae condiciones mulieris: nuptae, ob mutatos conversationum humanarum modos et usus, aliquo pacto mutari debent, auctoritatis publicae est, civ uxoris iura ad huius temporis necessitates et indigentias aptare, habita quidem ratione eorum, quae exigunt diversa sexus minei indoles naturalis, morum honestas, commune si miliz bonum, modo etiam essentialis ordo societatis domesticae in columis maneat, qui altiore quam humana, id est, divina aut toritate atque sapientia conditus est, et nec legibus publi. nec privatis beneplacitis mutari potest. De divortiis'. [Ex eadem Encycl. «Casti connubii», 31. Dec. 1980.] i fautores, tristi rerum usu nihil edocti,

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.