Denz.-U. 2256

Quid res publica possit. Re vera hominibus hac in re non. solum sui proprii commodi, sed etiam communis boni esse. rationem habendam, ex ipsa dominii quam diximus indole individuali simul et sociali deducitur. Officia vero haec singillatim definire, ubi id necessitas postulaverit neque ipsa lex Ὁ CF. Litt. Encycl. «erum novarum», n. 13 [ASS 28 (1890/91) 647; AL XI (Romae 1891) 107]. 2,845.28 1991) 191 sqq;? Litt. Encycl. «Rerum novarum», n. 19 [ASS 22 (1890/91) 651; AL XI * Cf. Litt. Encycl. c Rerurr. novarum, n. 19 [v. n. 1088b]. naturalis praestiterit, eorum est, qui rei publicae praesunt. Quapropter quid, considerata boni communis vera necessitate, eis qui possident liceat, quid illicitum sit in suorum bonorum usu, publica auctoritas, lege naturali et divina semper praelucente, sciscere potest accuratius. Immo vero LEO XIII sapienter docuerat «industriae hominum institutisque populorum esse a Deo permissam privatarum possessionum descriptionem»!.... Reipublicae tamen suo munere pro arbitrio fungi non licere in aperto est. Semper enim ipsum naturale ius et possidendi privatim et haereditate transmittendi bona intactum inviolatumque maneat oportet, quippe quod respublica auferre nequeat; «est enim homo quam res publica senior»?, atque etiam «convictus domesticus et cogitatione et re prior quam civilis coniunctio», Unde iam sapientissimus Pontifex edixerat, nefas esse reipublicae privatos census immanitate tributorum et vectigalium exhaurire. «Ius enim possidendi privatim bona cum non sit lege hominum, sed natura datum, non ipsum abolere, sed tantummodo ipsius usum temperare et cum communi bono componere auctoritas publica potest.»*..,

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.