Denz.-U. 2262
Unde iusta portio aestimanda.] Mercedis vero iustam portionem non ex uno, sed ex pluribus nominibus esse aestimandam iam sapienter LEO XIII edixerat illis verbis: «Ut mercedis statuatur ex aequitate modus, causae sunt considerandae plures»?.... v.: ve Operae indoles et individualis et socialis. Sicut dominii, ita operae, eius praecipue quae alteri locatur, praeter personalem seu individualem, socialem quoque rationem esse considerandam liquido deprehenditur: nisi enim corpus vere sociale et organicum constet, nisi socialis et iuridicus PS operae exercitium tueatur, nisi variae artes, quarum aliae at aliis dependent, inter se conspirent ac mutuo compleant, nisi, quod maius est, consocientur ac quasi in unum conveniant intellectus, res, opera, nequit fructus suos gignere efficientia hominum. Haec ergo nec iuste aestimari neque ad aequalitatem rependi poterit, eius natura sociali et individuali posthabita.: Bed. Monk pie 34[ASS 23 (1890/91) 661; AL XI AAS (98 sqq. n. Tria capita respicienda: Ex hac autem duplici nota, quae operae humanae insita natura est, gravissima emanant consectaria, quibus salarium regi et determinari debet.