Denz.-U. 2271

1 Cf. Litt. Encycl. «Rerum novarum», n. 42 [ASS 23 (1890/91) AL (Romae) XI 138 sq]. 3 AAS 23 (1931) 215 se 1. mus, concessit, componi cum Ecclesiae catholicae dogmatibus non potest: siquidem ipsam societatem fingit a christiana veritate quam maxime alienam. Societatem atque hominis indolem socialem fin alienissima a christiana veritate. Nam secundum christianam doctrinam homo, sociali natura praeditus, in his terris collocatur, ut in societate et sub auctoritate a Deo ordinata (cf. Rom.13,1] vitam ducens, omnes suas facultates in laudem et gloriam Creatoris sui plene excolat evolvatque, atque artis aliusve vocationis suae munere fideliter fungendo temporalem simul et aeternam sibi comparet felicitatem. Socialismus autem, sublimis huius, cum hominis tum societatis, finis penitus ignarus et incuriosus, solius commodi causa humanam consortionem autumat esse institutam.... Catholicus et socialista pugnantia dicunt. Quodsi socialismus, ut omnes errores, aliquid in se veritatis admisit (quod quidem Summi Pontifices numquam sunt inficiati), nititur tamen doctrina de humana societate, ipsi propria, a vero Christianismo absona. Socialismus religiosus, socialismus christianus pugnantia dicunt: nemo potest simul catholicus probus esse et veri nominis socialista.... De B. Mariae V. maternitate universali!. [Ex Encycl. «Lux veritatis», 25. Dec. 1981.] Ipsa (scilicet) ex hoc, quod humani generis peperit Redemptorem, nostrum. quoque omnium, quos Christus Dominus fratres habere voluit [cf. Rom 8, 29], quodammodo exsistit benignissima mater. «Talem», ita decessor noster s. r. LEO XIII? «nobis praestitit Deus, cui, hoc ipso, quod Unigenae sui matrem elegit, maternos plane indidit sensus, aliud nihil spirantes nisi amorem et veniam; talem facto suo Iesus Christus ostendit, cum Mariae subesse et obtemperare ut matri filius sponte voluit; talem de cruce praedicavit, cum universitatem humani generis, in Ioanne discipulo, curandam et fovendamque commisit [10 19, 3654]; talem denique se dedit ipsa, quae eam immensi laboris hereditatem, a moriente Filio relictam, magno complexa animo, materna in omnes officia confestim coepit impendere.»? AAS 28 (1981) 514.? Encycl. «Octobri. mense», 22. Sept. 1891 [ASS 24 (1891/02) 196; AL (Romae) 11, 304 sq].

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.