Denz.-U. 2273

II. Utrum asserere liceat verba Iesu Christi, quae leguntur apud S. Matthaeum 16, 26: 'Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?', et pariter ea, quae habentur apud S. Lucam 9, 25: 'Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat?', sensu litterali non respicere aeternam salutem animae, sed solum vitam temporalem hominis, non obstantibus ipsorum verborum tenore eorumque contextu, necnon unanimi interpretatione catholica ? Resp.: Negative.

Latin text from patristica.net, modern apparatus removed.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.