Denz.-U. 2288
Quodsi divinum hoc, a Christo datum, vitae virtutisque principium attente consideramus, prout ipsum fontem constituit 219. cuiusvis doni gratiaeque creatae, facile intellegimus illud nihil aliud esse nisi Paraclitum Spiritum, qui a Patre Filioque procedit, quique peculiari modo Spiritus Christi seu Spiritus Filii dicitur (Rom 8, 9; 2 Cor 3, 17; Gal 4,6). Hoc εἰ gratiae veritatisque Flamine Filius Dei in ipso intaminato Virginis sinu animam suam ornavit; hic Spiritus in deliciis habet in almo Redemptoris animo tamquam in templo suo dilectissimo: habitare; hunc Spiritum proprio effuso cruore Christus nobis in * AAS 35 (1943) 211 sq.? Greg. Magn., Moral. XIV, 35, 43: ML 75, 1062.? AAS 35 (1943) 218 sqq. Cruce promeruit; hunc denique super Apostolos efflans, Ecclesiae ad peccata remittenda largitus est (cf. Io 20, 22); ac dum Christus solummodo hunc Spiritum non ad mensuram accepit (cf. Io 3, 34), membris tamen mystici Corporis non nisi secundum mensuram donationis Christi ex ipsius Christi plenitudine impertitur (cf. Eph 1, 8; 4, 7). Ac postquam Christus in Cruce clarificatus est, eius Spiritus cum Ecclesia uberrima effusione communicatur, ut ipsa eiusque singula membra magis in dies magisque Servatori nostro adsimulentur. Spiritus Christi est, qui nos adoptivos Dei filios effecit (cf. Rom 8, 14—17; Gal 4, 6—7), ut aliquando, omnes revelata facie gloriam Domini iu in eandem imaginem transformemur a claritate in claritatem" (2 Cor 3, 18). Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes Corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris; quibus pro diversis eorum muneribus atque officiis, pro maiore vel minore quo fruuntur spiritualis sanitatis gradu, diversis rationibus praesens est atque adsistit. Ille est, qui caelesti vitae halitu in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium. Ille est, qui licet per se ipse in omnibus membris habeatur, in iisdemque divinitus agat, in inferioribus tamen etiam per superiorum ministerium operatur; ille denique est, qui dum Ecclesiae nova semper in dies, sua afflante gratia, incrementa parit, membra tamen, a Corpore omnino abscissa, renuit sanctitatis gratia inhabitare. Quam quidem Iesu Christi Spiritus praesentiam operationemque sapientissimus Decessor Noster imm. mem. LEO XIII Encyclicis Litteris,Divinum illud per haec verba presse nervoseque significavit Hoc affirmare sufficiat, quod cum Christus Caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima." '