Denz.-U. 2292

Quod autem Vulgatam Tridentina Synodus esse voluit "x unam conversionem,,qua omnes pro authentica uterentur", it quidem, ut omnes norunt, latinam solummodo respicit Ecclesiam, eiusdemque publicum Scripturae usum, ac nequaquam, procul dubio, primigeniorum textuum auctoritatem et vim minuit. Neque Du de In gc EN 6d Eee rici: den Concilium illam iure praeferendam edixit, quae latinis quae illa aetate circumferebantur Isi.»longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est RC igitur praecellens Vulgatae auctoritas seu, ut aiunt, auti ἫΝ non ob criticas praesertim rationes a Concilio statuta est, si ob illius potius legitimum in Ecclesiis usum, per tot saeculorum decursum habitum; quo quidem usu demonstratur eamdem, prout intellexit et intellegit Ecclesia, in rebus fidei ac D ab omni prorsus esse errore immunem; ita ut, ipsa Ecclesia testante et confirmante, in disputationibus, lectionibus concionibusque tuto ac sine errandi periculo proferri possit; atque adeo. eiusmodi authentia non primario nomine critica, sed iuridica potius vocatur. Quapropter haec Eod in rebus doctrinae auctoritas minime vetat — immo id hodie fere postulat —, quominus eadem haec doctrina ex primigeniis etiam textibus comprobetur et confirmetur, atque etiam quominus passim in auxilium iidem textus vocentur, quibus recta Sacrarum Litterarum significatio ubique magis in dies patefiat atque explanetur. Ac ne id quidem Tridentini Concilii decreto prohibetur, quominus nempe ad christifidelium usum et bonum et ad faciliorem divini eloquii intellegentiam, conversiones in vulgatas linguas conficiantur, eaeque etiam ex ipsis primigeniis textibus, ut jam multis in regionibus, approbante Ecclesiae auctoritate, laudabiliter factum esse novimus.

Denzinger–Umberg–Rahner ed., 1957.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.