Denz.-U. 230
Adeone te in summo sacerdotii gradu positum catholicae fefellit veritas matris, ut non statim schismaticum te conspiceres, cum a sedibus apostolicis recessisses? Adeone populis ad praedicandum positus non legeras super Apostolorum principem a Christo Deo nostro Ecclesiam esse fundatam, ut portae adversus ipsam inferi praevalere non possent? [Cf. Mt 16, 18.] Quod si legeras, ubinam praeter ipsum esse credebas Ecclesiam, in quo uno omnes scilicet apostolicae sedes sunt? Quibus pariter sicut illi, qui claves acceperat, ligandi solvendique potestas indulta est? [Cf. Mt 16, 19.] Sed idcirco uni primum, quod daturus erat, etiam (in) omnibus dedit, ut, secundum beati Cypriani martyris id ipsum exponentis sententiam, una esse monstretur Ecclesia. Quo ergo tu, carissime iam in Christo, ab ista divisa errabas, vel quam salutis tuae tenebas spem?