Denz.-U. 2330
— Quae autem ex popularibus narrationibus in Sacris Litteris. recepta sunt, ea cum mythologiis aliisve id genus minime. aequanda sunt, quae magis ex effusa imaginatione procedunt quam ex illo veritatis ac simplicitatis studio, quod in Sacris Libris Veteris etiam Testamenti adeo elucet ut hagiographi nostri antiquos profanos scriptores aperte praecellere dicendi sint.