Denz.-U. 2334
— Quamvis nihil prohibeat quominus humanitas Christi, etiam psychologica via ac ratione, altius investigetur, tamen in arduis pum generis studiis non desunt qui plus aequo vetera linquant, ut nova astruant et auctoritate ac definitione Chalcedonensis Concilii perperam utantur, ut a se elucubrata suffulciant, Hi humanae Christi naturae statum et condicionem ita provehunt ut eadem reputari videatur subiectum. quoddam sui iuris, quasi in ipsius Verbi persona non subsistat. At Chalcedonense Concilium, Ephesino prorsus congruens, lucide asserit utramque Redemptoris nostri naturam, in unam personam atque subsistentiam convenire vetatque duo in Christo poni individua, ita ut aliquis, homo assumptus", integrae autonomiae compos, penes Verbum collocetur.