Denz.-U. 2336

Recentius autem eorum sententiam maerenti animo reprobavimus qui eo usque procedunt ut coniugium asseverent unum esse, quod naturale personae humanae incrementum debitamque perfectionem tueri possit. Nonnulli enim affirmant divinam gratiam, a matrimonii sacramento ex opere operato impertitam, ita coniugii usum sanctum reddere, ut instrumentum evadat ad singulos animos cum Deo coniungendos efficacius quam virginitas ipsa, quandoquidem matrimonium christianum, non autem virginitas, sacramentum est. Quam quidem doctrinam utpote falsam ac detrimentosam denuntiamus. Utique enim hoc sacramentum divinam sponsis impertit gratiam ad coniugale officium sancte obeundum ; utique mutui amoris nexum confirmat, quibus iidem una invicem continentur ; verumtamen non ad id institutum est ut coniugii usum veluti instrumentum reddat per se magis aptum ad sponsorum animos caritatis vinculo cum Deo ipso coniungendos . Nonne potius Apostolus Paulus coniugibus ius agnoscit a matrimonii usu se abstinendi ad tempus, ut vacent orationi , idcirco quia eiusmodi abstinentia liberiorem reddit animum, qui velit caelestibus Deique supplicationibus se dedere ? Deinde asseverari non potest - ut quidam faciunt - 'mutuum adiutorium', quod sponsi in christianis nuptiis quaerunt, opem esse perfectiorem quam solitudinem, ut aiunt, cordis virginum et caelibum, ad propriam sanctitatem assequendam. Nam, quamquam ii omnes, qui perfectae castitatis institutum amplexi sunt, humano huiusmodi amore se abdicaverunt, nihilo secius hac de causa affirmari non potest eos ob hanc eandem privationem suam reddidisse humanam personam quasi imminutam ac despoliatam. Ii enim a caelestium ipso munerum Datore spirituale aliquid accipiunt, quod quidem illud in immensum exsuperat 'mutuum adiutorium' a coniugibus sibi invicem impertitum.

Latin text from patristica.net, modern apparatus removed.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.