Denz.-U. 248

Mc 13, 32], omnino recte vestra sanctitas sensit, quoniam non ad eundem filium, iuxta hoc quod caput est, sed iuxta corpus eius, - quod sumus nos, est certissime referendum.... Dicit quoque [Augustinus]... quod de eodem Filio possit intelligi, quia Deus omnipotens aliquando more loquitur humano, sicut ad Abraham dicit: Nunc cognovi, quia times Deum [cf. Gn 22, 12]. Non quia se Deus tunc timeri cognoverit, sed quia tunc eundem Abraham fecit agnoscere, quia Deum timeret. Sicut enim nos diem laetum dicimus, non quod ipse dies laetus sit, ' sed quia nos laetos facit, ita et omnipotens Filius nescire se dicit diem que n nesciri facit, non quod ipse nesciat, sed quia hunc sciri minime permittat. Unde et Pater solus dicitur scire, quia consubstantialis et Filius, ex eius natura qua est super angelos, habet ut hoc sciat, quod angeli ignorant.... Itaque scientiam, quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua cum angelis creatura fuit, hanc se cum angelis, qui creaturae sunt, habere denegavit. Diem ergo et horam iudicii scit Deus et homo; sed ideo, quia Deus est homo. Res autem valde manifesta est, quia quisquis Nestorianus non est, Agnoita esse nullatenus potest. Nam qui ipsam Dei Sapientiam fatetur incarnatam, qua mente valet dicere esse aliquid, quod Dei Sapientia ignoret? Scriptum est: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum... Omnia per ipsum facta sunt» [loi, 13]. Si omnia, procul dubio etiam dies iudicii et hora. Quis ergo ita desipiat, ut dicere praesumat, quia Verbum Patris fecit, quod ignorat? Scriptum quoque est: <Sciens Iesus, quia omnia dedit et Pater in manus-» [cf.Iois, 3]. Si omnia, profecto et diem iudicii et horam. Quis ergo ita stultus est, ut dicat, quia accepit Filius in manibus, quod nescit?

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 107.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.