Denz.-U. 253

Unus et solus est sine peccato mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui in mortuis liber conceptus et natus est. In dispensatione itaque sanctae carnis suae duas nunquam habuit contrarias voluntates nec repugnavit voluntati mentis eius voluntas carnis ipsius.... Unde scientes, quod nullum in eo, cum nasceretur et conversaretur, esset omnino peccatum, decenter dicimus et veraciter confitemur, unam voluntatem in sanctae ipsius dispensationis humanitate, et non duas contrarias mentis et carnis praedicamus, secundum quod quidam haeretici velut in puro homine delirare noscuntur. — Secundum hunc igitur modum (iam dictus) decessor noster [HONORIUS] (praenominato) Sergio Patriarchae percontanti scripsisse dignoscitur, quia in Salvatore nostro duae voluntates contrariae, i. e. in membris ipsius, penitus non consistunt, quoniam nihil vitii traxit ex praevaricatione primi hominis.... Hoc fieri solet, ut scl. ubi est vulnus, ibi medicinale occurrat auxilium. Nam et beatus Apostolus hoc saepe fecisse dignoscitur, se secundum auditorum consuetudinem praeparans; et aliquando quidem de suprema natura docens, de humana penitus tacet, aliquando vero de humana dispensatione disputans, mysterium divinitatis eius non tangit.... Praedictus ergo 112 S. MARTINUS I 649—658(655). Conc. Lateranense decessor meus de mysterio incarnationis Christi dicebat, non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis et carnis contrarias voluntates: quod quidam ad proprium sensum convertentes, divinitatis eius et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati sunt; quod veritati omnimodo est contrarium....

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 111.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.