Denz.-U. 276

— Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur: quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre: et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio; Pater quidem Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris et Deus de Patre; aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri: quia nec nasci coepit aliquando, nec desiit. Hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et 6|U00ucri0(; Patri dicitur, hoc st eiusdem cum Patre substantiae; ὅμος enim graece unum, οὐσία vero substantia dicitur, quod utrumque coniunctum sonat, una substantia. Nec enim de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de Patris utero, id est, de substantia eiusdem Filius genitus vel natus esse credendus est. Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius. Quod si semper Pater fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset: et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur. Nec eundem Filium Dei, pro eo, quod de Patre sit genitus, desectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum Patrem perfectum Filium sine diminutione, sine desectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere. Hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est; quia nec ulla in Deo necessitas cadit [al. capit], nec voluntas sapientiam praevenit. —

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 118.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.