Denz.-U. 285
Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic tamen per hoc quod de Deo Patre sine initio prodiit, natus tantum, nam neque factus, neque praedestinatus accipitur; per hoc tamen quod de Maria Virgine natus est, et natus et factus et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia et de Patre sine matre ante saecula est genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus; qui tamen secundum quod Deus est, creavit Mariam, secundum quod homo, creatus est a Maria: ipse et pater matris Mariae et filius. Item per hoc quod Deus, est aequalis Patri; per hoc quod homo, minor est Patre. Item et maior et minor seipso esse credendus est: in forma enim Dei etiam ipse Filius seipso maior est, propter humanitatem assumptam, qua divinitas maior est; in forma autem servi seipso minor est, id est, humanitate, quae minor divinitate accipitur. Nam sicut per assumptam carnem non tantum a Patre, sed a seipso minor accipitur, ita secundum divinitatem coaequalis est Patri, et ipse et Pater maior est homine, quem sola Filii persona assumpsit. Item in eo, quod quaeritur, utrum posset Filius sic aequalis et minor esse Spiritu Sancto, sicut Patri nunc aequalis, nunc minor Patre creditur esse, respondemus: Secundum formam Dei aequalis est Patri et Spiritui Sancto, secundum formam servi minor est et a Patre et a Spiritu Sancto: quia nec Spiritus Sanctus nec Deus Pater, sed so 1 aFi 1 ii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu Sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem assumpta [a/. assumpto] natura. Item cum homine exstat persona; cum Patre vero et Spiritu Sancto natura divinitatis sive substantia. Missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est: in eo quod ipse per prophetam dicit: £t nunc Dominus misit me et Spiritus eius [Is48, 16]. A seipso quoque missus accipitur: pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed operatio totius Trinitatis agnoscitur. Hic enim, qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus factus est: unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae carnis naturam. In qua suscepti hominis forma