Denz.-U. 296
Huius voluntatis sanctae vocabulum, quamvis per comparativam similitudinem Trinitatis, qua dicitur memoria, intelligentia, et voluntas, ad personam Sancti referatur Spiritus: secundum hoc autem, quod ad se dicitur, substantialiter praedicatur. Nam voluntas Pater, voluntas Filius, voluntas Spiritus Sanctus: quemadmodum Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus Sanctus: et multa alia similia, quae secundum substantiam dici ab his, qui catholicae fidei cultores exsistunt, nulla ratione ambigitur. Et sicut est catholicum dici: Deum de Deo, lumen de lumine, lucem de luce, ita verae fidei est proba assertio, voluntatem dici de voluntate, sicut sapientiam de sapientia, essentiam de essentia, et veluti Deus Pater genuit Filium Deum, ita Pater voluntas genuit Filium voluntatem. Itaque quamquam secundum essentiam Pater voluntas, Filius voluntas et Spiritus Sanctus voluntas, non tamen secundum relativum unus esse credendus est, quoniam alius est Pater, qui refertur ad Filium, alius Filius, qui refertur ad Patrem, alius Spiritus Sanctus, qui pro eo quod de Patre Filioque procedit, ad Patrem Filiumque refertur: non aliud, sed alius: quia quibus est unum esse in Deitatis natura, his est in personarum distinctione specialis proprietas