Denz.-U. 301

...» Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae ex illis audivimus partibus, id est: quod multi dicentes se catholicos esse, communem vitam gerentes cum Iudaeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potu seu in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt: et illud, quod inhibitum est, ut nulli liceat iugum ducere Gum infidelibus; ipsi enim filias suas cum alio benedicent, et sic populo gentili tradentur; et quod sine examinatione praefati presbyteri, ut praesint, ordinantur; et alius quoque immanis invaluit error perniciosus, ut, etiam vivente viro, mulieres sibi in conubio sortiantur ipsi pseudosacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 136. Transcribed from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.