Denz.-U. 305

Can. 3. Omnis electio a principibus facta episcopi aut presbyteri aut diaconi irrita maneat secundum regulam [Can. apost. 30], quae dicit: Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segregentur omnes, qui illi communicant. Oportet enim, ut, qui provehendus est in episcopum, ab episcopis eligatur, quemadmodum a sanctis Patribus, qui apud Nicaeam convenerunt, in regula [Can. 4] definitum est, quae dicit: Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus, qui sunt in provincia, episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et aliis per litteras consentientibus, tunc consecratio fiat. Firmitas autem eorum, quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur antistiti.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 140.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.