Denz.-U. 332
Porro si nos non audieritis, restat, ut sitis apud nos necessario, quales Dominus noster Iesus Christus hos haberi praecepit, qui Ecclesiam Dei audire contempserint, praesertim cum Ecclesiae Romanae privilegia, Christi ore in B. PETRO firmata, in Ecclesia ipsa disposita, antiquitus observata et a sanctis universalibus Synodis celebrata atque a cuncta Ecclesia iugiter venerata, nullatenus possint minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari, quoniam fundamentum, quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit.... Ista igitur privilegia huic sanctae Ecclesiae a Christo donata, a Synodis non donata, sed iam solummodo celebrata et venerata..