Denz.-U. 351

Cap. 7.... Sancta Ecclesia super petram, id est Christum, et super PETRUM vel Cepham, filium Ioannis, qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis, disputationibus scilicet haereticorum, quae vanos ad interitum introducunt, nullatenus foret superanda; sic pollicetur ipsa Veritas, per quam sunt vera, quaecunque sunt vera: <Portae inferi non praevalebunt adversus eam» [Mt 16, 18]. Cuius promissionis effectum se precibus impetrasse a Patre idem Filius protestatur, dicendo ad Petrum: <Simon, ecce Satanas> etc. [Lc 22,31]. Erit ergo quisquam tantae dementiae, qui orationem illius, cuius velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare.?' Nonne a Sede principis Apostolorum, Romana vide- licet Ecclesia, tam per eundem PETRUM, quam per successores suos, reprobata et convicta atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide PETRI, quae hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata?

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 162.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.