Denz.-U. 366

Can. 22. Sane quia inter cetera unum est, qu sanctam maxime perturbat Ecclesiam, falsa videlicet poenitentia, confratres nostros et presbyteros admonemus, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur: aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est: Qui totam legem observaverit, offendat autem in loio, factus est omnium reus [lc, 10]: scilicet quantum ad vitam aeternam. Sicut enim, si peccatis esset omnibus involutus, ita si in uno tantum maneat, aeternae vitae ianuam non intrabit. Falsa etiam sit poenitentia, cum poenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet; aut si odium in corde gestetur, aut si offenso cuilibet non satisfiat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut si arma quis contra iustitiam gerat.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 168.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.