Denz.-U. 388

Presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse (litteris tuis) significasti, quia in sanctae matris Ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum, et coelestis patriae gaudium esse adeptum (ex auctoritate sanctorum Patrum Augustini atque Ambrosii) asserimus incunctanter. Lege (frater) super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: «Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit.» Librum etiam beati Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis igitur quaestionibus doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 171.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.