Denz.-U. 41
Propter subitas ac sibiisse invicem succedentes calamitates et casus adversos, qui nobis acciderunt, tardius, fratres, nosmetipsos convertisse existimamus ad res, quae desiderantur apud vos, dilecti, et ad seditionem impiam ac detestandam,.. quam pauci homines temerarii et audaces in tantum insolentiae accenderunt, ut honorificum et illustre nomen vestrum... vehementer blasphemaretur... ut vos officii vestri admoneamus, scribimus.... Vos igitur, qui seditionis fundamentaiecistis, inoboedientia subditi estote presbyteris et correctionem suscipite in poenitentiam.... Sin autem quidam non obtemperaverint iis, quae ille [Christus] per nos dixit, cognoscant, offensioni et periculo non parvo sese implicaturos esse; nos autem innocentes erimus ab hoc peccato.... Gaudium (enim) et laetitiam nobis praestabitis, si, oboedientes facti iis, quae scripsimus per Spiritum Sanctum, resecetis illegitimum zeli vestri studium secundum exhortationem, quam de pace ac concordia fecimus in hac epistola.