Denz.-U. 413

Sane... intimasti, quod quidam Iudaeus in mortis articulo con.stitutus, cum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam seipsum immersit dicendo: Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Respondemus, quod, cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine etc. [cf. Mt, 19] memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 181.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.