Denz.-U. 419

Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur. Unde cum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos i. e. episcopus debet conferre, quia de solis Apostolis legitur quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant [cf. Act 8, 14 sqq].

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 185.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.