Denz.-U. 434
Quia vero nonnulli sub specie pietatis, virtutem eius (iuxta quod ait Apostolus) abnegantes [2Tim3,5], auctoritatem sibi vindicant praedicandi, cum idem Apostolus dicat: <!Quo)nodo... p7'aedicabunt, 7iisi mittantur?> [Romio, 15], omnes, qui prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur: et nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur.