Denz.-U. 48
(1) 'EHfi; 5' av eiKOTuuc; Iam vero aequum fuerit (1) Ἑξῆς δ᾽ àv εἰκότως λέ- disputare adversus eos, qui γοιμι καὶ πρὸς τοὺς διαιροῦν-- monarchiam, quae augustis- 1 CSEL III 2, 799 et 822 (Cypr. Opp., ed. Hartel); Jf 125; ML 3, 1128 B sq et 1169 C sq. In eadem ep. (75) Firmilianus haec testatur: (8)... «STEPHANUS et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum baptisma posse procedere... (9) non putant quaerendum esse, quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit, gratiam consequi potuerit invocata Trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus Sancti» [CSEL III 2, 815; ML 3, 1161 B sq]. Et paulo post Firmilianus cum indignatione ait: (17)... «STEPHANUS, qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem PETRI tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt... nullo adversus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam, sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et asseveret per baptismi sacramentum sordes veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regeneratione coelesti filios Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione reparare» [CSEL III 2, 821; ML 3, 1169 A]. Cst 273 sqq; Jf 136; MG 25, 462 C sqq; Msi I 1011 A sqq. sima est Ecclesiae Dei praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque deitates dividentes ac discindentes destruunt. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent, huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur. Hic enim blasphemat, ipsum Filium dicens esse Patrem, et vicissim: illi vero tres deos quodammodo praedicant, dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare: adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quendam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem reduci atque colligi. Insipientis enim Marcionis doctrina, quae in tria principia monarchiam secat et dividit, diabolica sane est, non autem verorum Christi discipulorum vel eorum quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim probe norunt Trinitatem quidem in divina Scriptura praedicari, tres autem esse deos neque in Veteri neque in Novo Testamento doceri.