Denz.-U. 533
5. Item quod quidam magister Armenorum vocatus Mechit(a)riz qui interpretatur paraclitus, de novo introduxit et docuit, quod anima humana filii propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore, et angelus etiam unus ab alio; quia cum anima humana rationalis exsistens, et angelus exsistens intellectualis naturae sint quaedam lumina spiritualia, ex se ipsis propagant alia lumina spiritualia..