Denz.-U. 713

Firmiter credit, profitetur et praedicat, omnem creaturam Dei bonam, nihilque reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, quia, iuxta verbum Domini, non quod intrat in os, coinquinat hominem; illamque Mosaicae legis ciborum mundorum et immundorum differentiam ad ceremonialia asserit pertinere, quae surgente Evangelio transierunt et efficacia esse desierunt. Illam etiam Apostolorum prohibitionem «ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato-}> [Kctib, 2] dicit illi tempori congruisse, quo ex Iudaeis atque gentilibus, qui antea diversis ceremoniis moribusque vivebant, una surgebat Ecclesia, ut cum Iudaeis etiam gentiles aliquid communiter observarent, et in unum Dei cultum fidemque conveniendi praeberetur occasio et dissensionis materia tolleretur: cum Iudaeis propter antiquam consuetudinem sanguis et suffocatum abominabilia viderentur et esu immolatitii poterant arbitrari gentiles ad idololatriam redituros. Ubi autem eo usque propagata est christiana religio, ut nullus in ea Iudaeus carnalis appareat, sed omnes ad Ecclesiam transeuntes in eosdem ritus Evangelii ceremoniasque conveniant, credentes <-<-omnia munda mundis» [Tit 1, 15]: illius apostolicae prohihitionis causa cessante, etiam cessavit effectus. Nullam itaque cibi naturam condemnandam esse denuntiat, quam societas admittit humana: nec inter animalia discernendum per quemcunque, sive virum sive mulierem, et quocunque genere mortis intereant: quamvis pro salute corporis, pro virtutis exercitio, pro regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant multa non negata dimitti, quia, iuxta Apostolum, omnia licent, sed non omnia expediunt [l Cor 6, 12; lO,

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 248.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.