Denz.-U. 782

Haec sacrosancta oecumenica et generalis TRIDEN- TINA Synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, in ea praesidentibus... tribus Apostolicae Sedis legatis, magnitudinem rerum tractandarum considerans, praesertim earum, quae duobus illis capitibus, de exstirpandis haeresibus et moribus reformandis, continentur, quorum causa praecipue est congregata Symbolum fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, tanquam principium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profitentur, necessario conveniunt, ac fundamentum firmum et unicum, contra quod portae inferi nunquam praevalebunt [Mt 16, 18], totidem verbis, quibus in omnibus ecclesiis legitur, exprimendum esse censuit. Quod quidem eiusmodi est: [sequitur Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, v.?i. 86. J SESS/0 IV (8. Apr. 1546J. 32 Decretum de canonicis Scripturis*.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 260.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.