Denz.-U. 794
Quo factum est, ut coelestis Pater, «Pater miseri- {'i) cordiarum et Deus totius consolationis Cor2 1.3], Christum Iesum [can. 1], Filium suum, et ante Legem, et Legis tempore multis sanctis Patribus declaratum ac promissum [cf.Gn49,ioi8], cum venit beata illa plenitudo temporis [Eph 1, 10; Gal 4, 4], ad homines miserit, ut et Iudaeos, qui sub Lege erant, redimeret, et gentes, quae non sectabantur iustitiam, iustitiam apprehenderent [Rom 9, 30], atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris [Rom 3.25], non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi [1I02, 2].