Denz.-U. 797

Declarat praeterea, ipsius iustificationis exordium in adultis a Dei per Christum Iesum praeveniente gratia [can. 3] sumendum esse, hoc est, ab eius vocatione, qua nullis eorum exsistentibus meritis vocantur, ut, qui per peccata a Deo aversi erant, per eius excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum iustificationem, eidem gratiae libere [can.4 et5] assentiendo et cooperando, disponantur ita, ut tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad iustitiam coram illo libera sua voluntate possit [can.3]. Unde in sacris Litteris, cum dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos Zach 1.3 libertatis nostrae admonemur; cum respondemus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur> [Thr5, 21], Dei nos gratia praeveniri confitemur.

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 267.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.