Denz.-U. 800

Quamquam enim nemo possit esse iustus, nisi cu merita passionis Domini nostri Iesu Christi communicantur, id tamen in hac impii iustificatione sit, dum eiusdem sanctissimae passionis merito per Spiritum Sanctum caritas Dei diffunditur in cordibus [cf Rom 5.5 eorum, qui iustificantur, atque ipsis inhaeret [can.ii], unde in ipsa iustificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Iesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et caritatem. Nam fides, nisi ad eam spes accedat et caritas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis eius vivum membrum efficit. Qua ratione verissime dicitur, fidem sine operibus mortuam [Iac2, I7sqq] et otiosam esse [can. et in Christo Iesu neque circumcisionem aliquid valere, neque praeputium, sed fidem, quae per caritatem operatur [Gal 5.6; 6,15]. Hanc fidem ante baptismi sacramentum ex Apostolorum traditione Catechumeni ab Ecclesia petunt, cum petunt fidem, vitam aeternam praestantem, quam sine spe et caritate praestare fides non potest. Unde et statim verbum Christi audiunt: «5/ vis ad vitam ingredi, serva mandata- [Mt 19, 17; can.is— 20]. Itaque veram et christianam iustitiam accipientes, eam ceu primam stolam [Lc 15 22] pro illa, quam Adam sua inoboedientia sibi et nobis perdidit, per Christum Iesum illis donatam, candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Iesu Christi, et habeant vitam aeternam. Cap. 8. [De necessitate fidei et graiuitate iustiGcationis.J

Bannwart ed., Freiburg 1911, p. 269.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.