Denz.-U. 947
Quia vero adversus veterem hanc in sacrosancto Evangelio, Apostolorum traditionibus sanctorumque Patrum doctrina fundatam fidem hoc tempore multi disseminati sunt errores, multaque a multis docentur atque disputantur, sancta Synodus, post multos gravesque his de rebus mature habitos tractatus, unanimi omnium consensu quae huic purissimae fidei sacraeque doctrinae adversantur damnare et a sancta Ecclesia eliminare per subjectos hos canones constituit.