The Book "The Lord be with you"
Original text: Migne, Patrologia Latina 145, 231-252.
Latin text only; 'en' is empty. Chapter headings are Migne's Latin rubrics. Migne's editorial argument and notes are omitted.
1 Caput Primum. Quod sancta simplicitas, mundi philosophis jure praefertur
Platonem latentis naturae secreta remantem respuo, planetarum circulis metas, astrorumque meatibus calculos affigentem: cuncta etiam sphaerici orbis climata radio distinguentem Pythagoram parvipendo: Nichomacum quoque tritum ephemeridibus digitos abdico: Euclidem perplexis geometricalium figurarum studiis incurvum aeque declino: cunctos sane rhetores cum suis syllogismis et sophisticis cavillationibus indignos hac quaestione decerno. Tremant gymnici suam jugiter amore sapientiae nuditatem: quaerant peripatetici latentem in profundo puteo veritatem. Ego summam a te quaero veritatem, illam videlicet, quae de terra orta est, non jam in puteo ignobiliter latitantem, sed omni manifestatam mundo, perpetua in coelis majestate regnantem. Quid enim insanientium poetarum fabulosa commenta? Quid mihi tumentium tragicorum cothurnata discrimina? Desinat jam comicorum turba venena libidinum crepitantibus buccis effluere: cesset satyricorum vulgus suos clarnos captoriae detractionis amaris dapibus onerare: non mihi Tulliani oratores accurata lepidae urbanitatis trutinent verba: non Demosthenici rhetores captiosae suadelae argumenta versuta componant: cedant in suas tenebras omnes terrenae sapientiae faecibus delibuti: nil mihi conferant sulphureo caliginosae doctrinae splendore caecati. Christi me simplicitas doceat, vera sapientium rusticitas ambiguitatis meae vinculum solvat. « Quia, » enim, juxta Pauli vocem, « non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. »
Littera igitur, quae occidit, abscedat; spiritus vivificator assistat. « Prudentia enim carnis, » ut idem dicit Apostolus, « mors est; » prudentia autem spiritus, vita et pax: quoniam prudentia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non subjicitur, nec enim potest. Si ergo carnis prudentia nequit legi Dei colla submittere, quo pacto suffusa oculos fumo superbiae legem Dei praevalet penetrare? Age igitur, pater, nodum mihi propositae quaestionis ocius solve: nec patiaris humilitatis Christi discipulum grandiloqua tumentium philosophorum gymnasia circuire. Dicat mihi angelus meus, quod imperitum dialecticorum vulgus ignorat: dicat sapiens imperitia, quod stulta sapientia non apprehendit. Haec igitur, quae proposita sunt, pater charissime, prudenter edissere, ut postquam ad divinam perventum est sapientiam, nulli ulterius in his quaestionem expediat ventilare.
2 Caput II. Quare dicitur, JUBE, DOMNE, BENEDICERE
Sed hujus quaestionis nodum qualitercunque a me prius solvi fortasse praecipies, et sic postmodum proprii intellectus sententiam promes: scholasticorum scilicet more doctorum, qui sciscitantur a pueris ex quacunque propositi thematis difficultate, quid sentiant; ut docilitatis indolem ex eorum prius prolatione deprehendant. Ego itaque te jubente moror exprimere super hac dubietate, quod sentio, salva scilicet fide: ut vel inepte prolata corrigere, vel gnaviter absoluta, tua debeas auctoritate probare. Sed non ab re videtur, si quo studio haec Ecclesiis in consuetudinem venerint, primo nitamur ostendere: deinde quid nobis, super his quae proposita sunt, videatur, prout supernae gratiae facultas tulerit, expedire. Lecturus namque magnae humilitatis gratia non a sacerdote, sed ab eo, cui sacerdos jusserit, se postulat benedici, dicens: Jube, Domne, benedicere. Sacerdos autem, ut tantae humilitati vicem reddat, non subjecto cuiquam benedicendi delegat officium; non per semetipsum benedictionem dare praesumit, sed potius, ut a Deo, qui est super omnia, benedictio praerogetur, exposcit.
3 Caput III. Unde ortum sit, DOMINUS VOBISCUM
Id autem quod dicitur, Dominus vobiscum, sacerdotis est ad populum salutatio: orat enim ut Dominus sit cum eis; sicut dignatur dicere per prophetam: « Inhabitabo in illis. » Et Salvator discipulis suis, cunctisque fidelibus: « Ecce, inquit, ego vobiscum sum. » Qui nimirum salutationis sermo non moderno humanae adinventionis arbitrio constitutus: sed ex antiqua sacri eloquii auctoritate probatur assumptus. Ubi si diligenter inquiritur, saepius singulariter, et pluraliter appositus invenitur. Singulariter, sicut ad beatam Dei Genitricem angelus ait: « Ave, gratia plena, Dominus tecum. » Ad Gedeonem quoque nihilominus angelus ait: « Dominus tecum, virorum fortissime. » Pluraliter autem, ut in libro Ruth, Booz salutando messoribus suis ait: « Dominus vobiscum, » et sicut in libro Paralipomenon, propheta a Deo missus invenitur salutasse Asa regem Juda cum exercitu suo victorem de praelio revertentem, quibus ait: « Dominus vobiscum, quia fuistis cum Domino. »
Ecclesia ergo salubri salutatione sacerdotis accepta, et ipsa resalutando orat, et orando resalutat: postulans ut sicut ille Dominum esse cum eis optavit, ita et cum eo esse dignetur, dicens: Et cum spiritu tuo, id est, cum anima tua sit omnipotens Deus, ut eum digne pro nostra salute possit orare. Et notandum quod non dicit, tecum; sed, cum spiritu tuo: ut totum, quod in ecclesiasticis officiis geritur, spiritualiter fieri perpendatur. Et bene cum spiritu hominis esse Deus optatur, quia in mente et spiritu, ad imaginem et similitudinem Dei homo rationalis est conditus, atque ibi divinae gratiae et illuminationis est capax.
Sed et illa salutatio episcopalis ad populum, qua dicitur: Pax vobiscum, sive, pax vobis, non ex humani sensus studio prodiit, sed de sacrae Scripturae similiter auctoritate profluxit. Nam et in Veteri Testamento dixisse Danieli angelus invenitur: « Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare, et esto robustus; » et in Novo pene semper ita Dominus salutasse discipulos legitur: « Pax vobis. » Quibus nimirum discipulis eamdem salutationis formam commendavit, dicens: « In quamcunque domum intraveritis, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. » Merito ergo apostolorum successores, id est Ecclesiarum praesules, hujus forma salutationis utuntur; domum scilicet Dei salutantes, ubi omnes oportet esse filios pacis, ut salutatio pacis super eos requiescens, et salutantibus et salutatis possit esse fructuosa.
4 Caput IV. Quod sicut alia sacra Scriptura non subjacet mutabilitati, ita et DOMINUS VOBISCUM
Jam igitur ex iis quae praemissa sunt, patet, quia sicut prophetica scriptura, psalmorumque modulatio, vel etiam evangelica gratia divinitus ad nostram notitiam prodiit; sic etiam id quod dicitur, Dominus vobiscum, non ex humani sensus arbitrio, sed a Veteris Novique Testamenti auctoritate descendit. Sicut ergo divinarum Scripturarum auctoritati nil pro rerum varietate subtrahitur, nil augetur; sed potius in his ecclesiastica consuetudo servatur: ita nimirum et haec sacerdotalis salutatio nequaquam rerum casibus est obnoxia, ut modo proferri, modo debeat silentio praeteriri; sed etiam si plures desint, illicitum est ut ecclesiastica traditio permutetur.
5 Caput V. Quod sancta Ecclesia et una in multis, et tota videatur in singulis
Ecclesia siquidem Christi tanta charitatis invicem inter se compage connectitur; ut et in pluribus una, et in singulis sit per mysterium tota; adeo ut et omnis universalis Ecclesia non immerito una Christi perhibeatur singulariter sponsa, et unaquaeque anima per sacramenti mysterium plena esse credatur Ecclesia. Nam et propheticis Isaac naribus tota praesens redolebat Ecclesia, cum super unius filii sui persona dicebat: « Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. » Et debitrix illa mulier, quae ex praecepto Elisei parum olei quasi semen sparsit, et uberes mox fruges eodem per vascula redundante permessuit, Ecclesiam utique figuravit.
Quod si per sacrae Scripturae campos diligenter inquiritur, unius viri, vel mulieris persona designari Ecclesiam crebrius invenitur. Licet enim multiplex videatur Ecclesia, propter numerositatem gentium: una tamen, et simplex est, unius fidei, et divinae regenerationis confoederata mysterio. Et quanquam septem mulieres acceperint virum unum, virgo tamen et una coelesti illi viro dicitur desponsata. De qua nimirum Apostolus: « Despondi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. »
Ex his ergo manifeste colligitur, sicut superius dictum est, quia cum in una hominis persona tota designetur Ecclesia, et ipsa consequenter Ecclesia una dicatur virgo, sancta Ecclesia et in omnibus sit una, et in singulis tota: nimirum in pluribus per fidei unitatem simplex, et in singulis per charitatis glutinum, diversaque dona charismatum multiplex; quia enim ex uno omnes.
6 Caput VI. Item de unitate universalis Ecclesiae
Sancta namque Ecclesia, licet personarum sit multiplicitate diversa, in unum tamen est sancti Spiritus igne conflata: atque ideo etiam si per corporalem situm partibus videatur dividi, unitatis tamen intimae sacramentum nullatenus a sua valet integritate corrumpi. « Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. » Iste itaque Spiritus, qui est procul dubio et unus, et multiplex; unus in majestatis essentia, multiplex per diversa charismatum dona, dat Ecclesiae sanctae, quam replet, ut et in universitate sit una, et in suis partibus tota. Quod nimirum individuae unitatis arcanum Veritas commendabat, cum Patri de suis discipulis diceret: « Non, inquit, pro his rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt in me per verbum ipsorum, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat, quia tu me misisti: et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. »
Si ergo credentes in Christum unum sunt, ubicunque videatur esse per corporalem speciem membrum, ibi etiam per sacramenti mysterium totum est corpus. Et quidquid est quod competat toti, quodammodo congruere videtur etiam parti: quatenus et quod conventus Ecclesiae communiter sonat, non absurdum sit, si unus homo singulariter dicat: et quod ab uno recte depromitur, a pluribus etiam irreprehensibiliter proferatur. Hinc est enim quod in conventu positi, recte omnes dicimus: « Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: quoniam egenus et pauper sum ego; custodi animam meam, quoniam sanctus sum. » Et singulariter constituti, non incongrue decantamus: « Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob. » Nec abs re est, quod multi simul dicimus: « Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. » Et soli saepe plurali voce proferimus: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus invicem: et multa id genus. Quia nimirum neque hic pluralibus verbis unius personae solitudo praejudicat: neque illic multitudo fidelium a singularitate discordat: quia per virtutem sancti Spiritus, qui et singulis inest, et omnes replet, et hic solitudo pluralis, et illic multitudo intelligitur singularis.
7 Caput VII. Quod si DOMINUS VOBISCUM pro singularitate non dicitur, multa alia necesse est dimittantur
Jam vero illi qui dicunt, nunquid lapidibus aut tabulis cellae petenda est benedictio? aut illis dicendum est, ut Dominus sit cum eis? Respondeant mihi et dicant, cur singulares in eisdem cellulis positi dicunt: « Venite, exsultemus Domino? » Dicite mihi, fratres, dicite, quaeso, pace vestra loquar, cum soli estis, quos exhortamini? quos ad divinae laudis excubias invitatis? cum dicitis: Venite, exsultemus Domino; vel illud: Regem martyrum Dominum venite adoremus? Invitatorium namque hoc dicitur, et ob id procul dubio, quia per hoc ad Dei laudes fidelium populus invitatur. Si autem vos a nullo tunc prorsus audimini, quos ad exsultandum Domino exhortatoriis vocibus excitatis?
Agite, inquam, fratres, dicite adhuc mihi, si non ad sacramentum respicitis ecclesiasticae unitatis, sed ad numerum potius praesentiae corporalis, quibus dicitis: Nocte surgentes vigilemus omnes? Quibus et illud: Somno refectis artubus, surgamus omnes ocius! Cur certe non omnes hymnos, omnes denique orationes, quae nimirum a doctoribus plurali sunt stylo compositae, vel silentio praetereuntes omittitis, vel ad singularem violenter numerum revocatis?
Jam vero cum ad lectiones venitis, quia nefas ducitis, nullis adstantibus benedictionem petere, vel dare, cur Patrum homilias, et concionatorum sermones legitis: quibus nimirum cogente lectionis modo, populum alloqui videmini, et velut ad secundam personam, scilicet auditorum, omnia verba vestra dirigitis; atque ut ipsa homiliarum verba ponamus, quibus, quaeso, dicitis: Audite, fratres charissimi, et caetera, quae sequuntur, cum ibi fratres nulli sint. Quae videlicet si vultis ad vestram singularitatem stylo reclamante violenter inflectere, quia id prorsus impossibile est, his omissis necesse jam vobis erit nova dictare. Cur etiam cum ad orationes perventum fuerit, dicitis: Oremus; cum nemo illic sit, qui orare vobiscum debeat? quem ad communionem orationis invitatis, qui nullum adesse conspicitis? Cur etiam in expleti officii clausula ex more subjungitis: Benedicamus Domino; cum praesto nullus assistat, qui vobiscum Dominum benedicat?
Haec igitur et alia multa quae longum est enumerare, perpendite, et ecclesiasticae traditionis regulam sive soli, sive cum pluribus uniformiter observate. Si enim doctores Ecclesiae id expedire decernerent, in ecclesiasticis officiis alium singulis, alium multis ordinem tradidissent; sed unum contenti remota diversitate componere, unum nos docuerunt ordinem inviolabili semper observatione tenere. Providerunt enim, quia quidquid in divinis obsequiis a quolibet Ecclesiae membro reverenter offertur, id etiam fide et devotione cunctorum universaliter exhibeatur. Unus est enim Ecclesiae Spiritus, quo vivificatur unum corpus, quod a Christo videlicet suo capite praeservatur. Tota igitur Ecclesia diversorum quidem constat compage membrorum, sed unum est procul dubio corpus, unius fidei soliditate fundatum, una vivificantis Spiritus virtute perfusum. Unde et Apostolus ait: « Unum corpus, unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. » Dignum ergo est ut quidquid in sacris officiis a quibuscunque fidelibus particulariter agitur, hoc ipsa Ecclesia per unitatem fidei, et charitatis amorem unanimiter agere videatur.
8 Caput VIII. Quod sacrificium quod altaribus superponitur, a viris simul et mulieribus offeratur
Hinc est enim, quod in ipsa celebratione missarum cui dicitur: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, paulo post subditur: Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. In quibus verbis patenter ostenditur, quod a cunctis fidelibus, non solum viris, sed et mulieribus sacrificium illud laudis offertur, licet ab uno specialiter offerri sacerdote videatur; quia quod ille Deo offerendo manibus tractat, hoc multitudo fidelium intenta mentium devotione commendat. Quod illic quoque declaratur, ubi dicitur: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias. Quibus verbis, luce clarius constat, quia sacrificium, quod a sacerdote sacris altaribus superponitur, a cuncta Dei familia generaliter offeratur. Hanc autem Ecclesiae unitatem Apostolus manifeste declarat, cum dicit: « Unum corpus, unus panis, multi sumus. » Tanta est enim Ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique in toto orbe terrarum sit panis corporis Christi, et unus calix sanguinis ejus. Quoniam sicut divinitas Verbi Dei una est, quae totum implet mundum: ita licet multis locis, multisque diebus illud corpus consecretur; non sunt tamen multa corpora, sed unum corpus Christi. Et sicut ille panis et sanguis in corpus Christi veraciter transierunt: ita omnes, qui illud in Ecclesia digne percipiunt, unum absque dubio Christi corpus fiunt, ipso testante, cum ait: « Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. »
Si ergo omnes unum Christi corpus sumus, et licet per corporalem speciem videamur abjungi, spiritu tamen ab invicem separari non possumus, qui in eo manemus; quid noceat, ego non video, si communem Ecclesiae consuetudinem et singuli teneamus, qui per unitatis individuae sacramentum ab ea nunquam recessimus. Cum enim communia Ecclesiae verba solus profero, cum ea me esse unum, ac per praesentiam spiritus in ea me veraciter manere demonstro: et si ejus sum veraciter membrum, non inconvenienter adimpleo meae universitatis officium.
9 Caput IX. Quod officium membri cujuslibet speciale, toti corpori sit commune
Porro in humano corpore aliud oculi, aliud lingua, aliud pedes, aliud manus habent naturaliter proprium. Sed neque manus solae sibimet tangunt, nec sibi pedes incedunt, aut lingua loquitur, vel sibimet oculi contemplantur: sed quidquid potest unaquaeque pars corporis specialiter agere, hoc probatur omnibus in commune conferre. Et quod unicuique membro singulari jure naturae conceditur, hoc ab ipso corpore (quod est totum ejus) fieri judicatur: ut non incongrue et pars totius, et totum suae parti exhibere dicatur officium. Hinc est enim ut et lingua Pauli veraciter dicat: « Laboro in Evangelio Christi usque ad vincula; » cum lingua ejus ligata non sit. Nam ut illic sequitur: « Verbum Dei non est alligatum. » Et Petrus ad sepulcrum Christi cum Joanne cucurrerit, cum soli pedes currendi subeant ministerium. Et Stephanus viderit coelos apertos, cum Videre proprium sit oculorum. Et Isaac filium suum Jacob palpando tetigerit, cum tangendi vel palpandi facultas manibus sit specialiter attributa. Quod ergo membrum quodlibet agere cernitur, hoc ab ipso corpore fieri irreprehensibiliter perhibetur: et e diverso quod corpus facit, multitudo partium cooperando consentit.
10 Caput X. Quod sacerdos, pars ecclesiastici corporis, totius Ecclesiae convenienter utitur verbis
Quid ergo mirum si sacerdos quilibet, qui sine dubio ecclesiastici corporis pars est, vicem salutantis ac resalutantis Ecclesiae solus expleat, dicens: Dominus vobiscum; subindeque respondens: Et cum spiritu tuo: rursumque benedictionem solus petat et reddat; cum per unitatis intimae sacramentum tota spiritaliter sit Ecclesia, ubi ejusdem fidei ac fraternae devotionis fuerit una persona. Ubi nimirum unitas fidei, nec in uno solitudinem recipit, nec in pluribus scissuram diversitatis admittit. Enim vero quid praejudicat, si ex uno ore vocum diversitas prodeat, quas et si per plures lingua, una tamen fides alternat? Tota namque Ecclesia (sicut jam dictum est) unum procul dubio corpus est. Nam, teste Apostolo: « Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos unum corpus baptizati sumus; » et alibi: « Cum corpore, inquit, suo, quod est Ecclesia. »
Si ergo tota Ecclesia unum Christi corpus est, et nos Ecclesiae membra sumus; quid obest si corporis nostri, id est, Ecclesiae singuli quique verbis utamur, qui cum ea unum veraciter sumus? Nempe si multi unum sumus in Christo, totum nostrum singuli possidemus in ipso: atque ideo, licet remoti procul ab Ecclesia videamur per solitudinem corporum, in ea tamen praesentissimi semper assistimus per unitatis inviolabile sacramentum. Sicque fit, ut quod est omnium, sit etiam singulorum: et quod quibusdam est singulariter speciale, omnibus quoque sit in fidei et charitatis integritate commune; ut et populus recte clamet: « Miserere mei, Deus, miserere mei. » Et: « Deus in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina. » Atque unus homo jure pronuntiet: « Deus misereatur nostri, et benedicat nos. » Quam videlicet fidelium Christi necessitudinem, et communionem sancti Patres nostri tantae certitudinis esse debere decrevere, ut hanc symbolo catholicae professionis apponerent, et frequentandam nobis inter ipsa Christianae fidei rudimenta mandarent. Nam mox ut dicimus: Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam; protinus addimus: Sanctorum communionem; ut ubi Deo fidei nostrae testimonium reddimus: ibi etiam communionem Ecclesiae, quae cum eo unum est, consequenter adstruamus. Sanctorum siquidem haec est in fidei unitate communio, ut in unum Deum credentes, uno baptismate sint renati, uno sancto Spiritu confirmati, ad unam vitam aeternam sint per gratiam adoptionis adsciti.
Sicut autem homo, Graeco eloquio dicitur Microcosmus, hoc est, minor mundus, quoniam per materialem essentiam eisdem quatuor elementis homo constat, quibus et universalis hic mundus; ita etiam unusquisque fidelium quasi quaedam minor videtur esse Ecclesia, dum salvo unitatis arcanae mysterio, etiam cuncta redemptionis humanae unus homo suscipit sacramenta, quae ipsi universali Ecclesiae sunt divinitus attributa. Si ergo unus homo non ambigitur communia totius Ecclesiae sacramenta suscipere, cur prohibeatur communia Ecclesiae solus verba proferre, cum videlicet multo majoris momenti sint Sacramenta quam verba?
11 Caput XI. Quod populus Israel ad ostendendam societatem altaris exstruxere congeriem
Quod si quis adhuc his etiam nostris disputationibus calumniator exstiterit, dicens: Utique non debere a singulis usurpari, quae communi fidelium sunt instituta conventu, ut non tam verbis, quam rationibus acquiescat, exemplum damus quod ex sacri eloquii auctoritate didicimus. Notum namque est, sicut Josue libro testante, narratur: quod filii Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse redeuntes a filiis Israel de Silo, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, aedificaverunt altare infinitae magnitudinis in terra Chanaan: cumque iratus graviter populus Israel adversus eos arma corriperet, interrogati, cur altare construere praeter altare Domini temere praesumpsissent? Responderunt, non hoc praevaricationis causa, sed pro futuri testimonii fecisse cautela. « Ne quando, inquiunt, dicerent filii vestri filiis nostris: Quid vobis, et Domino Deo Israel? Terminum posuit Dominus inter nos et vos Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. »
Cur autem historiae hujus articulum ad medium deduxerimus, si cui fortasse non pateat, breviter aperimus. Poterat nempe quorumdam simplicitas fratrum tentari, ut quodammodo segregatos se a societate fidelium ducerent, si in solitudine positi, etiam communia Ecclesiae verba depromere in suis orationibus non auderent. Utuntur igitur communibus verbis Ecclesiae, ut in ecclesiastica se communione doceant permanere, atque ipsa verba animo satisfaciant fluctuanti, quae testimonium perhibent praesentiae fidelium spirituali. Porro autem illi altare aedificaverunt, non ad usum libaminum, sed ad vicariae cum Israelitica plebe societatis indicium, sicut et ipsi quasi jam ex persona filiorum suorum dicunt: « Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. » Illi nimirum id fecerunt ad testimonium Israeliticae societatis, nos ista dicimus ob signum ecclesiasticae veraciter unitatis. Illi ne despicerentur a fratribus suis; nos ne remordeamur a cogitationibus nostris. Illi terreni altaris exstruxere similitudinem; nos spiritalis concordiae ostendimus veritatem. Illi ad ostendendum sui generis testimonium; nos ad tenendum novae regenerationis et fraternae communionis inviolabile sacramentum.
12 Caput XII. Cur bigamus a sacerdotio omnino repellitur, cum in fornicationem lapsus saepe in Ordinem revocetur
Quaedam namque fiunt in Ecclesia, quae superflua quidem videntur quantum ad humanae rationis ingenium, divina autem sunt, si ad virtutis intimae respicias sacramentum. Quis enim non miretur canonicis promulgatum esse sententiis, bigamum quempiam nullatenus posse ad sacerdotium promoveri; in fornicationem vero lapsum etiam sacerdotem, peracta poenitentia, ad pristini juris officium revocari? De fornicatione siquidem manifesta est apostolica sententia, qua dicitur: « Quia neque fornicari, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt. » De his autem, qui secundas contrahunt nuptias, ita sequitur: « Mulier, inquit, alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est, cui vult nubat, tantum in Domino. » Quibus nimirum utriusque sententiae verbis aperte monstratur, quia et bigami divinae legis regulam non offendunt, et fornicatores a regno Dei pro suae carnis intemperantia damnabiliter praeciduntur.
Quid est ergo, quod hi, qui non peccant, de spe sacerdotii funditus corruunt: et illi, quos a regno Dei reatus eliminat, ecclesiastici gradus fiduciam, si digne poenituerint, non amittunt? Nisi quia in his qui secundis nuptiis copulantur, non tam ad peccatum, quam ad Ecclesiae respicitur sacramentum. Sicut enim Christus, qui est pontifex futurorum bonorum, et verus sacerdos juxta ordinem Melchisedech, qui videlicet obtulit agnum proprii corporis in ara crucis Deo Patri pro salute mundi, vir est unius sponsae, totius scilicet sanctae Ecclesiae, quae procul dubio virgo est, quia fidei integritatem inviolabiliter servat; ita quilibet sacerdos unius uxoris vir esse praecipitur, ut illius summi sponsi praeferre imaginem videatur.
In bigamis itaque non mensura peccati, sed forma potius inquiritur sacramenti, atque in eorum reprobatione, non reatus ulciscitur, sed mystica veri sacerdotii regula custoditur; alioquin quomodo inter crimina non meretur, quod licenter fieri apostolica doctrina permittitur? Sed et sacri canones, eos qui secundas nuptias improbant, intra Novatianorum haeresim notant. Ut ostendamus ergo nos ecclesiasticae semper unitatis tenere mysterium, irreprehensibiliter utimur, et si non adeo necessaria prolatione verborum.
13 Caput XIII. Quod si DOMINUS VOBISCUM inter duos recte profertur, a solo etiam jure dicatur
Jam sane et hoc a fratribus meis servata charitate perquiro: si duo simul sint fratres, utrum alter alteri licenter dicat: Dominus vobiscum? Nam scilicet quid est, quod ad unam personam pluraliter loquitur, et postposita censura litteratoriae disciplinae, ecclesiastica consuetudo tenetur? Quantum enim ad loquendi artem, tecum potius, quam vobiscum, ad singularem directus personam sermo decurret. Quod si non licet, ut ad unam personam verbum plurale quis dirigat; Dominus tecum, necesse est singulariter dicat. Quod utique quantum a regula Ecclesiasticae institutionis abhorreat, qui limen terit Ecclesiae, nullus ignorat. Certum est enim quod neque beatissimus apostolicae sedis antistes, cum videlicet obsequente ministro privata Deo reddit obsequia, neque quisquam omnino pontificum, vel catholicorum aliquis sacerdotum his verbis ad alterum singulariter utitur.
Si vero venerabilium sacerdotum consuetudo laudatur, ut solus soli recte dicat, Dominus vobiscum: et neque sit absonum, neque ab ecclesiastici ordinis censura semotum; quid officit, si et singulariter quis positus id ipsum dicat, dum quantum ad litteras sicut uni minime congruit, ita nec inter duos pluralis ille sermo procedit? Cum ergo ecclesiastica consuetudo tantae auctoritatis sit, ut sibi omnis artificiosae eloquentiae facultas humiliter cedat, nec illi magnopere habeatur verborum cura, sed sensuum, si inter duos illa grammaticalis regula jure despicitur, consequitur etiam ut ab uno irreprehensibiliter contemnatur. Sicut igitur ecclesiasticae auctoritatis est, ut inter duos recte dicatur, Dominus vobiscum: sic eidem auctoritati non est contrarium, si ab eo, qui solus est, aeque dicatur ipsum.
Denique et de responsione ejus, quae est videlicet, Et cum spiritu tuo; nec non et de lectoris benedictione singulariter petenda, atque reddenda, idem est nihilominus sentiendum. Non enim hic digne numerus personarum; sed ecclesiasticae potius unitatis attenditur sacramentum: ubi scilicet nec unitas excludit multitudinem, nec multitudo violat unitatem: quia et unum corpus per multa membra dividitur, et ex diversis membris unum corpus impletur. Nec in unitate corporis membrorum multitudo confunditur, nec in pluralitate membrorum unius corporis integritas violatur.
14 Caput XIV. Quod populus Israel ecclesiasticae inter se unitatis regulam tenuit
Et quid mirum, si de sancta Ecclesia dicitur, quod et multiplex in unitate, et una credatur in multitudine; cum et ille carnalis Israel, quia socius erat genere, jam tunc hujus unitatis videatur inter se regulam tenuisse? Nam et regi Edom nuntios dirigit, qui dicant: « Haec mandat frater tuus Israel. » Et alibi cum Chananaeus rex Arath pugnaret adversus Israel, atque sublata ex eo praeda victor existeret, testante Scriptura, Israel voto se Domino obligans, ait: « Si tradideris, inquit, populum istum in manum meam, delebo urbes ejus. » Quod nimirum et in libro Regum manifeste declaratur, cum ab Israelitico populo ad viros Juda, redeunte David in regnum, dicitur: « Decem, inquit, partibus major ego sum apud Regem, et primogenitus ego sum, magisque ad me pertinet David, quam ad te; cur mihi fecisti injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem Regem meum? »
Si ergo populus ille, pro eo quod ex una stirpe originem duceret, vel ob id potius, quia unius Dei cultum teneret, tanquam una persona singulariter loquitur, ut in multis se unum esse testetur: quid nimirum si sancta Ecclesia, quae uno Dei Spiritu sanctificatur, et regitur, unius Fidei et Baptismi sacramentis imbuitur ad eamdem haereditatem capessendam per adoptionis gratiam convocatur, tantam inter se habeat communionem, ut et singuli verbis omnium, et omnes verbis uti valeant singulorum? Hinc est etiam, quod divinis insistentes officiis, saepe in unius sancti veneratione cantamus, quod toti simul Ecclesiae convenire cognoscimus: quod videlicet qui cantus beatae Dei Genitricis aliorumque sanctorum diligenter inspicit, indubitanter agnoscit.
15 Caput XV. Quod quaedam festivitates non suo tempore celebrantur
Ecclesia siquidem Christi, quae est columna immobilis, quae regni coelorum claves accepit, nequaquam casibus, numerisve deservit, sed omnium locutionum modos intra suae legis jura constringit. Nec aucupatur verba, sed animas. Non itaque magnipendit praesentiam corporum, vel articulos temporum, sed ad devotionem potius et unitatem respicit animorum. « Ipsa nempe judicat omnia, et a nemine judicatur. » Hinc est enim, quod in sacrosancta solemnitate paschali dicimus: Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti; dum cuncti liquido novimus, quia (juxta calculantium supputationes) Hebraeorum Pascha praecedat; circa quod Dominus passus est, et resurrexit; deinde ubi prius quotuslibet Dominicus dies occurrit, Paschalis nobis festivitas illucescit. Nam et in Ascensione Domini et sancto Pentecoste sub eodem sensu dicimus, hodie: cum et istae festivitates consequenter juxta rationem paschalis temporis disponantur. Decollatio quoque beati Joannis Baptistae mense Augusto celebratur, cum tamen tempore Dominicae passionis trucidatus ab Herode fuisse minime dubitetur.
Eadem quoque ratio est et de festivitate sancti Jacobi, nec non et B. Petri, quae dicitur a Vinculis. Cum enim Actus apostolici Scriptura dicat: « Quia Herodes, postquam occidit Jacobum fratrem Joannis gladio, videns quia placeret Judaeis, apposuit apprehendere et Petrum; » deinde subjungat: « Erant autem dies Azymorum, » atque protinus addat: « Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradensque quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo; » patet absque dubio, quia alio anni tempore haec per executionem operum sunt effecta, atque alio postmodum colendis solemnitatibus instituta. Festivitates enim illae, ut notum est, celebrantur circa metas Julii mensis, quo videlicet tempore neque Pascha celebrasse, neque Azymorum dies ille Hebraeorum populus invenitur, si tota Testamenti Veteris series recenseatur: sed quia in solemnitate paschali venerari digne non poterant, ad earum cultum aliud tempus est Ecclesiastica dispositione provisum.
Haec autem idcirco de sacris solemnitatibus juxta compendium dixerim, ut manifeste clarescat, quia sancta Ecclesia non tam constringitur lege temporum, quam ipsas temporum vices ad suum cohibet nutum. Neque enim sub elementis servit Ecclesia, sed ipsi potius subjecta sunt, et obtemperant elementa. Unde et Magister gentium dicit: « Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei, » atque, ut ostendat quantae auctoritatis praerogativa sancta praecellat Ecclesia, rursus ad eosdem Corinthios: « An nescitis, ait, quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Et si a vobis judicabitur hic mundus: indigni estis, qui de minimis judicetis: nescitis quia angelos judicabimus? quanto magis saecularia? »
16 Caput XVI. Quod in Ecclesia recte alius supplet verba alterius
Igitur ut ad superiora redeamus, quid mirum si sancta Ecclesia, cui tanta potestas divinitus est concessa, verba sibi famulantia ita ad suum convertat arbitrium, ut vel singuli plurium, vel plures eloquia proferant singulorum? Aut quid obest, si ea, quae aliis specialiter congruunt, ab aliis proferuntur? Certe non ignoramus, quia cum pueri catechizantur, Sacerdos interrogat: Quid petis? Ubi non puer, sed alius reddit ejus vice responsum, dicens: Fidem et caetera, quae proprie ad puerum pertinent, alius ejus in persona respondet. Si ergo in ipso regenerationis nostrae mysterio, ubi scilicet totius humanae salutis constat origo, recte alius verba reddit alterius: quid prohibet, si et in illis ecclesiasticis salutationibus, vel petendis benedictionibus alter respondendo suppleat locum illius, qui vacat? Nam ut alter pro altero respondere in Ecclesia valeat, non moderna temeritas reperit, sed ab apostolica potius auctoritate descendit. Unde et Paulus ad Corinthios: « Caeterum, inquit, si benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae? »
Huc accedit, quod si propter absentiam quis personarum timet dicere: Dominus vobiscum, vel etiam respondere: Et cum spiritu tuo, timeat quoque necesse est, ne dicat: Oremus, sed potius, orem, ne videlicet illos ad orationem videatur invitare, qui desunt: et qui sacrilegium ducit nullis astantibus benedictionem petere, vel dare, caveat etiam in fine lectionis dicere: Tu autem, Domine, miserere nobis; sed dicat potius, miserere mihi. Quod si omnino praeposterum, omnino videtur absurdum, non vereatur Ecclesiae verba solus edere, qui ab ea se mente, et spiritu nusquam decernit abesse: et cujus se profitetur specialiter membrum, non se a suo corpore divisum asserat prolatione verborum; sed cum Christi Ecclesia est veraciter unum, confidenter expleat suae universitatis officium, magisque in his Ecclesiastici sacramenti servare virtutem studeat, quam congruentiam domesticae confabulationis attendat.
17 Caput XVII. Quod quidquid pene in divinis officiis agitur, sub figuris mysticis disponatur
Sicut enim superius dictum est, nonnulla in ecclesiasticis observationibus fiunt, quae in superficie quidem frivola videntur et levia; considerata vero subtilius magnae virtutis reperiuntur gravitate subnixa. Ut enim pauca perstringamus e plurimis, quis cum sacerdotalia conspicit indumenta, admiratione dignum inesse illis aliquid credat, nisi quid in eis figuraliter innuatur, intelligat? At si spiritualis clarescat intuitus, animadvertit cur sandalia clericorum pedes quidem a terra dividunt, pedum autem superiora ex parte tegunt, ex parte non tegunt. Considerat etiam, cur poderis usque ad talos defluat, cur superhumerale ex lini materia semper fiat; perpendit etiam, quid cingulum, quid designat orarium; scrutatur quoque nihilominus, cur in modum crucis sit quadrata dalmatica; cur reliquis indumentis sit superponenda casula, cur etiam manipulus in sinistra parte gestetur, quo nimirum spiritualium potius, quam carnalium oculorum, vel narium pituita detergitur.
Nec illud etiam sine causa decernit fieri, cur diaconus, qui dalmatica non est indutus, casula circumcinctus legat; cur etiam ipsa dalmatica in sinistra sui parte fimbrias habeat. Porro autem nec illa consuetudo inaniter tenuit, quod pallium pontificalibus indumentis apponitur, ut lamina in fronte Pontificis ad decorem et gloriam antiquitus ponebatur: in qua nimirum lamina nomen Domini tetragrammaton scriptum erat, quod sanctum Domini vocabatur, paucis quidem litteris constans, sed magni intellectus virtutem interius continens. Sed quid nos infinita persequimur, dum quidquid sub Veteri vel sub Novo Testamento in divinis agitur officiis, totum pene per figuras mysticas et aenigmata fieri videatur? Quid enim tota illa tabernaculi compositio, quid numerus levitarum, quid caeremoniae sacerdotum, quid denique vel moderni sanctae Ecclesiae ritus exigunt, nisi ut virtus in eis spiritualis intelligentiae requiratur? Atque, ut ita loquar, mysterium latet in ministerio, dum exterioris cultus exercitio arcanum allegoricae theoriae comprehenditur sacramentum.
18 Caput XVIII. Peracti opusculi brevis Epilogus
Verum his, quae ab eruditis expositoribus expedita probantur, omissis, id quod tractandum suscepimus, ut enucleatius inclarescat, adhuc breviter replicemus. Lectoribus namque nonnullis vitium arrogantiae familiare est, praesertim si cui lepor eloquentiae suppetit, dum patentes Scripturae campos effraenis lingua percurrit, populari favori cor deditum spiritus elationis invadit: et dum alios per recti itineris tramitem dirigit, ipse diverticulum erroneae confusionis incurrit. Hinc est etiam, quod mensae lectoribus ex more dicitur: Auferat a te Deus spiritum elationis. Ut ergo imminenti forsitan arrogantiae jam in ipso lectionis exordio humilitas apponatur, recte tanta subjectionis arte benedictio petitur, ut lecturo non Sacerdos, sed cui ipse jusserit, benedicat.
Sacerdotalis autem salutatio idcirco fit in Ecclesia, ut se sacerdos pacem habere cum tota plebe fidelium doceat. Praecipit enim in Evangelio Dominus, dicens: « Cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra. » Et iterum: « Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. » Sacerdos ergo, ut hoc Dominicum praeceptum non solum corde custodiat, sed etiam per exterioris speciem ritus ostendat, antequam Deo fundendae orationis offerat sacrificium, per mutuae salutationis indicium ostendit se in fraterna charitate unanimiter foederatum. Quapropter sive praesto sint, sive desint, ipse spiritualibus oculis praesentes attendat, pro quibus orare disponit; nec abesse sibi per spirituale contubernium credit, quos in oratione secum pariter comprehendit. Obtutus itaque fidei salutationis ejus verba intendit, et accipit quod adesse cominus per spiritualem praesentiam cernit. Quisquis ergo frater in cellula singulariter habitat, communia Ecclesiae verba proferre non timeat, quem videlicet a conventu fidelium, et si locale spatium dividit, cum omnibus tamen unitas fidei in charitate conjungit: qui licet absint per moles corporum, praesto sunt tamen per unitatis ecclesiasticae sacramentum.
19 Caput XIX. Laus Eremiticae vitae
Sed inter haec libet de singularis vitae meritis pauca perstringere, et quid de praefatae vitae culmine sentiam, laudando potius, quam disputando, breviter intimare. Solitaria sane vita coelestis doctrinae schola est, ac divinarum artium disciplina. Illic enim Deus est totum, quod discitur; via, qua tenditur, per quam ad summae veritatis notitiam pervenitur. Eremus namque est paradisus deliciarum, ubi tanquam redolentium species pigmentorum, vel rutilantes flores aromatum, sic fragrantia spirant odoramenta virtutum. Ibi siquidem rosae charitatis igneo rubore flammescunt; ibi lilia castitatis niveo decore candescunt, cum quibus etiam humilitatis violae, dum imis contentae sunt, nullis flatibus impelluntur; ibi myrrha perfectae mortificationis exsudat, et thus assiduae orationis indeficienter emanat.
Et cur singula quaeque commemorem? Quandoquidem omnia illic sanctarum virtutum germina diversis venusta coloribus rutilant, et perpetuae viriditatis gratia incomparabiliter vernant. O eremus sanctarum mentium delectatio, et intimi gustus inexhausta dulcedo! Tu caminus ille Chaldaicus, ubi sancti pueri furentis incendii vires orationibus reprimunt, et ardore fidei crepitantium contra se flammarum globos exstinguunt; ubi scilicet et nexus uruntur, et ardorem membra non sentiunt; quia et peccata solvuntur, et in hymnum divinae laudis anima provocatur, dicens: « Dirupisti, Domine, vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. » Tu fornax, ubi superni Regis vasa formantur, et ad perpetuum nitorem malleo poenitentiae percussa, ac lima salutiferae correctionis erasa, perveniunt: in qua nimirum obsoletae animae rubigo consumitur, et scabrae peccatorum scoriae deponuntur. « Vasa siquidem figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. »
O cella negotiatorum coelestium apotheca, in qua videlicet illarum mercium summa reconditur, quibus terrae viventium possessio comparatur! Felix commercium, ubi pro terrenis coelestia, in transitoriis commutantur aeterna. Felices, inquam, nundinae, ubi venalis aeterna vita proponitur, ad quam emendam etiam minimum quid solum sufficit, quod habetur: ubi brevis afflictio carnis emit coeleste convivium, et exiguae lacrymae risum pariunt sempiternum; possessio terrena distrahitur, et ad aeternae haereditatis patrimonium pervenitur. O cella spiritualis exercitii mirabilis officina, in qua certe humana anima Creatoris sui in se restaurat imaginem, et ad suae redit originis puritatem! Ubi sensus obtusi ad subtilitatem sui acuminis redeunt, et vitiatae naturae azyma sincere reparantur. Tu das, ut jejuniis videantur ora pallentia, et mens divinae gratiae sit pinguedine saginata: tu das, ut homo mundo corde Deum conspiciat, qui suis involutus tenebris, seipsum prius ignorabat. Tu hominem ad suum facis redire principium, et de exilii ejectione ad antiquae dignitatis revocas celsitudinem. Tu facis, ut homo in mentis arce constitutus, cuncta sub se videat terrena defluere, semetipsum quoque in ipsarum rerum labentium prospiciat decursione transire. O cella sacrae militiae tabernaculum, procinctus triumphatoris exercitus, castra Dei, « turris David, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex te, omnis armatura fortium! » Tu campus divini praelii, spiritualis arena certaminis, angelorum spectaculum, palaestra fortiter dimicantium luctatorum, ubi spiritus cum carne congreditur, et fortis ab infirmitate non superatur. Tu vallum in expeditione currentium, tu munitio fortium, tu praesidium cedere nescientium pugnatorum. Fremat hostium circumfusa barbaries, accedant vineae, phalaricis missilia jaculentur, vibrantium gladiorum silva densescat; qui in te sunt, lorica fidei praemuniti sub imperatoris sui invicta protectione tripudiant, et de hostium suorum dejectione jam certi triumphant. Quibus nimirum dicitur: « Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. » Vel si unus est: « Noli, inquit, timere, plures enim, inquit, nobiscum sunt, quam cum illis. » O eremus mors vitiorum, ac procul dubio fomes, et vita virtutum! Te lex attollit, te prophetia miratur: et quicunque ad perfectionis cumulum pervenerunt, tuum novere praeconium. Porro tibi Moyses debet bis acceptae legis Decalogum; per te Elias cognovit Domini pertranseuntis excursum; per te Eliseus duplicem magistri sui sortitus est spiritum.
Et quid amplius dicam? Quandoquidem Salvator mundi in ipso redemptionis humanae primordio praeconem suum tui accolam fecit: quatenus sub ipsa jam saeculi venientis aurora ex te lucifer veritatis erumperet: post quem plenus sol veniens, mundi caliginem splendoris sui radiis illustraret. Tu scala illa Jacob, quae homines vehis ad coelum, et angelos ad humanum deponis auxilium. Tu via aurea, quae homines reducis ad patriam. Tu stadium, quod bene currentes provehis ad coronam. O vita eremitica, balneum animarum, mors criminum, purgatorium sordidorum. Tu mentium secreta purificas, squalores diluis scelerum, atque ad angelicae nitorem munditiae pervenire animas facis. Cella nempe est conciliabulum Dei et hominum, compitum in carne degentium, et supernorum. Illuc siquidem superni cives ad colloquia humana conveniunt, ubi non tam linguae carnis verba componunt, quam sine vocis strepitu fecunda mentium arcana patescunt. Cella namque conscientia est secreti consilii, quod habet cum hominibus Deus. O quam pulchra rerum species, cum frater in cellula constitutus nocturnas peragit psalmodias, et quasi pro divinis castris militares custodit excubias: contemplatur in coelo cursus siderum, decurrit etiam per os ejus ordo psalmorum. Et sicut praecedentes ac subsequentes stellae ad diem suas vicissitudines alternando perveniunt, ita psalmi, qui ex ore ejus tanquam ex quodam oriente procedunt, ad suum finem paulatim velut parili cum sideribus conviatione decurrunt. Iste suae servitutis exhibet ministerium; illae delegatum sibi exsequuntur officium: iste psallendo intrinsecus ad lucem tendit inaccessibilem, illae sibi invicem succedendo, ejus exterioribus oculis visibilem reparant diem. Et dum utraque ad suum finem diverso tramite properant, servo Dei quodammodo et ipsa elementa subserviendo concordant. Cella siquidem testis est, quando divini amoris igne cor ferveat: et utrum perfectae devotionis instantia quis Dei faciem quaerat. Novit cum mens hominis coelestis gratiae rore perfunditur, et per compunctionis fletum lacrymarum inundantium imbribus irrigatur: ubi et si ex carneis oculis lacrymae non erumpant, ipsa tamen amaritudo cordis a lacrymarum fluctibus non elongat; quia quod ex ramo exterioris incidentiae non colligitur, in ipsa humidi cordis virentis semper radice servatur. Sufficit enim si mens sit flebilis, etiamsi jugiter flere non possit. Cella est ergastulum, ubi pretiosi lapides poliuntur, quatenus in structura templi postmodum sine ullo cudentis mallei sonitu disponantur.
O cella Dominicae sepulturae propemodum aemula, quae in peccato mortuos suscipis, et per afflatum sancti Spiritus Deo reviviscere facis! Tu es ab hujus vitae turbida vexatione sepulcrum, sed coelestis vitae pandis introitum. Te portum tranquillitatis inveniunt, qui naufragium mundani fluctus evadunt. Te potentis medici conclave decernunt, qui vulnerati in praelio hostiles manus effugiunt. Mox enim ut in tui culminis umbram perfecto corde seceditur, omnis sauciatae animae livor, omnis certe interioris hominis plaga curatur. Te Jeremias aspexerat, cum dicebat: « Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua: sedebit solitarius, et tacebit, quia levabit se super se. » Habitator etenim tuus elevat se super se, quia Deum esuriens anima a terrenarum se rerum obtutibus erigit, et in divinae se contemplationis arce suspendit, a mundi se actionibus segregat, atque se in altum coelestis desiderii pennis librat; cumque illum, qui est super omnia, conspicere satagit, semetipsum quoque homo cum reliqua mundanae vallis dejectione transcendit. O cella spirituale prorsus habitaculum, quae de superbis humiles, de gulosis sobrios, de crudelibus pios, de iracundis mites, de odiosis reddis in fraterna charitate ferventes! Tu otiosae linguae frenum, tu luxuriosis renibus nitidae castitatis adhibes cingulum. Tu facis ut leves quique ad gravitatem redeant, ut jocosi scurrilitatibus parcant, ut vaniloqui se sub districta silentii censura constringant. Tu jejuniorum ac vigiliarum nutrix, tu patientiae custos, tu purissimae simplicitatis magistra, ac omnino fraudulentae duplicitatis ignara. Tu facis ut vagos quosque Christi catena coerceat, ut indisciplinati moribus a sua se pravitate compescant. Tu nosti homines ad perfectionis culmen evehere, atque ad consummatae sanctitatis fastigium sublimare. Tu facis ut homo sit teres atque rotundus, ac nulla semetipso sit inaequalitate diversus. Tu etiam hominem facis lapidem quadrum, construendis videlicet coelestis Jerusalem moenibus aptum: qui nimirum non ex levitate morum se versatilem praebeat, sed fixus semper in sanctae religionis gravitate persistat. Tu homines a semetipsis extraneos reddis, et vasa vitiorum florere virtutibus facis. Tu nigra, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pellis Salomonis. Tu lavacrum tonsarum. Tu sicut piscina in Hesebon. Oculi tui sicut columbae super rivos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. Tu namque es speculum animarum, ubi se mens humana perspicaciter intuens, quod minus est, impleat; quod superfluum reprimat; quod obliquum est, dirigat; quod deforme, componat. Tu nuptialis es thalamus, in quo sancti Spiritus arrha tribuitur, et coelesti Sponso felix anima foederatur. Recti diligunt te, et qui te fugiunt, veritatis luce privati, quo gressus ponere debeant, non agnoscunt. « Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non proposuero te in principio laetitiae meae. » Illud etiam de te cum eodem Propheta alacri libet voce cantare: « Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. Quam pulchra es, et quam decora, charissima, in deliciis! » Sub figura tui Rachelem decor venusti vultus ornavit: et Maria optimam partem, quae ab ea nunquam auferatur, elegit (Luc. XIX). Tu areola aromatum, fons hortorum, tu malum punicum. Licet enim nescientibus amara videaris in cortice, sed magnum est, quod intrinsecus latet, cum perventum fuerit ad suavitatem medullae. O eremus mundi persequentis effugium, laborantium quies, moerentium consolatio, ab aestu saeculi refrigerium, peccandi repudium, libertas animarum! Te David petiit, cum mundi mala perferret; et cum timidi et tenebrosi cordis taedium sustineret: « Ecce, inquit, elongavi fugiens, et mansi in solitudine. »
Et quid alios memorem? Quandoquidem ipse Redemptor hominum in exordio te suae manifestationis invisere, ac propria te dignatus est habitatione sacrare. Postquam enim baptismatis aquam, qua lotus est, lavit, ut Evangelista testatur, statim spiritus expulit eum in desertum: « Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana, eratque cum bestiis. » Debitorem ergo se tibi mundus agnoscat, unde praedicaturum, ac miracula facturum suscepisse se Deum non ignorat. O eremus terribile malignis spiritibus habitaculum! ubi cellae monachorum, velut tentoria ordinata castrorum, quasi tures Sion, et quasi propugnacula Jerusalem eriguntur adversus Assyrios et contra faciem Damasci; imo cum in eisdem cellulis uno spiritu diversa gerantur officia, dum videlicet hic psallitur, illic oratur, in alia scribitur, in aliis vero variis manuum operibus insudatur; quis non haec divina verba eremo congruere videat, quibus dicitur: « Quam pulchra tabernacula tua Jacob, tentoria tua Israel: ut valles numerosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula, quae fixit Deus, quasi cedri prope aquas? » Et quid amplius de te dicam, o vita eremitica, vita benedicta, viridarium animarum, vita sancta, vita angelica, exedra gemmarum coelestium, curia spiritualium senatorum! Odor tuus cunctorum aromatum fragrantiam superat, sapor tuus super distillantes favos, super omnia mella guttur illuminati cordis obdulcat: atque ideo quidquid est, quod de te dicitur, dignitatis tuae meritis non aequatur; quia lingua carnis nullatenus exprimere sufficit, quod de te spiritus invisibiliter sentit, et quod tu sapis in interiori gustu, atque in medulla cordis, nunquam pene explicuit corporale organum vocis. Illi te noverunt, qui te diligunt: illi praeconia tuae laudis agnoscunt, qui in tui amoris amplexibus delectabiliter requiescunt.
Caeterum qui hoc ignorant, non praevalent cognoscere te; me etiam nihilominus tuae laudis imparem fateor, sed unum pro certo scio, o vita benedicta, quod de te indubitanter affirmo: quia quisquis in amoris tui desiderio perseverare studuerit, ipse quidem habitator est tuus, sed ejus inhabitator est Deus. Diabolus illi suis tentationibus servit, atque illuc eum tendere, unde ipse dejectus est, gemit. Victor itaque daemonum, socius efficitur angelorum; exul mundi, haeres est paradisi; abnegator sui, sectator est Christi. Et qui nunc per ejus vestigia graditur, peracto cursu, sine dubio ad societatis ejus gloriam provehetur: atque, ut idipsum fidenter dicam, qui singularem hanc vitam usque ad finem vitae suae pro divino amore tenuerit, de habitaculo carnis egressus, ad aedificationem ineffabilem perveniet, domum non manufactam, aeternam in coelis.
20 Caput XX. Clausula disputationis per apostrophen ad Leonem eremitam
Ecce, Pater charissime, solvendam tibi quaestionem fraterna pulsatus inquisitione proposui, sed et ipse interim non distuli proferre quod sensi: non videlicet ut alios arrepta doctoris auctoritate docerem, sed tibi potius, quae imperitiae meae haberetur opinio, evidenter exponerem; atque ideo quidquid est praelibatis disputationibus comprehensum, non tam assertationis studio, quam sub quadam tui examinis est suspensione prolatum, nec est definitiva sententia, sed disceptatio rationibus ventilata. Quapropter, charissime, omnibus, quae a nobis utcunque digesta sunt, diligenter inspectis, vel si prave praesumpta sunt, superducta novacula protinus audenter oblittera: aut si tuis fortasse meritis sanae doctrinae sunt congrua, propriae auctoritatis vigore confirma. Potui quidem quae latius dicta sunt, brevius comprehendere; sed libuit, fateor, accepta occasione tuae dulcedinis alloquium protelare. Libenter enim aromatum diu species teritur, praesertim si et illius odor suavis est cui ministerium exhibetur.
Omnipotens Deus servo suo Leoni occulta inspiratione praecipiat, ut pro me misero tres per singulos dies sive lacrymas, sive gemitus fundat.
Sit nomen Domini benedictum.