LettersBook III: To patriarchs and archbishops

St Peter Damian († 1072) · Epistolae · 1040s-1072

3.2 Epistola II. AD GEBEHARDUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM

ARGUMENTUM.--Revocatus in patriam ab archiepiscopo Ravennate, excusat se quod adhuc monachorum, qui suae curae commissi erant, necessitatibus detentus non paruerit. Laudat deinde eumdem et adhortatur. Postremo orat ut profectionis labor, si fieri potest, interim sibi remittatur.

Domno G. secundae per Italiam sedis antistiti, PETRUS ultimus eremitarum servus devotissimae servitutis obsequium.

Praecepisti mihi, dilectissime Pater et domine, et praecipiendo mandasti, ut ad te venirem; sed ego pauperculum locum ad regendum suscipiens, qui prius per memetipsum solummodo pauper exstiti, nunc per tot pauper effectus sum, quot regendos accepi. Perpendo igitur et quale sit plurimos regere, et praebendae necessitatis stipendia non habere. Quapropter dum fratrum necessitati consului, ad vos facile venire non potui, verumtamen dum et hoc ipsum studiose pertracto, quodammodo sacrilegium deputo, si sanctitati tuae parere qualibet occasione postpono. Quis enim illi tuto inobediens fiat, quem Deo sanctis operibus obedire non dubitat? Tibi enim, cui, Deo auctore, praesides, Sedes Ravennatica, tibi omnis in Christo grates sancta reddidit Ecclesia, nimirum qui eo tempore, quo Simoniacus draco mirabilium negotiatorum brachia perplexis concupiscentiae spiris virus infundit, tu solus pene ex omnibus invictus Christi miles incolumis permanens, Petri jaculo nequissimae bestiae guttur infigis, et Ecclesiam tuam mundam ab omni ejus pestifera contagione custodis, et quod pastorum, imo latronum culpa magistri sedes amisit, nobilis alumni cathedra inviolata servavit. Sed inter haec omnia vestrae sanctitatis studia, illud mihi multo est charius, quod saluti monachorum pastoralis oculus vester invigilat, et occulta diu vulnera in lucem producere, et disciplinae Cysurgio secare non cessat. Eia miles Christi, fortiter te in vires collige, et circumducto prudentiae tuae oculo, contra cunctas diaboli machinas viriliter praeliare. Avaritiam jugula, superbiam calca, lapsos erige, vacillantibus sanctae exhortationis dexteram praebe, quatenus et temetipsum sanctarum virtutum scuto custodias, et alios ab omni antiqui hostis impugnatione defendas. Obsecro autem te, dilectissime, si cum tua licentia potest fieri, non me hoc temporis inquietari permittas: sin autem, quidquid volueris, cum omni auctoritate praecipias.

3.3 Epistola III. AD EUMDEM GEBEHARDUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM

ARGUMENTUM.--Ostendit se tanto Gebehardi archiepiscopi amore teneri ut illius absentis desiderium ferre vix possit. Hortatur mox, ut Pisaurensis et Fanensis Ecclesiarum, amotis eorumdem flagitiosis rectoribus, statum componat. Postremo commendat ei abbatem Classensem.

Domno G. reverendissimo archiepiscopo, PETRUS devotissimae servitutis obsequium.

Dilectissime mihi Pater et domine, quo circa te desiderio ferveam, quae tuae dilectionis flamma meum pectus exurat, testis est lingua, quae tam crebro te abesse conqueritur, testis est conscientia quae serenissimam angelici tui vultus speciem tam perspicue contemplatur. In illo quippe pectoris receptaculo, non ubi pater, aut mater, sed ubi ipse sum, te alterum reconditum gero. Quapropter humiliter peto ut mihi mutui amoris vicem redhibeas, et gratia quae simplex egreditur, ad me duplicata recurrat. Hoc autem mihi persuadere facile poterunt, qui ad vos de nostris partibus venientes, aliquod negotium in praesentia sanctissimi apostolici domini mei exercere contendunt. Talem te ergo, charissime Pater, in causa reproborum episcoporum Fanensis et Pisaurensis exhibe, ut te in veritate comperiam Dei judicium pertimescere, contra ministros diaboli viriliter decertare, arida diabolicae plantationis arbusta convellere, Ecclesiam Christi ad lumen velle de tenebris revocare. Unum autem nolo te lateat, quia si infames illi, et criminosi in episcopatus arce perstiterint, non modicum, splendidissime domine, papae opinio laborabit; et tu, qui consiliarius ejus es, et tanta omnigenae eruditionis sapientia polles, naevum procul dubio reprehensionis incurres.

Rogo autem, et humiliter obsecro, ut charissimum Patrem meum abbatem Classensem in mea persona suscipias, et quidquid illi beneficii, quidquid charitatis impenderis, mihi proprie te exhibere cognoscas.

3.4 Epistola IV. AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM

ARGUMENTUM.--Consultus ab Henrico archiepiscopo de Cadaloo antipapa, et Alexandro secundo, quid sibi videretur, uternam legitimus esset pontifex judicandus, Alexandrum, prout aequum erat, pro vero pontifice habendum respondet: Cadaloum vero tanquam Simoniacum et schismaticum ab omnibus damnandum esse et rejiciendum; quod etiam ex moribus utriusque facile dignosci possit. Consilium autem, quod sibi idem archiepiscopus dederat, ut scilicet occulte, non palam Cadaloi electionem improbaret, tanquam sibi minus honestum rejicit. Non enim clam, sed in conspectu hominum pro Ecclesia Dei ait esse belligerandum.

Domno H. reverendissimo archiepiscopo, PETRUS peccator monachus debitae subjectionis obsequium.

Litteras sigillo vestrae sanctitatis impressas, venerabilis Pater, mox ut aspexi, promptus arripui, laetus explicui, curiose perlegi. In quibus nimirum liquido comperi, et primum circa me vestrae pietatis affectum, et certum de ea quam vobis ante suggesseram mea petitione promissum. Illud autem quod in calce subjecistis epistolae, ut vobis scriberem quid mihi de eo qui in apostolica sede nunc praesidet, vel eo qui ejusdem sedis electus esse videtur; quanquam per nonnullos Ecclesiae vestrae filios jam potuissetis audire quae sit nostra super horum duorum hominum diversitate sententia, tamen quia praecipitis, etiam apicibus adnotamus. Ille nimirum, in quantum mihi videtur, absque ulla excusatione Simoniacus est, quia nobis omnibus ejusdem urbis cardinalibus episcopis reclamantibus, obsistentibus et terribiliter anathematizantibus, nocturno tempore cum armatorum turbis undique tumultuantibus et furentibus inthronizatus est. Dehinc ad marsupiorum patrocinia funesta concurrit, pecunia per regiones, andronas, vel angiportus in populos erogatur, B. Petri venerabilis arca pervaditur, sicque per totam urbem velut officinam male fabricantis Simonis factam, vix aliud quam, ut ita loquar, malleorum atque incudinum tinnitus auditur. Et, o scelus et ferale prodigium! Petrus cogitur nundinas Simonis ex sua quantitate persolvere, qui Simonem cum omni suo commercio cognoscitur perpetua maledictione damnasse. Quod autem ille crimen hoc palliat, et tractum se vique coactum, quibus potest verbis excusat, hoc ego licet ad liquidum nesciam, tamen et ipse non usquequaque diffiteor. Ita quippe est homo stolidus, deses ac nullius ingenii, ut credi possit nescisse per se talia machinari. Verumtamen in hoc reus est, quia in coeni voragine, in quam semel est violenter injectus, volutatur ultroneus, et in adulterium quod nolens ante commiserat, delectabiliter perseverat.

Ut autem et de ipsa ejus promotione lacrymosa, ut aiunt, verba non protraham, nobis episcopis per diversa latibula fugientibus, presbyter Ostiensis Ecclesiae, qui utinam syllabatim nosset vel unam paginam rite percurrere, ut eum ad apostolatus culmen proveheret, raptus a satellitibus Satanae et violenter attractus est. Et ecce, ut vos canonicae sanctionis decreta non latent, si cuncta etiam quae sibi opponi possunt, objectionum capitula supprimantur, hoc solum tale est, ut ex eo se nullatenus valeat expedire. Nam si presbyter procul dubio deponendus est, quia sui sibimet privilegium pontificis usurpavit, quo pacto poterit is qui ordinatus est, stare, propter quem solum ordinator ejus judicatus est a sua dignitate corruere? Huc accedit quia piae memoriae Stephanus papa congregatis intra ecclesiam episcopis civibusque Romanis, clero et populo, hoc sub districti anathematis excommunicatione statuerat, ut si eum de hoc saeculo migrare contingeret antequam Hildebrandus Romanae Ecclesiae subdiaconus, qui cum communi omnium consilio mittebatur, ab imperatrice rediret, papam nullus eligeret, sed sedes apostolica usque ad illius reditum intacta vacaret. De his porro plura sunt quae dicantur. Sed ne sanctitas vestra pluribus intenta negotiis prolixa, quod absit, verba fastidiat, et regulae suae limitem epistolare compendium non excedat, nunc ista sufficiant.

Ut autem percunctationi vestrae in hoc etiam nostra responsio satisfaciat, de electo hoc mihi videtur, quia bene litteratus est, et vivacis ingenii, sine suspicione castus, in erogandis eleemosynis pius. His ultra non addo, ne non videar universitatis amator, sed singularitatis assertor. Ille autem econtra, si unum, non dicam psalmi, sed vel homiliae quidem versiculum plene mihi valeat exponere, multum adversus eum ultra non facio, manus do, plantas osculor, et non modo jam apostolicum, sed etiam apostolum, si jubetis, appello.

Quod autem scripsistis ut mitterem vobis litteras taciturnitate signatas, quasi paterno mihi consulentes affectu, ne adversa fortassis incurrerem, si sensa cordis cum libertate proferrem; absit a me ut in tali negotio dura prorsus et aspera perpeti subterfugiam, et negligendo tam ingenuae matris incestum, sub umbra degener filius delitescam. Imo peto ut epistola haec in publicum veniat, sicque per vos, quid super hoc totius mundi periculo sentiendum sit, omnibus innotescat. De benedictione autem vestra, quam petii, venerande Pater, nihil aliud dico, nisi quia quidquid ei qui missus est datur, ejus procul dubio manibus qui misit immittitur.

3.5 Epistola V. AD WIBERTUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM

ARGUMENTUM.--Wibertum archiepiscopum rogat, qui suum monasterium visitaturus adventabat, ut habita ratione illius inopiae et necessitatis, eidem pecuniam, sicut cogitarat, non auferret; contentum enim debere esse iis rebus, quas ante abstulisset.

Domno W. reverendissimo archiepiscopo, PETRUS, salutem.

Gratias Regi regum Deo referimus, quia dum totum orbem propinquus jam dies Dominicae nativitatis irradiat, urbem nostram etiam clarissimus vester adventus illustrat. Itaque libet exclamare: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Verumtamen satis miror, venerabilis Pater, quia postquam ad te veni, postquam ab alio revocatus itinere, vestris jussionibus parui, nullum legationis verbum, nullum suscipere merui vestrae familiaritatis indicium. Certe nonnulli testes sunt hujus rei quam loquor, quia si bonae memoriae decessori vestro hic habitandi ob tempora de salute suae animae, et de spiritualium rerum ordinationibus rata promissione firmaret, vos autem e diverso me quotidie flagellatis, quotidie acres verberum plagas infligitis; et qui audire non meretur linguam, gravem de sacris manibus suscipit disciplinam. Nempe dum hoc sollicite ipse considero, saepe intra secretum mei pectoris haec mecum tacitus verba revolvo. Hoc mihi, inquam, facit dominus meus, quod Eliae fecisse legitur omnipotens Deus: Vade, inquit, in Sareptam Sidoniorum; ibi praecepi mulieri viduae, ut pascat te. Quae videlicet vidua postquam prophetam ex divina jussione suscepit, felicem se, et domum suam fore tanti hospitis contubernio judicavit. Cui tamen dum sedula famulatur, dum devotis ministrat obsequiis, ejus filius repentina morte corripitur, et per quem suum sperabat filium diu in hac vita florere, eum jam coepit velut auctorem mortis impetere, dicens: Quid mihi, et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? Ecce, clementissime domine, caetera monasteria sub alis misericordiae vestrae illaesa persistunt, et cum securitate et immunitate Deo deserviunt. Hoc autem solum, ex quo me in illud ingredi praecepistis, tot patet invasionibus et rapinis obnoxium, ut nisi mens vestra vel nunc flectatur ad misericordiam, jam videatur funditus desolatum. Sic itaque domus Dei per me videtur in infima dejici, per quem sperabatur, Deo vobis cooperante, coelo tenus exaltari. Quapropter, gloriosissime domine, fusis lacrymis ad vestigia vestra corruo, sanctae viscera pietatis imploro, ut secundum gravitatis vestrae prudentiam, jam memineritis retinere flagellum, jam ponatis tot persecutionibus modum, dicente Domino per prophetam: Dum conturbatus fueris, in ira misericordiae memor eris. Nec gravetis sanctum locum adhuc auferendo pecuniam, quem tantam ecclesiasticarum rerum nostis jam pertulisse jacturam.

3.6 Epistola VI. AD ANNONEM ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM

ARGUMENTUM.--Laudat archiepiscopum Coloniensem, quod imperatoris filium pupillum suae fidei commissum egregie tutatus esset, et eidem, cum adolevisset, paternum imperium restituisset. Deinde quod Cadaloum pseudopontificem persecutus esset, et quantum in ipso fuit, ecclesiastico mucrone jugulasset. Hortatur ut extremam operi manum imponat, adhuc enim ejusdem Cadaloi rabiem perniciosius in Christianam rempublicam grassari; posse tamen coerceri, si ejusdem archiepiscopi opera generalis Patrum conventus cogeretur.

Domno ANNONI reverendissimo archiepiscopo, PETRUS peccator monachus dignae devotionis obsequium.

In expeditionis exercitio constituti, digne non possumus eisdem manibus et styli currentis articulum texere, et frenis equorum fluitantibus, ut dignum est, deservire, sed licet melius sit luculenter eloqui quam mutire, verumtamen cum necessitas imminet, melius est utcunque mutire quam penitus obmutescere. Cum nobis ad memoriam, venerabilis pater, labor tuus et studium venit, nobilis illa fides atque prudentia Joiadae sacerdotis menti nostrae subsequenter occurrit. Sicut enim sacra, ut optime nosti, testatur historia, Athalia uxor Joram, cum Ochoziam filium suum, regem videlicet Israel videret exstinctum, coepit in omne semen regium immaniter fremere, posteritatemque David crudelis Bellona tentavit funditus abolere. Sed insignis ille sacerdos Joas filium Ochoziae, pia et multis laudibus efferenda fraude surripuit, et occulte usque septennium intra templi septa servavit, cui postmodum regalis sceptri jura contradidit; eumque ad praesidendum Israelitico populo juxta proavorum suorum consuetudinem roboravit; mox vero tanquam hoc egregio non sufficeret sacerdoti, confirmato regis imperio, ad utilitatem sacerdotii sive templi, suam porrexit industriam, et cum praefato rege ad ordinandam et disponendam consacerdotum suorum se contulit disciplinam. Nam et sacra tecta templi, ut instaurarentur, instituit et nonnulla, quae sacerdotibus competebant, edicta deprompsit. Sciebat enim quoniam utraque dignitas alternae invicem utilitatis est indiga, dum et sacerdotium regni tuitione protegitur, et regnum sacerdotalis officii sanctitate fulcitur. Sed quid mihi per sacrae lectionis seriem currere, nisi quia in te video ejusdem operis similitudinem nostro tempore convenire? Servasti, venerabilis Pater, relictum tuis manibus puerum, firmasti regnum, restituisti pupillo paterni juris imperium, ad sacerdotium quoque manum tuae prudentiae protinus extendisti, dum et Parmensis bestiae squamea colla evangelici mucronis vigore praecidere, et apostolicae sedis antistitem in suae dignitatis elaborasti filium reformare; sed coepto operi nisi postrema manus accedat, nisi adhibeantur adhuc illa, quae restant; sanctum vestri operis aedificium minatur, ut corruat. Cadalous enim ille sanctae perturbator Ecclesiae, eversor apostolicae disciplinae, inimicus salutis humanae, ille, inquam, radix peccati, praeco diaboli, apostolus Antichristi, sagitta nimirum producta de pharetra Satanae, virga Assur, filius Belial, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod collitur, velut Draco teterrimus adhuc sufflat, adhuc foetore venenatae pecuniae nares hominum foedat, fidemque multorum vento perfidiae vacillantem novus haeresiarcha perturbat. Sicut enim Jovem in Dianae gremium per aureum imbrem descendisse fabularum commenta confingunt; sic iste per aurum de suae Ecclesiae sacrilega dejectione quaesitum, adulterinum sedis apostolicae concubitum quaerit, et tanquam petulcus adulter suam explere libidinem in Romanae Ecclesiae violatione medullitus inardescit

Quamobrem, venerabilis Pater, ut sanctus studii tui labor ad effectum omnino perveniat, et per caudam titionis hujus, imo per unum putridum diaboli membrum, apud opinionem hominum Romana Ecclesia non vilescat, et hac occasione, quod absit, Christianus populus in errore permaneat, necesse est ut vestra prudentia totis nisibus elaboret, quatenus generale concilium quantocius fiat, et perniciosi hujus erroris spinas, in quo miser mundus versatur, evellat. Praeterea libenter ad vestrae sanctitatis alloquium, si occasio daretur, attingerem, ut communicandum consilium, quod absentia prohibet, viva conserti sermonis verba conferrent. Sed quoniam id fortasse non mereor, peto, quaeso, et humiliter suggero, ut sancta vestra prudentia Cadaloicam rabiem, quae latrare non desinit, omnino conetur exstinguere, quatenus Christiana religio pacifica per vos valeat tranquillitate gaudere, ut dum regnum ac sacerdotium optata per vos pace perfruitur, is, qui utriusque dignitatis auctor est, pacis aeternae digna vobis praemia largiatur. Sed dum equus offertur, dum socii omnes iter arripiunt, ecce brevem sperno, strevi vestigia sterno.

3.7 Epistola VII. AD VIDONEM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM

ARGUMENTUM.--Tacite gratias agit Vidoni archiepiscopo quod se, dum apud illum versaretur, sacris vestibus liberaliter donasset. Ostendit se memorem hujus beneficii, assiduas pro eo ad Deum preces fundere: itemque curare, ut idem sui monachi et amici facerent.

Domno V reverendissimo archiepiscopo, PETRUS peccator monachus devotissimae servitutis obsequium.

Noverit sanctitas vestra, venerabilis Pater, quia me nimis poenituit, atque, ut ita loquar, cor meum me valde percussit in eo quod liberalitati vestrae tam largae tamque munificae non peperci. Ad instar enim futurae resurrectionis, binis me stolis induere decrevistis. Ego autem vestra oppressus auctoritate nil restiti, nil manum retraxi, sed servorum Dei genuini rigoris oblitus, facile cuncta suscepi. Quod plane cum recolo, conscientia me mordente redarguor, rubore perfundor, sicque sub propriis tanquam sub alienis reprehensionibus erubesco. Neque hoc frustra. Si enim regem David cor suum, Scriptura teste, percussit, quia duntaxat oram chlamydis Saul silenter abscidit; quid ego, qui non vestis particulam, sed integras ultro, etiam pretiosas a domino meo vestes extorsi, et sub non impendendae, sed percipiendae charitatis obtentu, dum me indui, alterum spoliavi? Qui profecto si vere sacerdos essem, justitia magis indui quam textilibus ornamentis ambirem. Inter haec tamen dum tribunalibus meae mentis examinandus assisto, meque ipse districta prorsus animadversione discutio, hoc mihi defensionis est, et pro me stat, quia nonnulla mihi tunc temporis munera sunt oblata, quae tamen apud nos susceptionis aditu non reperto, ad eos, qui miserant, sub omni sunt celeritate remissa. Unde possum forte colligere, quia charitas quae Dominum meum, ut benedictionem conferret, admonuit, eadem in servo suo, ut collatam susciperet, acquievit. Sed dum beneficii vestri recolimus modum, ad illud Zachariae mens redit oraculum: Erat, inquit, Jesus indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli: Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se dicentes: Auferte vestimenta sordida ab eo; deinde, ut Scriptura prosequitur, indutus est mutatoriis Felix ille dies, in quo vestium ista permutatio celebrabitur, et corpus Jesu, quod est Ecclesia, omni luctus atque tristitiae squalore deposito, beatae immortalitatis splendore vestietur; sicut in illo dedicationis psalmo jam gratulabunda praecinit, dicens: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, et conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia, ut cantem tibi, gloria mea. Sed cui ego de talibus loquor? Sufficiat mihi tantummodo dicere quia tu, venerabilis pater, angelus Domini mihi factus es, qui pro amore Jesu mihi sordida detrahens, eumdem ipsum in me infulis sacerdotalibus adornasti. Quibus tamen ego muneribus non prorsus ingratus hanc vicissitudinem compensavi, ut in pluribus non modo nostris, sed et extraneis, atque longinquis et eremis, et monasteriis vestrum nomen ascriberem, fratrumque vos orationibus humili devotionis studio commendarem.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.