The Most Welcome Book (on simoniacal ordinations)

St Peter Damian († 1072) · Liber gratissimus · 1052

Original text: Migne, Patrologia Latina 145, 99-156.

Latin text only; 'en' is empty. Chapter headings are Migne's Latin rubrics. Migne's editorial argument and notes are omitted.

1 Caput Primum. Quod Christus, etsi per plures sua dona discernat, in ipso tamen omnis gratiae plenitudo permaneat

Constat plane mediatorem Dei, et hominum Christum Jesum Ecclesiam suam sic ordinasse ab ipso redemptionis humanae primordio; ut et per ministros verbi sui charismatum dona distingueret, et tamen in seipso omnium gratiarum plenitudinem principaliter retineret. Nam is qui dicit apostolis: « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus; » idem etiam confitetur; « Quia in pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. » Si autem in pectore Jesu omnes thesauri sunt, et nihil excipitur; quid ergo relinquitur, quod in vasis hominum fictilibus recondatur? Sed quod ille totum naturaliter possidet, hoc illi per gratiam participatione illius juxta mensuras habent. De illis enim dicitur: « Quia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult; » at de unigenito Filio dicit Joannes Baptista: « Non, inquit, ad mensuram dat Deus Spiritum. » Et iterum: « De plenitudine ejus omnes accepimus. »

Quia ergo ab illo uno fonte omnes justi hauriunt unde vivant; ad illum necesse est, semper gratias agendo, recurrant; nec supernae gratiae dona ab alio se posse percipere credant, nisi ipso largiente, a quo haec certum est emanare. Qui enim divini luminis non Deo, sed homini se debitores existimant, tanquam a sui fontis irrigatione siccati, necesse est, ut deficientes arescant; nec in semetipsis valent fluere, dum ab originali plenitudine fontis obliviscuntur ubertatem suae vegetationis haurire. Unde non incongrue per Salomonem dicitur: « Omnia, inquit, flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant. » Hunc excursum, atque recursum spiritualium fluminum mystice Lucas evangelista describit, cum ait: « Quia, convocatis Jesus duodecim apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei. » Ecce egressus fluminum; ac postmodum subdit: « Et reversi apostoli narraverunt illi quaecunque fecerunt. » Ecce reditum fluminum. « Ad locum ergo, unde exeunt, flumina revertuntur; » quia electi quique illi se debitores esse non ambigunt, a quo videlicet hauserant omne quod spiritualiter fluunt. Unde et Paulus ait: « Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. » Nempe cum primum ponat Spiritum, deinde subjungat Dominum, postremo Deum, ostendit sanctam Trinitatem, unum scilicet Deum, omnium gratiarum esse indubitanter auctorem. Ipse enim sua dona distribuit, qui singulorum merita, et operum diversitates occulta provisione discernit.

2 Caput II. Quod sacerdos exterius ministrat, sed Deus invisibiliter consecrat

Quapropter plena fide credendum est, quod sic ministris suis Christus ecclesiasticae consecrationis delegat officium, ut tamen apud se omnium ordinum contineat principaliter sacramentum; sicque servis promovendi conservos ministerium praerogat, ut in neminem ipsum consecrandi jus, virtutemque transfundat. Licet enim pontifices per injunctae administrationis officium consecrare videantur; sed ille veraciter consecrat, qui Spiritum sanctum invisibiliter dat. Alius namque est, qui orat; alius, qui exaudit. Alter ille, qui petit; alter, qui petitionibus annuit. Quis est enim, qui se Petro et Joanni audeat comparare? Et tamen de ipsis dicitur: « Quia missi Samariam, imponentes manus iis, qui baptizati fuerant, oraverunt pro ipsis, et illi acceperunt Spiritum sanctum. » Non ergo eorum largitate, sed ministerio, ac proinde non illis donantibus, sed orantibus, Spiritus sanctus super credentes illapsus est. Unus est enim sacerdos magnus, unus pontifex summus, qui introivit semel, non in quaelibet sancta sanctorum, sed in ipsum coelum, ut appareat vultui Dei pro nobis. Ex quo videlicet, tanquam quodam vertice, omne Sacerdotium per Ecclesiae membra diffunditur; omne, quod sacrum est, ineffabiliter propagatur. Unde cum discipulos ad baptizandum misit, non in eos sacramenti virtutem transtulit, sed obedientiam indidit; et non auctores baptismi sed ministros effecit. Nam cum dicit: « Ite in orbem universum, baptizate omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; » evidenter ostendit, quia non ipsi, sed ille procul dubio baptismatis auctor erat, in cujus illi nomine baptizabant. Unde et Joannes Baptista dicit: « Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat. » Et tamen evangelista Joannes ait: « Quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus. » Ecce Dominus non baptizat, et tamen de illo dicitur: « Hic est, qui baptizat; » quia quisquis baptizandi exhibet ministerium, ille tamen operatur virtutis intimae sacramentum.

3 Caput III. Quod sicut unus est, qui baptizat; ita unus idem est, qui principaliter consecrat

Si quis autem mihi fortassis objiciat, aliud esse baptismum humanae regenerationis, aliud consecrationis ecclesiasticae dignitatem; nos quidquid in hac parte de baptismo credimus, totum nihilominus et de consecratione sentimus. Nam cum baptismus totius ecclesiastici sacramenti origo sit, atque primordium, sicut baptismus Dei est et non hominis, ita nimirum omnis ecclesiastica consecratio illi specialiter competit, a quo omnium benedictionum plenitudo profluxit. De quo videlicet Apostolus: « Qui benedixit nos, inquit, omni benedictione spirituali in coelestibus. » Neque enim vel ipse baptismus, vel prorsus aliqua consecratio magnum aliquid diceretur, nisi intuitu Spiritus sancti, qui per exercitia illa tribuitur. Nam, ut dicitur, quid est aqua, nisi aqua? Sed accedit verbum ad elementum, et descendente Spiritu, fit sacramentum.

Cum ergo in utroque sanctificationis genere hoc sit totum atque magnificum, quod sive ab iis, qui baptizantur, sive ab iis, qui consecrantur, Spiritus sanctus accipitur, sicut non humanae virtuti, vel potestati, sed auctori Deo baptismus adscribitur: ita nihilominus et quaelibet ecclesiastica consecratio ad illum per omnia, necesse est, referatur, operante siquidem in utrisque multiformi gratia Dei; et ut illi absolutionem obtineant peccatorum, et isti provehantur ad spiritualium ordines dignitatum. Illi exuti veterem cum actibus erroris, novum induant hominem; isti tanquam sacerdotes Dei induantur justitia. Illi quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscant; isti ut perveniant in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Operatur in illis, ut fiant filii adoptionis, in istis autem ut sint ministri et dispensatores ministeriorum Dei. Illi namque per Spiritum renascuntur: isti eodem disponente Spiritu, jam, ut filios Dei generent, praeferuntur.

4 Caput IV. Quod Dominus cum baptismo simul et sacerdotii jura suscepit

Sincera igitur atque integra fides habet, quod sicut baptismus, ita et nihilominus sacerdotalis consecratio, nulla sordentium ministrorum labe polluitur, nullo alieni reatus crimine violatur: sed quantumvis facinorosus, quantislibet sit criminibus involutus ille, qui consecrat; is, qui consecratur, nullo propter hoc sacri muneris detrimento percellitur, nec aliqua coelestis gratiae diminutione fraudatur. Non enim ex merito sacerdotis, sed ex officio, quo fungitur, consecrationis mysterium in alterum propagatur: nec expedit in consecratore considerare, qualiter vixit, sed ministerium tantummodo attendendum est, quod accepit. Sicut enim multi sunt, qui baptizandi funguntur officio; et tamen unus est, qui baptizat: ita licet multi sint sacerdotes, unus tamen est, qui proprie, ac specialiter consecrat. In illa nempe columba, quae super Dominum post baptisma descendit, ipse cum sacramento baptismatis et veri sacerdotii jura suscepit, fuso videlicet super eum oleo exsultationis, de quo Psalmista canit: « Unxit te, inquit, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. » Probatur autem Redemptor noster cum baptismo simul et sacerdotii suscepisse ministerium: quia baptizatus, mox praedicare, discipulos eligere, novisque coepit miraculis coruscare, quod eatenus profecto fecisse non legitur, si diligenter Evangelici textus series recensetur. Hinc est quod sancta Ecclesia ab ipso suo capite hujus normam institutionis arripuit, et fideliter servat; ut ad instar ipsius Domini infra tricennium ad sacerdotium quemlibet non admittat. Nisi enim certa fides haberet, cum baptismo Dominum simul et sacerdotium suscepisse, ut quid tantopere canonica prohiberet auctoritas, ante illius aetatis tempus, quo ipse baptizatus est, quempiam ad sacerdotales infulas aspirare? Imo cur ad accipiendum sacerdotale fastigium Dominicae aetatis adhiberetur exemplum, si minime crederetur tunc Dominus non sine sacerdotio suscepisse baptismum? Sicut enim baptismum, ita et sacerdotium ex parte humanitatis pro nostra salute suscepit, cujus videlicet utriusque Sacramenti in eo, quod Deus est auctor, et consecrator existit. De quo Apostolus dicit: « Ubi praecursor pro nobis introivit secundum ordinem Melchisedech, pontifex factus in aeternum. » Nam et ipsi sancti Apostoli non reperiuntur alibi fuisse a Domino consecrati, nisi in perceptione baptismi: qui tamen non aquae baptismatis manifeste leguntur immersi, sed injunctam potius exsecuti sunt obedientiam baptizandi. Qua nimirum jussi sunt baptizare credentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Praeterea cum illis dictum sit a Domino: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies: constat eos tunc perfecti baptismatis, atque omnigenae simul consecrationis accepisse mysterium, cum super eos Spiritus sanctus venit in diversitate linguarum. Cum ergo in ipso humanae redemptionis exordio utriusque sacramenti genus, vel a Domino, vel ab apostolis simul videatur acceptum, claret baptismum sic esse consecrationis ecclesiasticae fundamentum atque principium: ut qui baptismi principatum tenere cognoscitur, ipse nihilominus consecrationis auctor absque ulla pronus ambiguitate credatur.

5 Caput V. Quod nulla sit causa, cum rebaptizari quisque non audeat, cur debeat iterum consecrari

Quod cum ita sit, quid causae sit, ego non video, cum baptizatus etiam ab haeretico, non rebaptizetur: cur promotus a Simoniaco, sicut dicitur, vel deponantur, vel denuo consecretur? Si enim baptismus per homicidam, vel adulterum, vel etiam haereticum datus, ratus habendus est; nimirum propter illud Evangelicum: « Super quem, inquit, videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat; » nil omnino causae est, cur non et in consecrationibus ad eumdem utriusque sacramenti redeamus auctorem, ut aeque dicamus: hic est, qui consecrat. Nunquid enim columba illa super mediatorem Dei et hominum cum virtute baptizandi venit, et cum consecrandi virtute non venit? Quid enim accipit, qui baptizatur, nisi Spiritum sanctum? Et rursum, quid ille, qui consecratur, nisi Spiritum sanctum? Si ergo propterea quis a quocunque flagitioso baptizatus, non rebaptizatur, quia Spiritum sanctum accepisse creditur, non per illius meritum, sed per ejus officium: et non ab illo, sed a Christo, de quo videlicet solo specialiter dicitur: « Hic est qui baptizat; » cum et is qui consecratur, non aliud, nisi eumdem Spiritum sanctum, et ab ipso utique Christo suscipiat: quae inter baptizatum atque consecratum sit in hac parte diversitas, penitus non videtur.

Quorum igitur una est causa, eadem debet esse sententia, nisi forte alius esse censendus est Spiritus qui in consecrationibus datur: alius qui in baptismo tribuitur. Sed quis hoc sacrilega temeritate praesumat, cum manifeste clamet Apostolus: « Unus Deus, una fides, unum baptisma. » Et iterum: « Si is, qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accepit, quem non accepistis, aut aliud Evangelium, quod non accepistis, recte pateremini. » Huc accedit, quod sicut canonica testatur auctoritas, idcirco prohibetur rebaptizatio fieri, ne sanctae Trinitatis nomen, in quo baptizatus est videatur annullari. Quod si haec est causa cur rebaptizari quisque non debeat, cui manifestius, quam ordinato cuilibet a Simoniaco congruit, qui non modo in sanctae Trinitatis nomine consecrat: sed et omnem prorsus ordinem catholicae consecrationis observat. Simoniacus namque licet perverso commercio efficiatur haereticus, est tamen fide catholicus; ejusque damnatio magis ex ambitione descendere, quam videatur ad perfidiam pertinere. Quanquam et si jaculata in Simonem Petri sententia diligenter inspicitur, nec ipsa Simonis fides innocens invenitur: « Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem, qui donum Dei existimasti pecunia possideri. » Nam cum dicit, existimasti donum Dei pecunia possideri, evidenter ostendit talem tunc fuisse Simonis fidem, ut si pretium daret, non immerito ad facienda miracula Spiritum sanctum negotiatus acciperet.

6 Caput VI. Quod ordinatio, si sit catholica, sit etiam rata

Moderni autem temporis Simoniaci, quia miraculis se clarescere posse non sperant, non Spiritum sanctum, non ejus dona desiderant: sed obtinendi principatus ambitione succensi, ad culmen tantummodo dignitatis anhelant. Itaque quantum ad fidem integri sunt, tantum vero ad monetae fabrilia Simoniacae damnationis laqueis innectuntur. Hujus autem haeresis duo leguntur auctores, alter sub prophetica, alter sub apostolica pestilenter emersisse doctrina: Gezi nimirum, qui magister esse vendentium: Simon quoque, qui auctor videtur esse emptorum. Horum igitur sectatores sicut non sunt in errore diversi, ita nec in damnatione discreti: quibus tamen si catholica fiat ordinatio, sacrae dignitatis officium, ad quod non merentes accedunt, perfecte suscipiunt. Ejusdem namque virtutis est Spiritus sanctus, cum ejus gratia venditur, cujus est et cum gratis datur: nec propter perversitatis humanae commercium divina potentia propriae potestatis perdit effectum. Plane et Salvator noster cum venditus esset, et pestilentissimi talenti summa proditoris jam crumena turgeret, inter ipsas persecutorum manus praecisam servo Malcho auriculam reddit. Itaque quantae super eos virtutis esset, quorum manibus subjacebat, aperte monstravit. Quod autem flagitanti Herodi miracula non exhibuit, dispensationis fuit ratio, non defectio potestatis. Erat enim is, qui optabat, indignus; nam ei, a quo sperabatur, non deerat potestatis effectus. Porro et in cruce suspensus postquam spiritum reddidit, dum terra movetur, dum sol obscuratur, veli insuper facta divisio, scissio lapidum, resurrectio mortuorum; cuncta haec liquido testantur, quod non inferioris potentiae fuerit inter supplicia positus, quam nunc videlicet in dextera paternae gloriae sublimatus. Eodem itaque modo etiam de Spiritu sancto credendum est: quia unius virtutis est, et cum venalitati quodammodo subjacere cernitur, et cum gratuita manus impositione praebetur. Sicut igitur Redemptor noster dum venderetur, dum pateretur, a sua non potuit majestate deficere, ita etiam Spiritus sanctus licet amaritudo venalitatis obrepat, dispendium tamen pati propriae virtutis ignorat. Licet enim sacerdos quilibet videatur operari exterius, sed ipse Christus, qui verus Sacerdos, et summus est Pontifex, accedentibus ad diversos exitus sua dona dispensat. Quae nimirum aliis, quidem ad salutem, aliis quidem proveniunt ad damnationem. Id tamen, quod datur, omnino bonum est; licet reus sit ille qui accipit. Neque enim bonus medicus venenum propinaret aegroto. Nunquid enim buccella illa, quam Judae Dominus porrexit, bona non fuit? Sed quod erat causa salutis, illi factum est materia damnationis: quia instrumentum pacis non pacatus accepit. Cuncti etiam liquido novimus, quia mysterium Eucharistiae, quod de sacrosancto altari sive justi, sive peccatores accipimus, utique bonum est. Nec bonus melius, nec malus accipit pejus. Et tamen dicit Apostolus: Quia indignus « judicium sibi manducat, et bibit, non dijudicans corpus Domini. » Si ergo et illud corpus Domini est quod indignus accipit, perspicuum est quia res bona malo vertitur in perniciem, quae bono utique provisa est ad salutem: nec tamen res mala est dicenda, quia nocet; nec ideo esse sacramentum desiit, quia exsecrandus accepit: sed potius asserendum est quia indigno eadem res facta est occasio mortis, quae bonis procurata est ad remedium salutis. Indubitanter igitur credendum est quod si consecratio cujuslibet ecclesiastici ordinis intra catholicam fiat Ecclesiam, in unitate videlicet orthodoxae fidei, ut in utroque nimirum recta sit fides; quidquid bono per bonum traditur, hoc etiam malo per malum efficaciter exhibetur: quia sacramentum hoc non ministrantis vel ministraturi pendet ex merito, sed ex ordine ecclesiasticae institutionis et invocatione divini nominis. Et quoniam sicut unus est, qui baptizat, ita procul dubio unus, idemque qui consecrat; hoc est, larga Christi benignitate tribuitur quod is, qui accipit, non meretur. « Qui enim oriri facit solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, » quid mirum si imbrem gratiae suae et in arenosum littus effundat? Quid novum, si etiam ipsos caecorum oculos splendoris sui radiis feriat? Ut et ipsi merito cantare possint, quod infelix ille Balaam: « Dixit homo, inquit, cujus obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visionem Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. »

7 Caput VII. Quod Balaam Simoniacus fuit, et tamen prophetiae spiritum non amisit

Ecce, unde hic avaritiae filius tanta potuit magnalia cernere, et redemptionem mundi longissime post futuram tam expresse, tam lucide nuntiare, si Spiritus sancti praesentiam non haberet? Sicut enim egregius doctor ait: Quis novit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est?. Ita et quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei; praesertim cum eadem Scriptura dicat: « Quia irruente in se Spiritu Dei, assumpta parabola ait, » videlicet quod modo praemisimus; dicimus, quod per Simoniacum donum Spiritus sancti non datur. Nunquid non in Balaam isto Simoniaca haeresis jam tunc viguisse cognoscitur? Nunquid non sancti Spiritus gratiam vendere conabatur, cum ad promissionem pretii hariolatus sui depromebat oraculum? Sic enim Scriptura testatur quia seniores Moab rogabant eum, « habentes pretium divinationis in manibus. » Et rursus per alios nuntios misit ad eum, inquit, Balac filius Sephor, dicens: « Ne cuncteris venire ad me; paratum habeo honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi. » Amore quidem pecuniae succensus aestuabat, et tamen per eum Spiritus sanctus profunda mysteria loquebatur. Balaam denique, et Balac, uterque Deo manifeste contrarius, uterque Dei populo exstitisse probatur infestus, donumque divinae gratiae alter emere, alter venditare nihilominus gestiebat: attamen propheticae revelationis arcanum, et iste extra meritum protulit, et ille utique indignus audivit: atque, ut magis largitatem divini muneris admiremur, maledicere nitebatur Balaam, et tamen invitus e contrario benedicebat: « Ad benedicendum, inquit, adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. » Chamus quippe divinae virtutis ori ejus erat innixus, nec poterat aliorsum impetum linguae dirigere, nisi quo Spiritus sanctus praesidens intorsisset. Cum voluntate siquidem lingua pugnabat, et turbulentam salsuginem, quam mens praedamnata conceperat, per oris alveum effluere non valebat. Unde quoniam sicut petebatur, jaculari in populum Dei maledicta non potuit, ad deceptionis se argumenta convertit, ac Madianitidum coram eis offendiculum posuit. Si ergo ille, qui etiam maledicere concupit, nequaquam tamen ut maledicere posset, obtinuit; quid nisi hoc ipsum sentire de Simoniacis valeat, ubi certe mens cum linguae benedictione concordat? Sed qui propheticae dignitatis officio irreverenter abusus est, quo tandem collatae gratiae praerogativam fine conclusit? Nam post digestam Israelitici populi victoriam Scriptura mox intulit, dicens: « Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. » Sic nimirum sive Simoniaci, seu quilibet criminosi suscipiendis se ecclesiasticis ministeriis applicant: et donum quidem supernae gratiae ex benignitate largitoris accipiunt, et dignum tamen proprii excessus stipendium non evadunt. Hoc enim illis vertitur in perniciem, quod dignis provisum est ad salutem. Atque inde illi in aeternae mortis periculum corruunt, unde et alii ad capessenda vitae praemia vegetius convalescunt. Certe qui illam sacrae Scripturae paginam, quae de praefato Balaam loquitur, oculo vigilante percurrit, nullatenus dubitat hunc infelicem virum, ut revera per omnia Simoniacum, excepto quod Simon necdum fuerat, ex quo detestabile illud mutuaretur agnomen, et prophetiae suae gratiam venalem habuisse, et tamen per hunc manifestissime Spiritum sanctum fuisse locutum: atque, quod non minus stupendum est, cum jam cor ejus concupiscentiae ignibus ureretur, Deus sibi nihilominus per diem, atque per noctem locutus quasi familiariter invenitur. Et ne fortassis idcirco Spiritum sanctum minus habuisse credatur, quia per Moysen appellatur hariolus, vigilanter ejusdem historiae verba percurre, et eodem Moyse perspicue testante, reperies: Quia cum vidisset Israel in tentoriis commorantem, protinus in illum Dei Spiritus irruit, et ut revera prophetam in vaticiniis mox oraculum excitavit. Et hariolus ergo appellatur et propheta est; quia quem ad propheticam dignitatem gratia superna provexerat, obscoeno hariolatus nomine propria pravitas deturpabat. Ubi considerandum est, quam profundum sit, atque subtile Dei judicium: imo quam terribilis sit Deus in consiliis super filios hominum; cum videlicet miserabilis ille vir neque propter reatus sui nequitiam, gratiam, quam semel acquisierat, perdidit: et tamen propter ipsam gratiam, quam usurpabat, indignus, divinae ultionis sententiam declinare non potuit. Quid ergo mirum si omnipotens Deus, qui semper est quod est, et mutari non novit, nihilominus adhuc antiqua examinis sui jura custodiat, et eamdem assuetae discretionis regulam teneat; ut quod in Balaam fecit, hodieque in suis similibus non dissimiliter operetur: quatenus et pro largitate clementiae dona sua indignis, et pro censura justitiae dignae eos ultionis animadversione percellat.

8 Caput VIII. Quod reprobum Saulem cum satellitibus suis propheticus spiritus occupavit

Illud quoque obscurum non est, quod cum Saul direxisset lictores ad rapiendum David, atque illi juxta fidem historiae vidissent cum eo prophetarum vaticinantium cuneum, et Samuel stantem super eos, factus est etiam in illis Spiritus Domini, et prophetare coeperunt: cumque Saul secundo et tertio alios, atque alios mitteret, et illos nihilominus propheticus Spiritus invasisset, tandem, ut Scriptura testatur iratus ipse Saul abiit in Ramatha: sed antequam pervenisset, factus est etiam super eum Spiritus Dei, et prophetavit tota die nudus cum caeteris coram Samuel. Quid ergo mirum si perversi homines dona Dei, quibus indigni sunt, ad cumulum suae damnationis accipiant; cum et Sauli isti, quem Deus abjecerat, quem jam daemon agitare saepissime consueverat, non modo Spiritum Dei ad horam suscipere, sed etiam cum suis officiis concessum sit diutius prophetare? Iracundiae nempe felle commotus, et livoris simul et odii erat ardore succensus: atque, ut non diutius immorer, Deo vacuus, malo spiritui fuerat irrevocabiliter mancipatus: tamen cum ad locum chori vaticinantis accessit, repente super eum divinus Spiritus irruit, et velut appositam materiam ignis insiliens occupavit. Non ergo incredibile videri debet, si in sancta Ecclesia, quae procul dubio thronus Dei, sacrarium est Spiritus sancti, omniumque coelestium charismatum receptaculum, illud gratiae sacramentum et indignus accipiat, cui per intentionem, vel vitae meritum non concordat: nimirum, quia non dantis hominis, vel accipientis est meritum, sed summi largitoris est beneficium. Non enim legitur: Quia Spiritus, ubi dignum est spirat; sed potius dictum est: « Ubi vult, spirat; » ut profecto spiritualis gratia, quae ex ecclesiastica institutione tribuitur, divinae potius voluntati, quam humanis meritis ascribatur. Enim vero Spiritus sanctus non pro meritis semper venit, sed pro meritis in quolibet, ad salutem videlicet, semper manet. Hinc est illud quod Veritas dicit: « Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. » Qui enim in dilectorem suum, postquam venturum se esse promisit, mansionem quoque facturum protinus addidit; patet profecto, quia in aliis habitat Deus, in aliis hospitatur. Huic etiam illud simile est quod ait: « Super quem, inquit, requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? » Ac si patenter dicat: Et super alios quidem veniet, sed super hunc videlicet requiescet, quia dignus est. Nam sicut et ante nos dictum est, Spiritus sanctus sicut conciliatus, et placatus requiem praestat mitibus et humilibus corde: ita contrarius, et adversus immitibus, ac superbis inquietudinem exagitat, quam scilicet inquietudinem sciniphes illae brevissimae significabant, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: « Digitus Dei est hic; » fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum, qui erat in Moyse. Apte nimirum tertio loco, ubi sciniphum plaga ponitur, Spiritus sanctus, qui tertia est in sancta Trinitate persona, inquietis hominibus fuisse contrarius perhibetur. Hanc inquietudinem expertus est Jehu, qui divino zelo ductus, ad ulciscendos quidem Dei inimicos, et praecipue cultores Baal, vehementer incanduit: ipse tamen eos, quos Jeroboam coluerat, deos aureos non reliquit.

9 Caput IX. Quid doctores de baptismo, et Dominici corporis Eucharistia sentiant

Tria profecto praecipua sacramenta in sancta frequentantur Ecclesia, baptismum videlicet, corporis quoque et sanguinis Dominici salutare mysterium, et ordinatio clericorum. Et de baptismo quidem B. Augustinus in expositione Joannis evangelistae; de Eucharistia vero Dominici corporis in libro suo Paschasius ita concorditer disputant, ut neque per bonos sacerdotes meliora illa mysteria, neque per malos fieri pejora, testentur. Nimirum sive per fures, sive per adulteros, sive etiam per homicidas haec sacramenta fiant, nil prorsus ab his, quae sancti dedicant sacerdotes, mysteriis differant; quod qui praedictis libris operam dedit, enucleatius absolutum esse non ambigit. Super ordinationibus autem clericorum frequens idcirco disputatio non processit, quia duobus illis sacramentis evidenter expositis, haesitandi de tertio locum dubietas non invenit: nunc autem modum excedens curiositas hominum, novam mundo ingerit quaestionem, et perspicuae luci plus intendendo, minusque videndo, conatur inferre caliginem. Quomodo, inquiunt, gratia sancti Spiritus vel per malos datur, vel a malis accipitur? non attendentes, quia gratia sancti Spiritus ipse ordo ecclesiasticae dignitatis accipitur: quem videlicet sive indignus praebeat, sive indignus accipiat, Spiritus sanctus, qui Ecclesiae suae jura disponit, ratum esse decernit. Ut enim ait B. Hieronymus: « Episcopus, presbyter et diaconus non sunt meritorum nomina, sed officiorum. » Tanquam si vel tribunus ipse degener sit, vel degenerem quempiam ad militiae suae ordinem provehat, ad conservandum tamen militiae suae ordinem imperator omne, quod factum est, firmum esse constituit; nec enim tribunitii juris statuta convellit, qui ipsum tribunum, quem necdum a proprii ordinis dignitate dejecit, sed dicitur e diverso, ecce Evangelium clamat: « Qui non intrat per ostium, sed ingreditur aliunde, ille fur est et latro. » Esto, ut ille, qui aliunde clandestinus irrepsit, furti et latrocinii constanter arguatur; me tamen, qui per ostium intromisit, sui procul dubio criminis participem non effecit. Ille itaque perpetrati sceleris supplicium luat, dummodo me alieni reatus praejudicium non involvat, nec alterius me exhibeat culpa damnabilem, quem propriae innocentiae puritas reddit immunem. Porro de eo, quod dicitur, quoniam gratiam sancti Spiritus indignus homo accipere nequeat; constat procul dubio, quia corpus Domini, quod in sacris altaribus per sancti sacerdotis dedicatur officium, concepta sancti Spiritus virtute, vivificatur, et sanctificatur; ut nos vivificare valeat, et santificare. Sicut in ipsis venerandis missarum secretis dicitur: Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis. Neque enim aliter vivificare posse creditur nisi per Spiritum sanctum; cum, testante Veritate, Spiritus sit, qui vivificat. Quaero ergo, cum sanctus sacerdos coeleste illud munus, quod virtute sancti Spiritus vivificatum est, et sanctificatum, atque, ut confidenter loquar, ejusdem divini Spiritus gratia veraciter plenum, scelerato forte cuilibet porrigit, numquid propterea Spiritus sanctus Dominicum corpus deserit, et tanquam squalorem sordidi vasis nauseatus abscedit? Sed si ita est, quomodo verum est, quod per Apostolum dicitur: Quia indigne percipiens, « judicium sibi manducat, et bibit, non dijudicans corpus Domini? » Si enim abscedente Spiritu, non illud jam corpus Domini, sed simpliciter communis est panis, non incidit in judicium, qui nullum accipit sacramentum: quod si absurdum videtur et impium propter indigne suscipientes, sanctum Spiritum a Christi corpore separare; non durum videatur malos etiam homines ad dignos meritorum exitus Spiritum sanctum posse suscipere. Hinc est quod B. Augustinus in expositione Epistolae S. Joannis apostoli sic loquitur, dicens: « Habere baptismum et malus potest, habere prophetiam et malus potest. » Invenimus Saul regem habuisse prophetiam, qui persequebatur sanctum David, impletus est spiritu prophetiae, et prophetare coepit. Accipere sacramentum corporis et sanguinis Domini etiam malus potest. Nam de talibus dictum est: « Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. » Habere nomen Christi et malus potest, id est, Christianus vocari et malus potest; de quibus dictum est: « Polluebant nomen Dei sui. » Ergo habere sacramenta omnia et malus potest: habere autem charitatem, et malum esse, non potest. Si juxta tanti doctoris sententiam, omnia sacramenta malus habet, quomodo ridenda fatuitas hominum impudenter blacterat, quia Simoniacus sacramenta non habet? Audiamus quid idem praeclarus doctor ex eadem re alibi dicat, ut nimirum quam sententiam in hac, quam ventilamus, quaestione tenuerit, tanto liquidius, quanto frequentius innotescat. Nam cum de benedictione Isaac in filium loqueretur, adjecit: « Justi, inquit, hominis quantum ad conscientiam pertinet, voluntas bona est; quantum autem ad praescientiam, immunis est ab adversis; Deus enim solus est, qui de futuris judicat. Ac per hoc Isaac justus, quantum ad praesentem humanitatem dignum est, majorem filium suum benedicendum magis pu tabat, sed Deus, qui occultorum cognitor est, minorem benedictionem mereri ostendit; ut in benedictione non hominis ostenderet esse beneficium, sed Dei; quia officii dignitas est, non hominis meritum, quam Dei sequitur benedictio. Denique dictum a Deo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes: Vos ponite nomen meum super filios Israel; ego Dominus benedicam eis: ut gratiam traditio per ministerium ordinatis transfundat hominibus; nec voluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. » Quanta autem dignitas sit ordinis sacerdotalis, hinc advertamus: Dictum est autem de nequissimo Caipha interfectore Salvatoris inter caetera: « Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius, prophetavit: » per quod ostenditur Spiritum gratiarum non personam sequi, aut dignitatem, sed ordinationem traditionis; ut quamvis aliquis boni meriti sit, non possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat: Dei autem est, effectum tribuere benedictionis. Haec itaque beati viri verba tam plana sunt, tamque perspicua, ut quisquis haec postquam semel attenderit, pertinaci tamen animo parat adhuc obstinate contendere, non jam Petrum, qui nihil est, sed magnum potius Augustinum convincitur impugnare. Quid enim apertius eo, quod dicitur: Quia in benedictione sacerdotis non hominis est beneficium, sed Dei; et officii dignitas est, quam Dei sequitur benedictio, non hominis meritum; postremo Spiritum gratiarum, non personam sequi, aut dignitatem, sed ordinationem traditionis. Et revera quid mea interest, cujus meriti meus sit ordinator, dummodo quod ille forte mercatus est, mihi gratis impertiatur: et quo ipse clandestinus irrepsit ostiatim, me civem exsul, exter domesticum, haeredem mercenarius introducat? Neque enim a quo, sed ad quod provehor, magnipendo. Constat igitur, quia quod duo illa, quae superius dicta sunt, baptismus videlicet, et salutaris Eucharistiae sacramentum, neque meliora per bonos, neque deteriora per malos fiunt: ita nihilominus et ordinatio clericorum.

10 Caput X. Quod Spiritus sanctus non ex merito sacerdotum, sed ex ministerio datur

Nunquid denique et Caiphas ille dignus fuerat, per quem Spiritus sanctus vivificae mortis Christi mysterium loqueretur? Nam cum dixisset: « Expedit ut unus moriatur homo pro populo, ne tota gens pereat; » protinus evangelista subjunxit: « Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit. » Propheticum plane spiritum ad momentum accepit, non ut ipse, quod vaticinabatur, agnosceret; sed ad hoc potius, ut conspiratores suos ad accelerandam mortem Dominicam avidius incitaret. Nobis nempe, non sibi vidit, et occultum sapientiae thesaurum, quem ipse ignorabat, aperuit. Nam et a Simoniacis Caiphas iste non prorsus extraneus reperitur, si vigilanter veteris Historiae series recensetur; nimirum sicut Eusebius Caesariensis in Ecclesiastica narrat historia, ut eadem hic quoque verba ponantur: « Legalibus praeceptis jam per illud tempus vi, et ambitione cessantibus, nulli quippe pontificatus honor vitae, vel generis merito reddebatur, ita ut annuis jam successionibus mutarentur; » deinde, Josepho in testimonium deducto, per unius quadriennii spatium quatuor pontifices annali quousque sacerdotio perfunctos sibi invicem successisse, testatur: « Valerius, inquit, Gratus, Annae sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit, filium Baffi: sed et hunc non multo post abjiciens, Eleazarum Ananiae pontificis filium pontificatui subrogavit. Post annum vero etiam hunc arcet officio, et Simoni cuidam Camphi filio, pontificatus tradidit ministerium, quo non amplius et ipse, quam unius anni spatio perfunctus, Josephum, cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem. » Ecce Caiphas neque gratis, neque legaliter intelligitur sacerdotium suscepisse, nimirum, qui deturbatis aliis, et violenter electis, ipse in locum alienae dignitatis obrepsit; et tamen prophetiae spiritum indignus accepit. Unde et B. Hieronymus in Commentario evangelistae Matthaei: « Moyses, inquit, Deo jubente, praeceperat, ut pontifices patribus succederent, et generis series texeretur in sacerdotibus. » Refert Joseph istum Caipham unius tantum anni pontificatum ab Herode pretio redemisse. Nam, ut ita loquar, in manu caeci positum est lumen, non quod ille conspiceret, sed quod aliis ministraret. Non enim ex merito ille propheticum spiritum, sed ex ministerio, quo fungebatur, accepit. Regnum namque, et sacerdotium a Deo cognoscitur institutum: et ideo licet administratoris persona prorsus inveniatur indigna, officium tamen, quod utique bonum est, competens aliquando gratia comitatur. Hinc est enim, quod Nabuchodonosor, postquam tres pueros in caminum misit incendii, quamvis alii plures adessent, solus tamen quartum, cujus species erat similis Filio Dei, conspicere potuit. Nam Spiritus sanctus oculos mentis ejus aperuisse credendus est, ut, quod alios latebat, solus aspiceret, et quod aspexit, ultro etiam agnovisset. Hinc Pharao somnium vidit, per quod venturae sterilitati, ne famis impatiens Aegyptus profligaretur, occurrit. Hinc Abimelech divinae allocutionis oraculum meruit, et ut Saram viro redderet, ne repente moreretur audivit. Reges enim et sacerdotes licet nonnulli eorum reprobi sint per notabilis vitae meritum, dii tamen et christi dici reperiuntur propter accepti ministerii sacramentum. Hinc est quod servus Hebraeus diis applicari ex lege praecipitur, hoc est, sacerdotibus praesentari. Hinc alibi dicitur: « Ne detrahas diis, » id est, ne sacerdotibus deroges. Hinc Saul, cum jam divina sententia regalis solii fuisset arce dejectus, nihilominus adhuc christus Domini usque ad obitum dicebatur. In lege quoque praecipitur, ut omne primogenitum masculini sexus sanctum Domino vocaretur. Sed si meritum cujusque diligenter attenditur, nunquid Esau sanctus jure vocabitur? De quo nimirum divina voce dicitur: « Esau odio habui. » Nunquid Amnon sanctus erit, qui dum in sororis concubitum impudenter exarsit, fratris Absalon gladium ultorem videlicet incestuosi criminis proprio sanguine madefecit? Nunquid Manasses, nunquid Ochozias recte sancti dici possunt, quorum alter, Scriptura teste, omnem coeli militiam coluit, alter, dum Beelzebub deum Accaron de vitae diuturnitate consuluit, miserando exitu vitam in perfidiae suae desperatione conclusit? Aliud namque est ex vitae meritis sanctum esse, aliud ex ministerio conditionis dici.

11 Caput XI. Non mirum si Spiritus sanctus ab indignis accipitur, cum et Dei Filius sit ab impiis comprehensus

Et sanctitatis quidem meritum in alium non transfertur, ordo autem ministerii in plures, prout ecclesiastica postulat institutio, propagatur; ubi nimirum non discernendum, quis consecrationis officium habeat, sed quid habeat. Aliud namque est gratiae sacramentum, aliud ipsa est gratia sacramenti. Siquidem gratiam dat omnipotens Deus etiam per malos, ipsis autem gratiam non nisi per semetipsum. Saepe namque Deus, ut dictum est, et illis Spiritum suum ex largitate suae clementiae praerogat, quos tamen per meritum pravae conversationis ignorat. An non et illi Spiritum Dei indubitanter habuerant, qui venientes ante tribunal Judicis clamabunt: « Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? ». Quibus videlicet illico respondetur: « Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Ibid). » Qui nimirum, dum se et prophetiae spiritum habuisse testantur, et tamen repulsionis sententiam subeunt, patenter ostenditur, quia in quibusdam neque propter pravitatem vitae Spiritus sanctus excluditur, neque propter Spiritum sanctum quo irreverenter abusi sunt, vita damnabilis excusatur. Sicut enim, testante Domino: « Nescis unde Spiritus veniat, aut quo vadat, » sic etiam scire non potes, cur aliquando et in reprobos homines veniat, atque per eos suae voluntatis judicium promat. Nam cum Apostolus dicat: « Quia spiritualis homo judicat omnia, et a nemine judicatur; » quis judicet ipsum Spiritum sanctum, si et in pravos non abhorreat arcana quadam, quam ipse novit, discretione descendere: qui etiam coessentialem et coaeternum sibi Dei Filium noluit ex impiorum manibus liberare? Unde per Salomonem dicitur: « Benignus est enim Spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis. » Benignus namque Spiritus sanctus congrue dicitur, quia mala merentibus bona retribuit, et dignis supplicio gratiae suae munus impertit. Quis autem hoc loco maledicti nomine, nisi Redemptor noster debet intelligi, qui ut nos a maledictionis vinculo solveret, ipse non respuit maledictionibus subjacere? Unde et Paulus dicit: « Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno: ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. » Benignus ergo Spiritus sanctus non liberavit maledictum a labiis suis: quia cuncta dominicae passionis mortisque supplicia, quae de Christo per ora prophetarum ante praedixerat, congruo tempore per exhibitionem operum efficaciter adimplevit. Tunc enim quodammodo a suis eum labiis liberaret, si quod de illo propheticis enuntiaret oraculis, per rerum ordinem non implesset. Ubi notandum, quam profunde, quam mystice simul congruat doctoris utriusque sententia. Quod enim unus dixit, quia spiritus non liberabit maledictum a labiis suis, hoc est, quod alter asseruit ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem; atque ut ostendat vir sapiens, de quo maledicto loqueretur, praemissa sententia protinus addidit: « Quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguae illius auditor. » Quia enim Patris, et Filii inseparabilis et coessentialis est unitas, renum Filii testis, et cordis ejus scrutafor jure Pater asseritur: cujus nimirum virtus et sapientia ipse Filius nulla ab eo creditur inaequalitate diversus, nulla probatur abjunctione semotus. Linguae etiam illius auditor est, sicut ipse testatur: « Pater, inquit, gratias ago tibi, quoniam audisti me, ego autem sciebam quia semper me audis. » Idcirco igitur spiritus non liberavit maledictum a labiis suis, quia Deus testis, atque scrutator est cordis illius, et linguae auditor. Ac si patenter diceret: Ideo Dei Filius passionis supplicia pertulit, quia ipse Filius, cui cum Patre, et eodem Spiritu sancto una voluntas, una est providentia, id fieri pro humani generis salute decrevit. De quo nimirum Apostolus: « Qui dilexit me, inquit, et tradidit semetipsum pro me. » Ut ergo ad proposita redeamus, quid mirum si Spiritus sanctus aliquando in reprobos veniat, cum et Filius ejusdem cum eo naturae atque potentiae impiorum se manibus tradidit, et non solum se eorum verberibus affici, sed et inferri sibi mortis atrociam non contempsit?

12 Caput XII. Quod donum Dei nulla ministrorum contagione polluitur

Si enim visibilis solis hujus radius nullas caliginosae cujuslibet scrobis tenebras patitur, nullis cloacarum sordibus inquinatur; quid mirum si summus et incircumscriptus Spiritus tenebrosa vel sordida quorumdam pectora suo splendore perstringat, ipse tamen nihilominus in munditia sua et puritate permaneat. Cujuscunque ergo criminis reus exstiterit ille, qui consecrat: nimirum sive superbus, sive luxuriosus, sive homicida, sive etiam Simoniacus; ipse quidem pollutus est, et lethali procul dudio lepra perfusus: sed donum Dei, quod per illum transit, nullius labe polluitur, nullius contagione foedatur. Purum namque est quod per illum fluit, mundum et liquidum ad terram fertilem transit. Sancta namque Ecclesia hortus deliciarum, et spiritualis est paradisus, charismatum videlicet supernorum fluentis irriguus. Ponamus ergo ut mali sacerdotes quodammodo lapidei sint canales: in lapideis autem canalibus aqua nil germinat, donet per eos decurrens, in fecundas se areolas fundat. Licet enim plures reprobos sacerdotes seriatim temporum vices attulerint, videlicet ut et consecrantes et consecrati aeque reperiantur indigni; fons tamen ille vivus non restringitur, quominus usque ad finem saeculi per nemus Ecclesiae profluat; ut non solus ille sacerdotalis ordo, sed et omnes in Christo renati salutis suae poculum hauriant. Per sacerdotes siquidem baptismus et chrisma tribuitur, et omne ecclesiastici sacramenti ministerium exhibetur. Si ergo sacerdotum pravitas divina posset dona reprimere; illis certe praevaricantibus, necesse erat totum genus humanum a divinis beneficiis resilire. Quod si illis stantibus, homines munera superna susciperent, labentibus autem nullatenus impetrarent, necessario jam non Deo, sed sacerdotibus utique causam, atque omnem vim propriae salutis ascriberent; sed absit, ut mihi obesse valeat minister malus, ubi procul dubio bonus est Dominus, aut malitiosus praeco ubi est benevolus judex. Non enim exhorreat columba, non nauseat sordentium quorumlibet ministerium, dum ille, in quem tota descendit, solus consecrationis teneat principatum. Per hoc enim unitas Ecclesiae stat, quia Christus apud se consecrandi virtutem tenuit, et in neminem ministrorum consecrationum jura transfudit. Nam si consecratio ex sacerdotis merito, vel virtute procederet, ad Christum profecto nullatenus pertineret. Sed quamvis pontifex manus imponat, et benedictionis verba per injunctum sibi ministerium proferat, Christus est certe, qui consecrat, et arcana majestatis suae virtute sanctificat. Hinc est quod ad Moysen divina voce praecipitur: « Loquere Aaron, et filiis ejus: sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te: ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tibi: convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem; » moxque subjungitur: « Invocabunt, inquit, nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. » Sacerdotum ergo est divinum nomen super eos, qui consecrandi sunt, invocare; sed ipsius Dei proprium est interius benedicere. Ministris plane, exterior consecrationis ordo tribuitur, sed soli Domino ipsius consecrationis efficacia reservatur. Unde est, quod ipse dixit in Exodo: « Ego Dominus, qui sanctifico vos. » Si igitur Dominus est, qui sanctificat, cur timendum ne plectibilis cujusquam servi reatus obsistat?

13 Caput XIII. Quod sive verbi, sive sacramenti minister, Dei donis non possit obsistere

Conqueritur autem Apostolus, quia quidam falsi fratres propter invidiam, et contentionem Christum praedicarent non sincere. Sed quid ad haec? Nunquid prohibendos esse decernit? Audi ergo quid sequitur: « Quid enim, inquit, dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo » Porro autem habet Christus ministros verbi, habet ministros nihilominus sacramenti: utriusque profecto muneris alios fideles et bonos; alios nequam et perfidos: sed neque a bonis melius, nec a malis accipitur pejus. Ministri siquidem sunt diversi, sed unum est utique quod praebetur. Bonus plane est auctor munerum, et quod dat, nullas contrahit maculas ex obsequio ministrorum. Pura fluit vena, et superfluo leprosa manus propinantis attenditur, ubi clarum, atque perspicuum est, quod hauritur. Quid enim ad momentum rei sive bonus, sive malus sit qui ministrat, dummodo unus idemque semper sit, qui sive verbi, sive sacramenti principalis auctor existit? In exhibendis sane miraculorum signis, vel in prophetiae oraculis, sive etiam in habendis virtutibus piae religionis gratia sancti Spiritus minuitur, vel augetur. Sicut a magistro Eliseus petiit, dicens: « Peto, inquit, ut fiat duplex spiritus tuus in me. » Quae nimirum petitio in Elisei miraculis impleta fuisse dignoscitur, in quibus certe et major virtus, quam in Eliae signis, et duplex numerus invenitur: quod qui eorum historias studiose considerat, non ignorat. At non in officiorum gradibus fit ista diversitas: neque enim alius alio magis est presbyter, sive diaconus, aut quodlibet horum. Illic plane fides atque devotio postulantis attenditur; hic solummodo ecclesiasticae institutionis servatur ordo. Audiamus quid de malis praedicatoribus Dominus dicat: « Super cathedram, inquit, Moysi sederunt Scribae, et Pharisei: omnia quaecunque dixerint vobis, servate et facite; secundum vero opera eorum nolite facere. » Si ergo sacerdotis cujuslibet pravitas non praejudicat verbo, quod per illum audientibus datur; quo pacto obesse valeat sacramento quod non homine, sed Deo auctore tribuitur? Uterque nimirum et is qui praedicat, et ille qui consecrat, ministrator est, non donator. Unde fit plerumque ut una quidem sit doctoris lingua, sed non uno modo apud auditorum mentes ejus fructificent verba, dum alterius cor velut glaciali frigore torpeat, alterius vero spiritus audito verbo mox divini amoris igne fervescat. Unde ergo fit, quod verba, quae ex uno ore prodeunt, multorumque aures informiter feriunt, non uno modo ad cordium arcana pertingunt; nisi quia alius est, qui extrinsecus ex officio linguae ministrat; alius qui propria virtute voces praedicantis per interiora dispensat? Sive ergo in erogandis doctrinae verbis, sive in ecclesiasticis conferendis, nequaquam sacerdos suis virtutibus utitur, sed solum exsequitur injunctae administrationis officium, quo potitur; alioquin si ex merito sacerdotis ista procederent, omnem profecto fidem divinae gratiae vacuarent.

14 Caput XIV. Quod de spiritu suo non per se Moyses, sed Deus dedit septuaginta viris

Neque enim homo dat quod divinum est, sed qui malis bene utitur, unus est Deus, qui sive per bonos, sive etiam per malos solus sua dona largitur: atque ideo divinae gratiae donum neque ex malorum administratione minuitur, neque per bonorum exsecutionem prorsus augetur. Quod nimirum manifeste cognoscitur, si ille sacrae tenor historiae ad memoriam revocetur. Dixit enim Dominus Moysi: « Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint, ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum, ut descendam, et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis. » Ubi notandum, quod non ait, auferes de spiritu tuo, tradesque eis; sed potius, auferam, et tradam; ut profecto ostenderet, quia non homo homini Spiritum sanctum tradit: sed solus ipse est, qui, prout vult, gratiae suae dona distribuit. Unde et paulo post subditur: « Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. » De spiritu autem Moysi viris dedisse Dominus dicitur; ut et ordinatores, et ordinatos unum debere spiritum habere perspicuum doceatur: quatenus rectores Ecclesiae nequaquam inter se diversa sentiant, unde schismata, quod absit, aut haereses pestilenter emergant; sed unum omnes concorditer doceant, atque in unitate spiritus unanimiter vivant. Porro autem, sicut septuaginta illi, quos Dominus post apostolos ordinavit, totidemque fere isti, quos cum Moyse sustentare populi onus voluit, typum praetendebant presbyterorum; ita nihilominus Moyses primum, et post apostoli dignitatem videntur obtinuisse pontificum: et sicut neque illi ab apostolis, neque isti a Moyse Spiritum sanctum accipere potuerunt; sic etiam de episcopis, caeterisque ecclesiasticae dignitatis ordinibus procul dubio sentiendum est: nimirum quia unus omnipotens Deus, qui eos per diversos ordinum gradus moderaminis sui dispensatione distinxit; solus etiam, prout ipse novit, Spiritus sui gratiam in unumquemque diffudit. Neque enim in illa Spiritus datione aliud sibi Moyses arrogare privilegium potuit, quam quod illi vox divina praecepit; nimirum, ut viros eligeret, eosque ducens ad ostium tabernaculi, cum eis staret: haec est summa operis Moysi. Quid ergo suae virtutis in hoc Dei munere Moyses recognoscere potuit, cum insuper et duo ex his, qui descripti fuerant, Scriptura teste, in castris positi, ad tabernaculum non venerunt: et tamen, eo nesciente, aeque, ut caeteri, Spiritum perceperunt? In eo sane, quod de spiritu Moysi tolli dicitur, atque aliis dari, nullum Moyses dispendium sui spiritus pertulisse credendus est; velut ab ardente lucerna lumen quaelibet materia mutuetur, nullo propter hoc lucerna proprii splendoris detrimento minuitur.

15 Caput XV. Quod ii qui consecrandi accedunt, jam habeant Spiritum sanctum

Enim vero ad instar septem donorum Spiritus sancti, septem nihilominus sunt ordines ecclesiasticae dignitatis: quod autem his omnibus gradibus adhuc et alii praeferuntur, videlicet ut sunt patriarchae, archiepiscopi, vel episcopi, ab his non tam novus ordo suscipi, quam in eodem ipsi sacerdotio videntur excellentius sublimari. Nam cum sacerdos idcirco dicatur, quia sacrum det, hoc est, quia Deo sacrificium offerat; quid in Ecclesia sublimius, quid eminentius sacerdotio poterit inveniri, per quod videlicet mysterium Dominici corporis et sanguinis probatur offerri? Licet igitur illi quibusdam privilegiis pro suo quisque ministerio specialiter potiantur, quia tamen id, quod omnibus majus est, commune cum reliquis sacerdotibus habent, cum eis etiam, et ipsi non immerito sacerdotii nomen tenent; ad hos nempe gradus cum ministri Ecclesiae provehuntur, non ita credendi sunt Spiritum sanctum noviter ac repente suscipere, ut ipsos tanquam cotenus vacuas domus ille supernus habitator tunc primum incipiat visitare; sed hoc potius modo, ut quos jam inhabitat, per ampliorem gratiam ad altioris quoque gradus incrementa perducat; alioquin quomodo quis in subeundis honoribus noviter illum posset accipere, cum et ipsi gradus per morosa temporum intervalla regulariter conferantur: et baptismus, cui primitiae spiritus ascribuntur, longe prius susceptus fuisse videatur? Nam et in apostolis eadem non ambigitur discretio fuisse servata, videlicet ut Spiritum sanctum, quem jam habebant, rursus acciperent; et de gratia ad gratiam suis aucti provectibus aspirarent. Salvo plane mysterio, quod divina providentia primitus occulte in eorum cordibus intelligitur operata, bis manifesto munere Spiritum sanctum suscepisse leguntur: primo scilicet tunc cum Dominus insufflavit, et dixit: « Accipite Spiritum sanctum; » secundo cum super eos in figura linguarum ignis apparuit. Verumtamen et ante haec tam perspicuae donationis indicia, inter ipsa videlicet vocationis primordia divinitus inspirati fuisse noscuntur. Nam quomodo possent cuncta, quae corporaliter intuebantur, abjicere, ac sub unius vocis imperio ad invisibilia festinare, nisi jam interioribus eorum oculis gratia Spiritus sancti infulsisset? Unde et Paulus ait: « Qui Spiritum Christi non habet, hic non est ejus: » quae nimirum apostolica sententia licet necdum fuerit scripta, jam tamen erat procul dubio vera. Nequaquam ergo ut Christi essent, Christi se discipulatui tradidissent, si jam Spiritus ejus primitias non haberent. Munus itaque divinae largitatis, quod jam fidelibus suis dederat, iterum atque iterum dedit, ut frigida atque arentia corda suum munus iterando, et ferventius accenderent, et affluentius inundarent. Sic nimirum, sic humana natura, quae longo fuerat noxiae vetustatis squalore consumpta, ad florem novae vitae quibus erat incrementorum processibus reformanda. Si ergo secundum ea, quae superius comprehensa sunt, non modo in inferiori quolibet gradu quis constitui, sed ne baptizari quidem Spiritu sancto potuit; quisquis ad officium sacerdotale provehitur, non noviter Spiritum sanctum, sed ejus utique, quem jam habet, suscipit incrementum. Sicut enim una anima per omnia corporis membra diffunditur; sic uno Dei Spiritu sancto universalis Ecclesia vegetatur. Unde et Paulus Corinthiis dicit: « Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt; ita et Christus. » Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. At vero anima cum sit una, omnia quidem membra vivificat, sed non unam, eamdemque vim membris omnibus administrat; quibusdam nempe quasi quadam praerogativa concedit, quod aliis non impertit: nam cum caetera membra per eam communiter vivant, oculus ab ea spiritualiter accipit, non solum ut vivat, sed etiam ut videat; auris ut audiat; cor ut sapiat; naris ut olfaciat; lingua ut loquatur; cumque eadem anima nullatenus sit diversa, diversa tamen singulis membris injungit officia. Sic etiam Spiritus sanctus dum universis in Christo renatis fidem tribuit, quasi vitam cunctis Ecclesiae membris infundit, sicut divina voce dicitur: « Justus autem meus ex fide vivit. » Cum ergo nonnullos ad ecclesiasticae dignitatis ministeria provehit, velut quibusdam superioribus membris specialia dona concedit. Praeterea utrum lucidi sibi sint oculi, camurae aures, sive etiam nares, anima non discernit; sed sive honesta, sive foeda sint haec, proprii juris officium cuique distribuit; ut quodam modo non magnipendere videatur, cujusmodi ipsa sint membra, sed loca potius, in quibus sunt naturaliter constituta. Ita quoque Spiritus sanctus ad conferendum spiritualis gratiae sacramentum non tam vitae meritum, quam injuncti gradus attendit officium; ut non magnopere ad momentum rei hujus attineat, quod Ecclesiae membra deformiter sint, honesteve composita, sed id potius ubi sint posita; et a nobis non tam merita sint consideranda, quam loca, praesertim cum Apostolus dicat: « Posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. » Sed saepe contingit, ut membra ipsa, quibus potiora sensuum praerogantur officia, deformitati reperiantur obnoxia, cum caetera scilicet conspicua sint venustate decora, quae nimirum illorum officiis communi simul utilitate participant, cum tamen in se nullum prorsus naevum eorum deformitatis admittant. Unde idem dicit Apostolus: « Quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. » Ita profecto clerici quod specialiter habent, non magis sibi quam usui totius Ecclesiae communiter debent: sicque fit, ut si indigni sint, et privilegium, quo praeferuntur, aliis debeant, et reatus quo premuntur judicium non evadant. Nam si pro se tantummodo ministerium sacerdotale susciperent, non abs re homines de illorum meritis disputarent; sed quoniam pro communi omnium salute gratia illa tribuitur, non attendendum qualibus datur, sed pro quibus datur. Porro autem Veritas dicit: « Ego sum vitis, vos palmites. » Ex hac vite diversi prodeunt palmites, alii quidem aliquando praecidendi, alii germinandis fructibus perpetuo reservandi; sed qui praecidendi sunt, quandiu falx evangelica, vel canonica non accesserit, quidquid afferunt, a bonorum palmitum fructibus non secernitur, sed indifferenter habetur.

16 Caput XVI. De nequissimis episcopis, quorum tamen ordinatio rata fuerit

Hinc est enim, quod omnes ordinationes, quae a Liberio, haeretico videlicet, et seditioso, sunt factae, in sui status noscuntur immobilitate servatae ( consule scholia ad calcem opusculi ). Porro Liberius perfidiae deceptus errore, Arianae haeresi subscripsisse dignoscitur, ac per ejus transgressionem nefandissima scelera sunt commissa: multi quoque sacerdotes, et clerici per ejus malitiam sunt perempti; residui vero catholici non ab Ecclesiis, sed etiam a locis suis prohibiti. Liberius itaque factus apostata, sex annorum spatia supervixit: quidquid tamen super ordinationibus egit, fixum et ratum in sui vigoris stabilitate permansit. Quid de papa Vigilio dicam? qui nimirum sceleratus et impius, quidquid ordinando constituit, nemo pontificum cassare praesumpsit. Istum denique noveris esse Vigilium qui prius Bonifacio papae molitus est insidias, quatenus eo vidente, apostolicam sedem sacrilegus obtineret; sed resistente senatu, conatus illicitos et nefarios implere non potuit. Postmodum vero solitis machinationibus Sylverium papam aggressus est apostolica dignitate privare, quod ille mox animadvertens, synodale concilium congregavit, ubi auctoritate Spiritus sancti, et apostolica potestate eum, ut revera Simoniacum et invasorem Ecclesiae vinculis ablegavit. Vigilius tamen, ut sacrilega mente conceperat, per imperialem potentiam datamque pecuniam et falsorum adminiculo testium praedictum papam Sylverium nequiter condemnavit, monachicis vestibus induit, et ad Pontias in exsilium destinavit, sustentans eum pane tribulationis, et aqua angustiae: ibique felix papa ille confessor factus, defunctus ac sepultus est: ad cujus tumulum nonnulli sanabantur infirmi. Vigilius autem dignis anathematis nexibus irretitus, reus insuper homicidii, nefariis ausibus se papam instituit. Sed, o inaestimabilem divinae clementiae pietatem! Vigilius, qui jam desperatus erat ad culpam, servatur ad poenitentiam, Antimum scilicet haereticum patriarcham, quem reconciliare spoponderat, inthronizare noluit: propterea longo detrusus exsilio dirisque afflictionibus maceratus, factis digna recepit, et sic demum procul a patria expulsus, defunctus quievit in Domino. Ordinationes tamen ejus, ut dictum est, in sua perpetim stabilitate permanserunt. Haec autem, quae de Sylverio Vigilioque retulimus, partim in synodali decreto ejusdem Sylverii, partim in pontificali codice digesta leguntur. Si ergo nec tam flagitiosorum pontificum statuta cassantur, quo pacto innocenti homini Simoniaci manus officiant, quem propria sententia non condemnat; quomodo aliena pravitas a divina gratia separat, quem propria vita Deo commendat? Spiritus enim sanctus per eum datur, a quo procul dubio non habetur. Sed ut nostrae imbecillitatis assertio fidem audientibus praebeat, beatus etiam Augustinus ad medium idoneus suffragator accedat; contra Parmenianum enim Donatistam his alloquitur verbis: Quod autem, inquit, in libro Sapientiae legitur: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu; ita intelligendum est, ut desit saluti ejus, ministerium tamen non deserat, quod per eum salutem operatur aliorum. Unde ait Apostolus: « Si enim volens hoc facio, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. » Ac si dicat: Illis prodest, quibus dispenso; non mihi, qui facio. Ideo quoque doctor egregius in expositione beati Joannis evangelistae sic loquitur: « Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis. » Quare non ait, mundi estis propter baptismum, quo abluti estis, sed propter verbum, quod locutus sum vobis: nisi quia et in aqua verbum mundat. Detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando discipulorum pedes lavit: « Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. » Unde ista tanta virtus aquae est, ut corpus tangat, et cor abluat nisi faciente verbo? Non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens, hoc est verbum fidei, quod praedicamus, ait Apostolus: « Quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus est Jesus. et credideris in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. » Unde in Actibus apostolorum legitur: « Fide mundans corda eorum. » Et in Epistola sua B. Petrus: « Sic et nos, inquit, baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum; » hoc est verbum fidei, quod praedicamus, quo sine dubio, ut mundare possit, consecratur et baptismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat: « Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in verbo. » Mundatio igitur fluxo et labili non tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia, ut per ipsam credentem, offerentem, benedicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem, quantumvis nondum valentem corde credere ad justitiam et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait: « Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis. » Secundum ergo beati hujus viri sententiam, imo secundum ipsius Redemptoris nostri salutarem doctrinam, sacramenti cujusque mysterium non ex consecrantis est merito, sed in consecrationis est verbo; ut non magnopere perpendatur quid in consecratione per meritum lateat; sed quid in eum, qui consecrandus est, per verba descendat. Idem quoque ipse in expositione decimi psalmi, sic ait: Justus autem quid? Si vos Caecilianus offendit, Christus quid vobis fecit? Qui traditorem suum, quem diabolum nominavit, qui ante traditionem Domini nec loculis Dominicis fidem potuit exhibere, cum caeteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit; ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos, qui cum fide accipiunt; et si talis sit, per quem accipiunt, qualis Judas fuit.

17 Caput XVII. De Anatolio, et Polychronio, qui post scelerata primordia bene conversi dignos se suis ordinibus ostenderunt

Cur ergo vana hominum temeritas jactat, quod innocentis munditiam aliena valeant foedare contagia: et eos negotiatorum crimen obruat, qui contractum penitus negotiationis ignorant, cum hi saepe, qui male coeperunt, bene consument: et sinistra principia ad bonos exitus emendationis vitae satisfactione proveniant? Sed ut quod sermone proferimus, firmemus exemplo, non obscurum est, quod S. Flaviano Constantinopolitano episcopo ob catholicam finem in exsilium destinato, Anatolius, eo vivente, in loco ejus ab haereticis ordinatus est. Ad quem sanctus papa Leo ita loquitur: Decessore enim tuo beatae memoriae Flaviano propter defensionem catholicae veritatis ejecto, non immerito credebatur, quod ordinatores tui contra sanctorum canonum constituta viderentur sui similem consecrasse: sed affluit misericordia Dei in hoc te dirigens, atque confirmans, ut malis principiis bene utereris, et non te judicio provectum, sed Dei benignitate monstrares. Quod vere ita accipiendum est, si hanc divini muneris gratiam mala confessione non perdas. Praeterea quid et de Polychronio Hierosolymitano videlicet loquar episcopo? Qui profecto sicut in gestis pontificalibus invenitur, dum Jerusalem primam sedem superbus assereret, summumque pontificem se contumaciter perhiberet, in Simoniacae quoque haereseos voraginem lapsus est; ita ut nec clericos sine pecunia promoveret, nec ex cujuslibet dedicatione Ecclesiae minus quam decem auri libras male mercatus acciperet. Quid plura? Tandem Sixtus Romanae sedis episcopus collecto concilio, cum septuaginta sex episcopis depulsum propria sede damnavit, eique tria duntaxat Ecclesiae praedia usufructuario jure constituit. Locum tamen ejus intactum servari praecepit, ordinationem suspendit, et episcopum quemdam, Theodolum nomine, in sede ejus vicarium dereliquit. Post menses autem novem, cum Hierosolymitana civitas famis inopia premeretur, Polychronius praedia ipsa, quae fruenda perceperat, vendidit, eorumque pretium legaliter pauperibus erogavit. Quod cum Sixtus, episcopo accusante, et pium crimen impingente, a Prisco diacono didicisset (aiebat enim, quia Ecclesiae bona distrahere illi non licuit, quae ad tempus duntaxat utenda suscepit), sanctus papa gavisus est valde, et mox Valentiniano Augusto pium facinus intimavit. Deinde congregata synodo, Romanus pontifex Valentiniano pariter considente, tractare coeperunt, quid digne de Polychronio fieret, qui in ipsa dejectionis suae pauperie cuncta distribuens, evangelicam viduam Redemptoris ore laudatam laudabiliter imitatus esset. Competenti itaque censura decretum est: Ut is non viduaret qui viduam victum suum pie largiendo, secutus est. Sic igitur Polychronius, qui digne gradum suum prius superbus, et avarus amisit, postmodum largus factus et humilis pristinae sibi dignitatis infulas reparavit. Si ergo Anatolium, qui, ut superius dictum est, et vivente, ac depulso episcopo, et ab haereticis insuper ordinatus est, sancta conversatio potuit excusare, si Polychronium perspicue Simoniacum una potuit eleemosyna honori pristino restituere, quo pacto dicitur, quia promotus a Simoniaco suscepti honoris fructum nullatenus consequetur?

18 Caput XVIII. Quod per indignos etiam sacerdotes saepe exhibentur miracula

Imo quid mirum, si per malos ministros omnipotens Deus in Ecclesia sua propagari officium sacerdotale permittat, cum per eosdem etiam virtutum signa frequenter exhibeat, non videlicet ob religiosae vitae meritum, sed propter acceptum sacerdotalis mysterii sacramentum? Nam, ut ex multis pauca perstringam, Fesulanus episcopus, Raimbaldus nomine, erat manifestissime Simoniacus, quia videlicet non solum ipse per pecuniam pontificatus culmen obtinuit, sed et vix aliquando gratis aut clericos, aut ullas consecravit Ecclesias. Huc accedebat, quod praeter alias, unam habebat publice ac familiarius adhaerentem, et tanquam legitimae desponsationis uxorem, quorum filii et filiae adhuc plures exstant, et foederati conjugio, et succrescentibus liberis cumulati. Per hunc itaque talem plura perhibentur exhibita fuisse miracula, ex quibus videlicet unicum hic referre sufficiat, ut in uno mens colligat quid etiam ex aliis, quae fama vulgavit, probabiliter credat. Rozo namque, qui dicitur magister cantorum, Florentinae Ecclesiae presbyter, vir apprime litteralibus studiis eruditus, in magno clericorum suorum conventu, praesente quoque reverendissimo domino Gerardo suo episcopo, hoc mihi per ordinem retulit: Daemoniaca, inquit, aliquando ducta est ad nostri episcopatus ecclesiam, forte tunc Inventionis Dominicae crucis solemnitas agebatur; cum vero ad offertorium perventum esset, quod nimirum dicitur: Veniens vir splendidissimus ad Constantinum; nescio quo casu repente clericis oblivio modulationis obrepsit. Protinus illa tanquam in adjutorium lapsis accurrens, in medium festina prosiluit, in organum mox excellentissimae vocis erupit, et tam naviter, ut omnes mirarentur, suavis melodiae regulam tenuit. Adjuratus autem daemon, ut exiret, respondit, quia a Romulo duntaxat deberet expelli. Hoc audientes miserae mulieris comites, mox ad Fesulanam properant festinanter Ecclesiam: ibique ante altare B. Romuli divinam misericordiam praestolantur. Sed et illic inquisitus daemon, respondit se nullatenus egredi, nisi Raimbaldus adveniret episcopus. Cumque praefatus episcopus venire satageret, dicebat interim daemon: Vae, ecce episcopus nunc ascendit equum, ecce illic in tali loco jam est: ecce ante illam vel illam domum modo pertransit, et illi notantes loca probabant cuncta sic se habere veraciter, sicut mendax spiritus asserebat. Tandem episcopus veniens, invocato Christi nomine, ab obsesso corpore malignum spiritum protinus expulit, et mulierem ad propria liberam incolumemque remisit.

Eodem quoque tempore, cum videlicet Simoniaca pestis per totum corpus Ecclesiae lethaliter serperet, passimque per omnes gradus ecclesiasticos libere pullularet, Marinus quidam presbyter erat, hujus videlicet Eleuchadii reverendissimi atque honestissimi viri pater, qui monasterio nunc praeest beatae Dei Genitricis semperque Virginis Mariae, juxta Faventinae urbis moenia constituto. Hic itaque hujus, quem praediximus, Eleuchadii matrem publice tanquam legitimam possidere non reverebatur uxorem. Huic presbytero plane tantam divina dispensatio contulerat gratiam, ut cum sanctificatam a se aquam frugibus per agros aspergeret, non ulterius vermiculorum, non erucarum, non denique locustarum fruges laesura pestis aliqua remaneret, sed mox agmine facto, omnes abscederent, postquam eos aquae sanctificatio conspersisset. Aliquando autem ejusdem Marini presbyteri dominus, Jeremias nomine, adversus aemulum suum generis affinitate propinquum, sed voluntate prorsus adversum gravissimae simultatis odio laborabat, qui videlicet inter caetera inimicitiarum timens ne etiam venationibus deditam canum suorum sagacitatem hostile praestigium fascinaret, petiit a jam dicto presbytero, ut situlam aquae plenam per exorcismum sanctificaret, sibique deferret, quia suis quibusdam usibus satis necessariam judicaret. Cumque ille simplici animo, quod imperatum fuerat, peregisset, Jeremias sapiens quidem ut mala faciat, virtutem vero sacramenti, quia prorsus ignorat, margaritas ante porcos projicere non formidat. Nam sanctificatam aquam cantabro stultus immiscuit, et canibus suis per maleficium, ne incantari possent, ad devorandum obtulit. Sed aliter sentiente divina providentia, in contrarium versa est ejus sententia: malum siquidem, quod male cavere volebat, incurrit: et dum brutis animalibus inconsulte consulere studuit, suam potius animam laesit. Nam ad vescendum canes admissi, cum ad primos impetus avida vix dum ora laxarent, et ferales cibos necdum lingua contingerent, primo naribus odore percepto, protinus in terram omnes mortui corruerunt. Tunc dupliciter ille confusus, nimirum et peccati reus, et facultatis amissae damno percussus, Marino presbytero omnem rei seriem, prout se habebat veritas, innotescit, et tantae audaciae, tantique sacrilegii dari sibi poenitentiam flebiliter quaerit. Abnegat Marinus tanti criminis sibimet arrogare judicium, nec aliud semper illud statuere, quibuslibet hinc inde pulsatus precibus acquievit, nisi, ut si poenitentiam veraciter quaereret, ad apostolicae sedis apicem necessario properaret. Cui tandem ille necessitate compulsus paruit, atque apud Romanam Ecclesiam poenitentiae judicium, quod flagitabat, accepit.

Alio quoque tempore puellam quamdam quam idem Marinus presbyter baptizaverat, lupus rapuit, atque in silvarum condensa, saltuumque secreta, multis insequentibus asportavit. Cumque post eam et mater exanimata concurreret, repente Marinum presbyterum sibimet obvium reperit, eique cum magnis ejulatibus flebilis querelae singultus expressit: Heu, heu Pater, inquit, nunquam suspicari sic potui, ut miserae matris infelicior filia, quam de sacro fonte ipse traxisti, cruentis belluis rapina fieret, et cibus facta lupis, ferinae rapacitatis ingluviem satiaret; cui presbyter ait: Noli timere, mulier, quia si illa veraciter est, quam ego baptizavi, nunquam bestia devorandi eam accipiet potestatem. Deinde audax, ac temerarius hoc etiam insipienter adjecit: Si enim, ego illam lavacro sacri baptismatis ablui, et eam bestia laceraverit, jam non credam quod Deus regnet in coelis. Mira res, post quatuor fere horas ultra octo propemodum milliaria inter fruteta silvarum illaesa, et incolumis reperta est, juxta quam et lupus innocens stabat. Et sicut leoni cadaver prophetae de Samaria redeuntis violare non licuit, ita et lupus iste puellam non ausus est laedere; sed quantum datur intelligi, ultro etiam visus est custodire. In puella itaque nulla penitus laesio est inventa, nisi quod crura ejus, et brachia spinarum ruborumque videbantur aculeis cruentata.

Alius quoque presbyter nuper in his partibus fuit, hujus scilicet reverendissimi viri Gerardi frater, qui nunc praeest monasterio S. Donati in suburbio Immolensis oppidi constituto: et presbyter ille communis quidem, ac pene saecularis erat vitae, sed tantam a Domino consecutus erat gratiam, ut si quis sibi nuntiaretur a serpente percussus, mox sanctificatam a se aquam nuntianti porrigebat, ut biberet; qua hausta, tanta protinus divinae virtutis efficacia clarescebat, ut is, qui biberat, tanquam si eum anguis specialiter momordisset, omnes vulnerati virus evomeret: et ille, qui percussus fuerat, funditus veneno vacuus, et totis visceribus humore pestifero defaecatis liber et incolumis remearet.

Alius quoque presbyter erat nullius pene momenti, ita ut saecularis prudentiae ne tenui quidem calleret ingenio, litteras autem vix syllabatim ac rustice balbutiret; aliquando vero gallinam ejus hora vespertina rapuit accipiter, quae scilicet injuria amarissimo eum felle iracundiae commovit, et ita plane, ut minaretur sancto, in cujus nomine dedicatam regebat ecclesiam, quia nisi sibimet altile suum, quod perdiderat, redderet, nequaquam sibi de caetero ecclesiastica officia celebraret. Et tanquam linguae vesania non plene sufficeret, manibus est ausus excidere, et ipsum altare virgis verberare aggressus est. Quid plura? Mane die altero, gallina rediit, et exceptis alis, et capite, omnibus aliis deplumata pennis, nullum laesionis in toto corpore vestigium reportavit, ut liquido monstraretur, quia presbyteri licet insani voces divina pietas omnino non respuit, dum in ejus perniciem devolandi licentiam accipiter non accepit. Et quid mirum si divina dispensatio per qualescunque sacerdotes, orthodoxos tamen, miraculorum virtutes ostendat, cum per ipso quoque haereticos saepe signa suae potentiae manifestet? Nam, ut de caeteris sileam, quod in Tripartita historia legitur, non absurdum videtur, si eisdem verbis simpliciter inferatur: « Interea, inquit, incendium in civitate Constantinopolitana factum, paulatim pervenit ad thermas, quae vocantur Achilleae, demum ad locum, qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum comprehenderetur ecclesia. Tunc fertur Paulum eorum episcopum inter flammas restitisse ecclesiae, supplicantem Deo, ne ecclesia pariter concremaretur. Qui locus ereptus est, et hactenus stat illaesus, in quo loco septima decima die mensis Augusti apud Novatianos collectio celebratur. Hunc itaque locum non solum Christiani, sed et pagani ex tempore venerantur. » Sed haec virtutum signa, quae vel per haereticos, vel per indignos rectae fidei sacerdotes operatur divina dispensatio, sacerdotes (quia non cujuslibet eorum merito, sed ministerio conceduntur) nequaquam eos, vel ab his, quae merentur, suppliciis liberant, vel apud districtum Judicem perpetrati reatus excusant. Unde enim aucupantur gloriam, in confusionis decidunt ignominiam: et quo magis extolluntur favoribus adulantium, eo proclivius in damnationis aeternae praecipitia demerguntur. Et saepe tales terribili morte percussi, luce clarius indicant, quam revera reprobi fuerint, qui specie tenus quasi mirabiles apparebant. Nam et is, cujus paulo ante meminimus, Fesulanus episcopus cum tantae pravitatis esset, ut et laicus ejus frater honestae ac modestae vitae cum eo familiaritatem habere minime dignaretur, signorum tamen adeo virtutibus coruscabat, ut in dedicatione unius duntaxat ecclesiae quinque coram omni populo daemoniacos curasse constanter a perhibentibus asseratur. Sed quia non suis, sed alienis miraculis claruit, ad obitum veniens, ultrici ante ignem igniti corporis animadversione signavit. Pabula siquidem perniciosae uredinis in pede ejus pestilenter exorta, sic totam plantam, tibiam, coxamque cum inguine simul ac genitalibus comprehendit; ut usque ad vitalia serpendo procederet, et velut aridi materiam stipitis viscera ejus interna depascens, occultis eum vaporibus conflagraret, quatenus hic jam primitivus igni accenderet, quem flamma postmodum nunquam deficiens absorberet. Tam quippe intolerabilis, atque immanissimi languoris nimietate constrictus, nec dignam cognoscitur poenitentiam suscepisse, nec mulierum a se contubernium, quarum etiam tunc impudenter uti ministerio non verebatur, voluit absentare.

Porro autem cum Redemptor noster dicat, « quia in digito Dei ejiceret ipse daemonia, » digitus autem Dei procul dubio Spiritus sanctus accipitur; evidenter agnoscitur, quia nunquam daemones e corporibus hominum nisi per virtutem Spiritus sancti expelluntur. Unde liquido manifestum est quia episcopus ille licet indignus, licet fuerit Simoniacus, et illecebrosae luxuriae spurcitia maculatus, daemones tamen effugare nullatenus potuisset, si virtutem in se sancti Spiritus non habuisset. Nam et Samson, qui contra legis divinae praecepta alienigenae nationis meretricibus utebatur, numquam tam durissima vincula evadere potuisset, totque hominum millia solus trucidare, nisi eum fortitudo sancti Spiritus roborasset. Praeterea et prophetes ille falsus sine prophetica sancti Spiritus revelatione non fuit, qui fallendi artifex virum Dei Bethel revertentem contra divina praecepta comedere per accurata mendacia persuasit, asserens: « Angelus, inquit, locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam; » moxque Scriptura sequitur: « Fefellit eum, inquit, et duxit secum; » et paulo post: « Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum, et exclamavit, » rei videlicet ordinem, quo perimendus erat, quoniam voti Domini inobediens fuerat. Ubi notandum quod, quem fefellisse fratrem Scriptura prius evidenter accusat, ad eumdem mox sermonem Domini factum, ac verissima prophetasse, indubitanter affirmat. Et certe, si facti hujus ordo diligenter pensatur, deceptor iste procul dubio viri innocentis homicida fuisse convincitur: in talem tamen Spiritus sanctus venire non renuit, et in ipso captiosae deceptionis articulo, dum curat per mendacium fallere, coactus est per veritatis oraculum prophetare. Enimvero quis Heli sacerdotem nesciat reprobum, et tam pro lenitate sua, quam pro liberorum effrenata licentia divinae animadversionis sententia condemnatum? Ejus tamen benedictione non fuit sterilis uterus Annae, cui nimirum fecunditatem imprecatus est vulvae. Ait enim Scriptura: « Benedixit Heli Elcanae, et uxori ejus, et dixit: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro foenore quod commodasti Domino; » moxque subjungit: « Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios et duas filias. » Hanc itaque benedictionem efficacem reddidit non meritum hominis, sed officium sacerdotis: et quod non habebat causa ministri, virtus exhibuit ministerii.

19 Caput XIX. Quod saepe sinistra principia ad felices proveniunt exitus

Quid denique officiat Simoniacus, si ordinandis manus imponat, cum neque id quod habetur, auferre, neque quod divinitus augetur, praevalet inhibere? Illud siquidem coelestis gratiae munus non de marsupio extrinsecus satagentis, sed de thesauro profertur invisibiliter praesidentis. Nam etsi fur sit ille qui seminat; terra tamen, auctore Deo, vires germinandis frugibus administrat. Licet sordida sit manus, aut leprosa, quae plantat; mundus certe fructus decerpitur, cum ad maturitatis plenitudinem pervenitur. Ex adulterino saepe conjugio pulchra soboles nascitur, et ex obscena voluptate parentum spectabilis oritur species liberorum. Alios quidem filios Jacob ex legitimis uxoribus genuit, alios ex concubinarum servili conditione suscepit: at cum ad capessendam haereditatem utrique perveniunt, parili inter se distribuendarum sortium jure ceduntur. Phares de theristrata et exposita in bivio nascitur, sed non minimus inter Israelitarum cognationum principes invenitur. Salomon ex ea, quae fuit Uriae, cognoscitur habuisse principium, qui tamen regalis sceptri tenuit incomparabiliter principatum. Obed certe ex Ruth Moabitide duxit originem, sed egregium regem David, magnum videlicet meruit habere nepotem. Booz quoque Rahab meretrix genuit, qui tamen in regali Dominicae genealogiae catalogo meruit numerari. Et quid alios memorem? Quandoquidem et ipse Dei mediator, et hominum, de peccatoribus originem duxit, et de fermentata massa sinceritatis azymam absque ulla vetustatis infectione suscepit: imo, ut expressius dicam, ex ipsa carne virginis, quae de peccato concepta est, caro sine peccato prodiit, quae ultro etiam carnis peccata delevit.

Quid ergo mirum, si valida manus Domini, atque ad quodcunque voluerit, efficax, hoc faciat in Spiritu, qui vivificat, quod agere probatur etiam in carne, quae non prodest quidquam? Qui enim facit, ut sinistra principia ad faustos proveniant exitus, et hoc in rebus utique terrenis, quomodo credendus est idipsum propensiori dispensatione non agere in spiritualibus sacramentis? Nimirum qui praecipit arborem sordidi plantatoris nescire contagium, cur etiam negetur ab his, qui consecrantur, omnem scelerati consecratoris prorsus habere reatum? Qui manseres cum legitimis, ancillarum filios cum herilibus, in consortium velut nanciscendae haereditatis adscivit, nec aliqua eos ab his inaequalitate discrevit; quid mirum si et eos, qui a pravis sacerdotibus sunt promoti, cum iis simul, qui a bonis ordinati sunt, parili faciat sacerdotalis officii dignitate potiri? Quod plane nequaquam fit per meritum consecrantis, sed per verbum potius Dei vivi, et permanentis. Verbo denique Dei Patris dictum est: « Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum. » Et ecce hoc verbum ita hodie permanet illibatum, ut nequaquam diversitatem agricolarum imitetur proventus fructuum, sed juxta uniuscujusque genus proprium semen in herbis, proprium reperiatur in pomis. Quod profecto semen rursus terrae committitur, ac postmodum non diversum, sed juxta sui generis speciem praeparatur. Si ergo ex verbi divini virtute, terra, quod accipit, ad eamdem similitudinem reddit; quid mirum, si sacerdotalis illa benedictio, quae tanquam semen in accedentis animam jacitur, sacerdotium per afflatum Spiritus sancti invisibiliter operetur, atque ideo non jam seminantis imago digne requiratur in fructu, sed sola, ut ita dixerim, seminis similitudo procedat? Dixit etiam animalibus Deus: « Crescite, et multiplicamini. » Ex cujus videlicet efficacia verbi, cuncta usque nunc creantur animantia: non certe principaliter nova, sed ex eodem originali semine per traducem propagata.

Cum igitur verba illa, quae nimirum semel prolata sunt, tam immobiliter vigent, quid ex illis sacerdotalium benedictionum verbis est sentiendum, quae sacra prorsus, atque divina idcirco semper in promovendis exterius repetuntur, ut mysterium intrinsecus operentur? Nam cum incantatorum verbis inesse tanta virtus asseratur, ut eis tanquam lapidibus injectis serpens percussa frangatur; quid mirum si sacerdotalis benedictio sacramentum in se virtutis divinae contineat, unde ille sacerdos, qui admotus, est fiat? Nunquid enim majoris sunt virtutis incantatoria verba, quam illa efficacia prorsus, et mystica, ac divini nominis invocatione sacrata?

20 Caput XX. Quod per Simoniacum, ut Spiritus sanctus dari baptizando possit, consecrando non possit, ratio non admittit

Illud sane mirandum, cur tanta stoliditate desipiant, qui Simoniacos baptizare efficaciter posse, consecrare autem nullatenus posse, impudenter affirmant? Et quanquam de hoc jam superius sit breviter disputatum, non abs re videtur adhuc enucleatius disserendum. Ponamus ergo in medium Simoniacum baptizantem, eumdem quoque nihilominus consecrantem, et discernamus, si possumus, cum baptismus per eum traditus valeat; cur consecratio in irritum cedat, ac sicut dicitur, sacramenti vires amittat? Ecce is, qui baptizat, post prima fidei rudimenta, quae catechumenum docuit, juxta ecclesiasticae institutionis morem mox orationes super eum dicit, quae videlicet in hoc ipsum sacerdotali sunt auctoritate compositae, sicque per exorcismi gratiam malignum hostem, qui eotenus in eo tyrannidem exercebat, expellit, et Spiritum paracletum invocando piis in eum precibus introducit. Sed quid aliud etiam consecrator agit, quam quod orationes nihilominus dicendo canonicas, eumdem Spiritum sanctum super eum, qui provehitur, invocat: atque ut in eum descendere dignetur, exorat; nisi quod majus quid per baptizantem agitur, quam id sit, quod per consecratoris officium exhibetur? Plus est enim Spiritum sanctum in eum, in quo nondum fuerat, nova dignatione descendere, quam eum, cui per fidem jam inerat, ad superioris gradus ordinem promovere. Per catechizantis namque, sive baptizantis officium et spiritus immundus expellitur, et in novo homine advenienti Deo habitaculum praeparatur; sicut videlicet ejusdem exorcismi verba testantur, quibus per adjurationis imperium ad iniquum spiritum dicitur: Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei. In consecrationibus autem non malum, quod jam deletum abesse videbatur, expellitur; sed bonum, quod collatum fuerat, per cumulum gratiae plenioris augetur. Credendumne est ergo, ut unus idemque homo, et quod majus est, agere: et quod minus est, non possit implere? At fortassis e contrario dicitur: Quia nulla videntur inesse illis initiandae fidei rudimentis, quae nequaquam adhibentur consecrationis peragendae mysteriis, ut videlicet sal, quod in neophytos mittitur; aqua, cui baptizandus immergitur; chrisma etiam quo linitur. Sed haec quidem per se considerata, nuda sunt elementa, nullumque habere noscuntur mysticae dignitatis arcanum; ad orationem autem sacerdotis, et invocationem divini nominis, virtutis intimae concipiunt sacramentum.

Non ergo in rebus materialibus, atque terrenis, sed in precibus sacerdotum, et invocatione divinitatis, sive consecrandi, sive baptizandi sacramenta consistunt: quanquam et in consecrationibus sacerdotum sanctificatum oleum videatur nihilominus adhiberi. Cum ergo unus, idemque videlicet Simoniacus utrobique canonicarum orationum ordinem expleat, utrobique nomen divinitatis regulariter invocet, quando per eum in baptismo Spiritus sanctus datur, quomodo in sacerdotali promotione non detur, non rationis penetrat sensus, non humanus discernit intuitus. Sed dicitur e contra: quia Simoniacus, quod non habet, dare non potest.

Age ergo, quid est, quod in faciem catechumeni sacerdos insufflat, dicens: Exi ab eo, immunde Satana; da honorem Deo vivo et vero, da honorem Spiritui sancto. Quibus utique verbis patenter ostenditur, quia per illam hominis insufflationem, arcano nimirum divinae virtutis agente mysterio, et spiritus malus expellitur, et Spiritus sanctus introire dignatur. Quod nimirum totum si ita per insufflationem nihilominus Simoniaci, sicut et per boni sacerdotis impletur officium; cur quod in uno sacramento posse conceditur, posse etiam consequenter in altero denegetur? Nam etsi baptismus, quod absit, venaliter praebeatur, tametsi sacro canoni sit vehementer adversum, nequaquam credendum est plenae atque perfectae regenerationis non habuisse mysterium: ideoque is, qui baptismum sub hac pecuniae praestatione suscepit, nec digne rebaptizandus asseritur, nec expers divini muneris judicatur. Quod si ad tantae pervicaciae prorumpatur insaniam, ut Simoniacorum etiam baptismus irritus judicetur, hic non nostra fatigetur instantia, sed generaliter occurrat omnis catholicae fidei disciplina, et universalis adversus eum armetur Ecclesia: quia nimirum omnia sanctorum Patrum convellere nititur instituta.

21 Caput XXI. Quod attendendum sit quid sumitur, non unde sumatur

At fortassis illud objicitur, quod beatus papa Gregorius de Simoniacorum damnatione testatur, dicens: « Benedictio, inquit, illi in maledictionem convertitur, quia ad hoc promovetur, ut haereticus fiat. » Probamus nempe sententiam, nec ab ea fas ducimus dissentire. Ille siquidem maledictus, ille haereticus est; qui male, quod bonum erat, accepit. Quod acceptum est autem, in se quidem bonum est, sed accipienti factum est malum: nam et buccella, illa videlicet Judae porrecta, non de bona facta est mala: sed illi facta est malum, qui bonum non bene, quia indigne suscepit: atque ideo si eamdem buccellam Judas alii tradidisset, nullam sacrum munus in se maculam ex dantis culpa contrahere, nullum necesse fuerat in accipientem contagium redundare. Hodieque etiam si de sacrosancto altari Dominicum corpus quilibet indignus accipiat, aliique contradat, mundum est procul dubio quod accipitur, nec divinae gratiae munus sordentis ministri labe foedatur. Et licet pravus quisque sibi judicium manducet, et bibat, illud tamen, quod manducatur et bibitur, gratia Dei est. Gratia enim Dei gustavit mortem, quae est humanitas Christi. Omnia siquidem munda mundis, contaminatis autem et immundis nihil est mundum.

Si ergo quod mundum est, idipsum est contaminatis immundum, fatendum est, quia sacerdotium, quod bono scilicet causa spiritualis est dignitatis, Simoniaco factum materia damnationis: ut inde sit iste sacerdos certe catholicus, inde ille veraciter asseratur haereticus. Nec mirum hoc in spiritualibus fieri, cum et in rebus corporeis facile possit eadem diversitas inveniri. Saepe enim cibus, qui alterum vegetat, alterum gravat, et ex eodem curae medicinalis antidoto, alius interit, alius convalescit. Porro unus est ignis, quo simul et cera liquescit, et terra siccatur, et eadem candela, quae igne consumitur, et qua accedentes utiliter illustrantur, lumenque quod ad suum praebet interitum, inter tenebras videndi nobis factum est instrumentum; quid ergo mea interest, quod candela in cineres vertitur, dummodo lumen, quod ab ea mutuatus sum, mihi indeficiens perseveret? Ardeat, ardeat Simoniacus, unde catholicus illustratur: et eodem lumine, quo aliis ministrat, ipse ad defectus sui tenebras tendat, quatenus quod ardet, intereat; et quod illuminatum est, vivat. Sacerdotum quippe lumen quaerentibus lumen est: aestu vero ambitionis ardentibus, incendium est. Quod ergo alter possidet ad propriae defectionis interitum, alter accipit ad salutis augendae provectum. Samson nempe de ore mortui leonis favum mellis eduxit, et ex arenti mandibula asini, aquis se profluentibus satiavit; sed nec aselli in aqua desidiam, nec belluinam gustavit in melle ferociam: utrobique nimirum, quod sumptum est juxta proprietatem suam in ore sapuit. Unde sumptum fuerit, ratio magnopere non discrevit. Quid etiam mirum, si quod fieri in aqua baptismatis cernimus, non dissimile quid fieri de Simoniacis arbitremur? Per eam nos novi in Christo renascimur, cum eadem aqua post expletum opus in cloacam despicabilem effundatur.

22 Caput XXII. Quod nec Novatiani sint deponendi; nec Ariani denuo baptizandi

Sed jam sacros canones, quo vacat compendio, perscrutemur: et licet manifesta propositae quaestionis crebro non reperiatur inesse sententia, quid tenendum sit, quibusdam rerum collationibus approbemus. Novimus namque Nicaeno statutum esse concilio, ut Cathari, qui ad Catholicam revertuntur Ecclesiam, impositionem solummodo manus accipientes, in suis recipiantur ordinibus. Cur hoc, nisi quia illud haereticorum genus in catholicae fidei integritate persisteret, licet in quibusdam aliis superstitionibus oberrarent? Notum namque est, quod Novatus, cujus ii sequebantur errorem, dogmatizaverat, neque bigamis communicare, neque in persecutione lapsis, etiam post poenitentiam, veniam dare oportere. Si ergo et hi, qui jam ab his sunt haereticis ordinati, nequaquam suo sunt honore privandi, ob id scilicet, quia eorum consecratores in fide non titubant, quid de Simoniacorum ordinationibus sentiendum, qui et omnia fere institutionis ecclesiasticae jura conservant?

At fortassis objicitur quia Simoniaci nequaquam sunt in fide perfecti, nimirum peccantes in Spiritum sanctum, quem arbitrantur pecuniis coemendum. Ad quod facile respondemus, quia si haec districtae censurae subtilitas teneatur, etiam in Novatianis contra Spiritum sanctum quodam modo culpa perfidiae reperitur. Nam cum per Spiritum sanctum, qui est remissio peccatorum, venia poenitentibus concedatur, constat procul dubio quia contra Spiritum sanctum pugnat, qui lapsis per poenitentiam non communicat. Sed aliud est in fide peccare, aliud est a fide recedere. Aliter nempe redarguendus est miles, qui in belli conflictibus enerviter cecidit, aliter ille plectendus, qui abjuratis militiae sacramentis, ad hostium castra dedititius transfugit. Non eadem servo poena debetur, qui in domesticis rebus sub domini sui imperio peccat, et illi, qui jugum servitutis excussit, ac jus extraneae dominationis elegit. Licet enim isti in regula fidei ex aliquo videantur offendere, non tamen eatenus, ut Spiritum sanctum arguendi sint haeretica pravitate negare. Atque ideo cum revertuntur, quoniam peccaverunt, manus illis imponuntur; quia vero minime negaverunt, sacerdotalis gradus officio non privantur. At contra Ariani, qui adversus Spiritus sancti divinitatem manifesta prorsus impietate confligunt, ad catholicam fidem redeuntes, in mali accepti ordinis persistere dignitate non possunt. Credunt enim, sicut eorum sacrilega professio manifestat, quod Pater creator sit, Filius creatura, Spiritum vero sanctum creaturam creaturae damnabiliter asseverant.

Quia igitur virtutem sancti Spiritus in fide non habent, qua videlicet omnis Ecclesiae dignitatis ordo perficitur, apud eos facta ordinatio canonicis sanctionibus irrita judicatur. Sed non abs re fieri credimus, si quid de iis in suis Decretis Innocentius papa reliquerit, hoc etiam sub ejusdem litteris inseramus. Arianos, inquit, caeterasque hujusmodi pestes detestamur: quia eorum laicos conversos ad Dominum sub imagine poenitentiae, ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscipimus: non videtur clericos eorum cum sacerdotio ministerii cujuspiam suscipere dignitatem. Quoniam quibus solum baptismum ratum esse permittimus, qui utique in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti perficitur, nec sanctum Spiritum eos habere ex illo eorum baptismate, illisque mysteriis arbitramur? quoniam cum a catholica fide eorum auctores discederent, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt, nec dare ejus plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur; quoniam per impietatis suae perfidiam potius quam fidem dixerim, perdiderunt; nec fieri potest, ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos imperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum poenitentiae imagine recipiamus. In quibus nimirum decretalibus verbis manifeste datur intelligi, quia in promotionibus clericorum, non immerito fides ordinantis attenditur, ex qua videlicet pendet, ut ordinatio ipsa sive rata, sive irrita judicetur. Quod enim tenet ordinator in fide, accipit ordinatus in munere. Enimvero si Arianis recta fides inesset, etiamsi eos cujuslibet diversae pravitatis error involverit, facta apud eos consecratio non periret. Ubi notandum, quanta invocationi divini nominis reverentia debeatur, cum et ab eis baptizati, quos tam perfida, ut ita dixerim, fides damnat, rebaptizari tamen omnino non audeant. Nam quia auctores eorum, ut dicitur, fidem rectam non habuerunt ad percipiendam sancti Spiritus gratiam, manus illis imponitur; quia vero in aquam sunt sub invocatione sanctae Trinitatis immersi, non sunt denuo baptizandi. Cum itaque sola sine fide verba sub haeretica Arianorum superstitione prolata, non audeant irrita judicari, quo pacto Simoniacorum consecratio robur non habeat, in qua cum fide, et caetera observantiae regularis sacramenta concordant?

23 Caput XXIII. Quod consecrationis effectus fidei nititur fundamento

De Donatistis quoque novimus Carthaginensi concilio fuisse concessum, ut cum ad unitatem catholicam quilibet eorum redire disponeret, si hoc paci Christianae prodesse videretur, cum suo reciperetur honore. Sicut autem in generali haereseon enumeratione didicimus, Donatistae non admodum sunt fidei errore traducti, sed irati potius, quia Caecilianus quidam contra eorum votum in Carthaginensi inthronizatus sit sede, schisma fecerunt, et ab ecclesiastica communione praecisi sunt: et quanquam certum sit, quod Spiritum sanctum, nisi intra sanctam Ecclesiam catholicam nemo possit accipere: apud eos tamen quilibet ordinatus, si paci hoc consulat, non privatur honore, quia perseverat in fide. Cum ergo bonatista, qui procul dubio schismaticus est, et dono sancti Spiritus probatur alienus, in percepti honoris ordine valeat aliquoties permanere, luce clarius constat, quia consecratio non ordinati, vel ordinatoris est meritum, sed ad utriusque potius fidem totum respicit sacramentum. Alias sive Donatista Donatistam, sive Novatianus Novatianum ad clericatus jura promoveat, quae est in utrolibet dignitas meritorum, ut divinae gratiae mysterium vel iste dare, vel iste possit accipere? Sed inter malum, et malum, dantem videlicet, et accipientem, bonum versatur in medio, quod neutrius vitio a sua novit generositate deterreri. Nimirum, si leprosus leproso praebet aurum, quod profecto rutilat, nulla scabrosarum manuum est varietate perfusum. Si caecus caeco lucernam porrigat, lux caecitatem nesciens, ex bajulorum manibus tenebras non admittit. Quapropter si recta fides adsit, videlicet ut in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum recte credatur, indigni etiam cujuslibet sacerdotis consecratio indifferenter impletur: nec propter indignum ministrantis meritum divinae gratiae munus perfectionis suae patitur detrimentum.

Unde praedictus papa Innocentius, cum de duabus haeresibus, Paulianistis videlicet, et Novatianis communiter disputaret, cur a Paulianistis venientes baptizandos esse decerneret, a Novatianis autem funditus prohiberet, causam his reddidit verbis, dicens: « Quia Paulianistae, inquit, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti minime baptizant, nec apud istos (videlicet Novatianos) de unitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti quaestio aliquando mota est. » Et ideo de omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederent concedendum: quia nihil in Patris, et Filii, et Spiritus sancti sacramento peccarent.

Haec itaque venerabilis Innocentii verba ita definitiva sunt, atque perspicua, ut omnem nostris mentibus scrupulum auferant, nodumque propositae quaestionis indubitanter absolvant. Si autem per Paulianistas sacramentum idcirco dari non potest, quia fidem sanctae Trinitatis non habent; per Novatianos autem ideo potest, quia licet aliotenus haeretici sint, orthodoxae tamen fidei plenitudinem tenent: constat profecto quia si fides stat, consecratio robur obtineat: nec actionis labefactatur vitio, quae fidei nititur fundamento.

24 Caput XXIV. Quod male ordinati episcopi consecrationis gratiam aliis habeant, sed sibi non habeant

Esto igitur, concedamus, vel potius asseramus, ut Simoniacus sit haereticus, sed et Novatianus haereticus, et Donatista simul haereticus: sed Simoniacus in Spiritum sanctum peccat, quia donum Dei comparat, et Novatianus certe in eumdem Spiritum sanctum peccat, quia lapsus etiam post poenitentiam de ejus remissione desperat; nihilominus etiam Donatista peccat in Spiritum sanctum, qui se ab Ecclesia segregat, extra quam videlicet Spiritus sanctus inveniri non potest. Quid ergo causae est, ut cum illorum ordinatio rata esse decernitur, istorum frivola judicetur, praesertim cum nos non elaboremus, ut Simoniaci in eo, quem male mercati sunt, honore permaneant: sed id potius ne hi, qui ab eis gratuito ordinati sunt, locum sui gradus amittant? Ubi notandum, quanta sit in eorum, de quibus loquimur, conditione distantia; nimirum cum Donatistae Donatistas, Novatiani Novatianos eisdem videlicet erroribus irretitos, ad ecclesiastici gradus augmenta promoveant, Simoniaci autem non Simoniacos, sed innocentes potius ordinent et catholicos. Illis denique non hoc solum valeat opponi, quod fuerint ab haereticis ordinati, verum hoc insuper quod et ipsi fuissent indifferenter haeretici: isti autem nequaquam sunt Simoniacae haeresi obnoxii, etiam si a Simoniacis omni venalitatis remoto commercio, regulariter sint promoti atque in eisdem Ecclesiis sortiti sunt administrationis officium, ubi et sacri baptismatis percepere mysterium.

Utrum vero tales merito a suis arceantur honoribus, ex B. Leonis facile possumus auctoritate perpendere, si decretalem ejus sententiam suis hic verbis non pigeat annotare. Ait enim: « Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum, quod nec doceatur fuisse collatum? Si qui tamen clerici ab istis pseudoepiscopis in eorum Ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent, aliter vana habenda est talis ordinatio. » Ecce authentico Leonis papae judicio, quos neque cleri, neque plebis consensus elegit, nec cum metropolitani judicio provincialium episcoporum concordia consecravit, inter episcopos non habentur: et tamen hi, qui ab eis sunt in propriis Ecclesiis judicio praesidentium ordinati, nequaquam sunt injuncti gradus honore privandi; videlicet ut is, qui ad episcopatus officium cum tanta usurpatione prorupit, ut adversus eum omnium fere vota concurrant, et sibi, quod accepit, prodesse nil valeat, utpote qui inter episcopos non habetur, et aliis prosit, quatenus qui ab eo promoti sunt, a suis nequaquam arceantur honoribus. Sed quis neget potuisse illic etiam venalitatis intervenire commercium, ubi ad honoris culmen tam obstinata, tam inopportuna fuerit ambitione subreptum? Qui tamen aliis habet, quod sibi non habet: quia videlicet alios consecrare permittitur, cum et ipse inter episcopos non habeatur. Saepe sterili trunco secundus ramus inseritur, qui nimirum in eo, quod germinat, non trunci, sed propriae naturae jura conservat.

25 Caput XXV. Quod ab impiis saepe haereticis ordinati, a suis non removeantur officiis

Quid dicam, quod ex his, qui ab impiissimis sunt haereticis ordinati ecclesiastica videatur subvenire auctoritas, et in promulgandis super hac disceptatione judiciis, non tam veterem perfidiam promoventium, quam novam fidem, et resipiscentiam consideret promotorum? Qui enim decretis pontificum solerter incumbit, non ignorat eumdem, cujus supra paulo ante meminimus, Innocentium papam licentiam permisisse, ut omnes, qui ante damnationem Bonosi haeretici ab eo fuerant ordinati, si relicto atque damnato ejus errore, ecclesiasticae unitati se sociare disponerent, in suis honoribus permanerent. Et quidem Bonosus, prout in ejusdem decretis invenitur, Photinianus fuisse dignoscitur. Photiniani autem negant Christum Deum ante saecula ex Patris substantia genitum extitisse. Ii nimirum, quia cum Judaeis Dei Filium negare non metuunt, cum eisdem quoque participium non diversae damnationis incurrunt.

Cum ergo ii, qui non modo a tam pernicioso consecrati referuntur haeretico, sed ejus insuper involuti erroribus, in acceptis permanere gradibus permittuntur; facile deprehenditur, quid de iis, qui a Simoniacis non simoniace sunt provecti, meritoque judicetur. Cui non dissimile etiam illud est, quod Anastasius papa de haeretico Acacio decrevit, cujus nimirum decretales sententiae tam elimate digestae sunt, nostrisque allegationibus per omnia congruentes, ut etiamsi quae a nobis prolixius exarata sunt, cuncta deessent, ad comprobandum quod in praesenti disputatione versamur, plene sufficiant. Quapropter nec nos pigeat de stylo ejus hic aliquando productius recensere, ut quod loquimur, non ex propriis adinventionibus, sed ex Patrum regulis videamur excerpere. Ait namque inter caetera Anastasio imperatori: « Secundum Ecclesiae, inquit, catholicae consuetudinem, sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius, vel quos sacerdotes, sive levitas, secundum canones ordinavit, ulla ex nomine Acacii portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptisma, quod procul sit ab Ecclesia, sive ab adultero, sive a fure fuerit datum, ad percipientem minus pervenit illibatum, quia vox illa, quae sonuit per columbam, omnem maculam humanae pollutionis excludit; » quod declaratur cum dicitur: « Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto et igne. » Nam si visibilis solis istius radii cum per loca fetidissima transeunt, nulla contactus maculatione inquinantur: multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministerii indignitate contingitur. Nam et Judas, cum fuerit sacrilegus atque fur, quidquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, non est reprobatum: et beneficia, per indignum data, nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima voce: « Sederunt, inquit, Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi; quae dicunt vobis, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. »

Quidquid ergo ad hominum provectum quilibet in Ecclesia minister pro officio suo videtur operari, hoc totum contineri implendo divinitatis effectu, ita ille, per quem Christus loquitur, Paulus affirmat: « Ego plantavi: Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit, » et paulo post idem Anastasius: « Ideo ergo et hic, cujus nomen dicimus esse reticendum: male bona ministrando, sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, in aliis perfectionem suae virtutis obtinuit. » Ecce vir apostolicus tanquam pro nobis staret, nostram in se causam suscepisse perpenditur, ita ut pene nihil nobis dicendum super hujus quaestionis materia videatur reliquisse. Eatur ergo et tantae auctoritati improbe resistatur, nec sufficiet censoribus novis, quod principibus videbatur antiquis; ut dum discretio non tenetur, etiam pietas amittatur. Quidam namque dum sancti, plusquam sunt, videri appetunt, sic corrupta conantur abscindere, ut aggrediantur etiam, quae sincera sunt lacerare: utque ad plausus hominum videantur in censura justitiae districte persistere, non verentur a pietatis tramite crudeliter aberrare.

26 Caput XXVI. Quod ii etiam, quos post damnationem suam ordinavit Acacius, honoribus non priventur

Quid isti dicturi sunt, audiant de his quoque, quos post damnationem Acacius ordinavit, quid idem papa decreverit: non enim eos arbitror ista legisse, quod constat ab iis temerario dissonare judicio. Audiant igitur pietatem apostolicae sedis, et a duritia proprii emolliantur examinis. Post illa siquidem, quae praemisimus et ista subjungit: Quod si aliquorum, inquit, in tantum se extendit curiosa suspectio, ut imaginentur prolato a papa Felice judicio, postea inefficaciter in sacramentis, quae Acacius usurpavit, egisse: ac proinde oportet eos metuere, qui vel in consecrationibus, vel in baptismate mysteria tradita susceperunt, ne irrita beneficia divina videantur: meminerint in hanc quoque partem similiter tractatum praevalere superiorem, quia non sine usurpatione sacerdotii adjudicati hoc egit, in quo virtutem suam obtinentibus mysteriis in hoc quoque aliis rea sibi persona non nocuit. Nam ad illum pertinuit, quod tuba Davidica ita canitur: « Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. » Nam superbia semper sibi, non aliis facit ruinam. Quod universa Scripturarum sententia coelestium testatur auctoritas, sicut etiam per Spiritum sanctum dicitur in Propheta: « Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam. » Unde cum sibi sacerdotis nomen vindicaverit, condemnatus in ipsius verticem superbiae tumor inflictus est; quia non populus, qui in ministeriis donum ipsius sitiebat, exclusus est; sed anima illa, quae peccaverat, justo judicio proprie erat obnoxia, quod ubique numerosa Scripturarum testatur instructio.

Quid jam dicetur ad ista? Quae adversus haec poterit callere versutia, quae veritati repugnantibus suppetere poterunt argumenta? Ecce de una hic persona specialiter agitur, sed universalis est causa quae generaliter definitur: non tamen nos tanquam pro haereticis stantes, ad hoc ipsa praescribimus, ut reliquas sanctorum Patrum sententias, quae in eos, eorumque ministerium severius vindicant, destruamus: sed ideo plane, ut dum, quae in prioribus sanctis fuerit, moderatio discretionis attenditur, ab his quoque, qui nunc sunt, nequaquam per immoderatam justitiam limes recti examinis excedatur: ne iis etiam illud congruere videatur, quod de quibusdam eorum similibus per Apostolum dicitur: « Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. » Qui igitur ab haeretico, eodemque sedis apostolicae auctoritate damnato, promoti sunt, a sui gradus administratione non corruunt: et qui a Simoniacis non Simoniaci consecrati sunt, honoris accepti periculum sustinebunt? Dura certe sententia, et indiscreti examinis prorsus inhumana censura: ut quos conscientia reddit innocuos illata redarguat poena plectendos, et in eos severitas judicialis extendatur, quos praesumpti piaculi temeritas non accusat. Ubi enim non est admissum crimen, cur inferatur poenale supplicium? Ubi non est reatus, cur innocens exhibeatur ut reus? Quod praejudiciale censeretur etiam in tribunalibus judicum, cur rectum videatur in sanctorum concilio sacerdotum? Solent certe pii pontifices ad depositionem unius cujuslibet sacerdotis ex intimis visceribus suspirium reddere, uberibus lacrymarum rivis tristia ora perfundere, cunctique astantes piae compassionis coguntur studio condolere.

Ecce nunc tota pene Christi Ecclesia ad unius sententiae calculum sacerdotibus destituitur, et ut tolerabile videatur, sacerdotum populus in commune deponitur, et risus habetur. Cur non illud saltem reducitur ad memoriam, quod per Ezechielem divina vox clamat, dicens: « Anima, quae peccaverit, ipsa morietur: pater non portabit iniquitatem filii, filius non portabit iniquitatem patris: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum? » Isti autem fraternae calamitatis avari hoc satagunt, ad hoc enituntur, ut anima, quae non peccaverit, intereat: et alieni facinoris innocens, poenas exsolvat. Anhelant enim, ut filii addicantur iniquitatibus patrum, et justi proscribantur criminibus impiorum, atque ut manifestius eloquar, eos, qui Simoniaci non sunt, Simoniacorum poenis adjudicant, et pro illorum negotiatione condemnant qui exsecrabilis negotii crimen prorsus ignorant.

27 Caput XXVII. Quod usque ad hoc tempus Simoniaca haeresis viguit

Quis enim nesciat usque ad hujus Henrici clementissimi regis imperium, praesulatumque reverendae memoriae Clementis papae, istiusque beatissimi Leonis apostolici, quo nunc videlicet praesule, sancta se gubernari gratulatur Ecclesia, per occidentalia regna virus Simoniacae haereseos lethaliter ebullisse, ita ut quod passim fiebat licenter admissum, ultoriae animadversioni nequaquam duceretur obnoxium, et quod erat fere omnibus consentaneum, pro regula tenebatur, tanquam legali sanctione decretum? Quid ergo commeruit, quid peccavit, qui matrem suam Ecclesiam, in qua nimirum ex aqua et Spiritu sancto renatus est, simpliciter adiit, atque ubi baptismum, illic etiam gratiam consecrationis accepit? Suum quippe non erat, ut de consecraturi se persona disputare debuerit, propterea quem apud Ecclesiam suam praesidere in episcopali cathedra reperit, ab eo ad ordinem promoveri integrum duxit. Quid enim faceret, cui et nomen dare in professione sacrae militiae necessitas imminebat, et migrare tamen ad alienae dioecesis episcopum non licebat? Cur non antiqua sanctorum Patrum gesta, sive praecepta subtilius pertractantur: ut dum judicii censura depromitur, eadem semper discreti moderaminis linea teneatur? Nam et is qui supra, magnificus Leo, omnes clericos ab haereticis venientes, in iis quidem, quos jam adepti sunt, praecepit ordinibus recipi, ad altiores autem gradus prohibet promoveri. Cujus decreti nos titulum contenti sumus hic breviter adhibere, ad texturam autem mittimus, quibus vacat diffusius illic exarata perlegere: « Quod omnis, inquit, cujuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens, haereticae communioni miscuerit se, si ad Ecclesiam reversus fuerit, in eo gradu, quo erat, sine promotione permaneat. » Ponamus itaque, ut Simoniaci in nullo a caeteris haereticis differant, atque per schismaticam sectam similiter, cum eis ab ecclesiastica communione procul recedant; in sacerdotio tamen, vel caeteris gradibus quicunque jam ab eis promoti sunt, Leoniano decernuntur permanere judicio.

28 Caput XXVIII. Hic manifeste probatur, quia per simoniacos Spiritus sanctus accipitur

Sed dicitur e diverso, ecce B. papa Gregorius clamat: « Si quis, inquit, ad Simoniacae haereseos, vel neophytorum facinus emendandum officii sui consideratione vehementer non exarserit, cum illo se non dubitet habere portionem, a quo hoc piaculare flagitium sumpsit exordium. » Concedimus, inquam, et a sancto viro, quod absit, non diversa sentimus, nimirum, ut unusquisque fidelium ad emendandum pestis utriusque flagitium pro viribus satagat, atque ut Simoniaci cum neophytis pariter deponantur, recti examinis zelo inardescat. Nos itaque non pro Simoniacis stamus, quos nimirum damnandos esse omnis sacri eloquii testatur auctoritas: sed sicut ex sanctorum Patrum multimoda sanctione colligimus, gratis a Simoniacis ordinatos, jure in suis ordinibus retinendos esse libere profitemur. Itaque qui Gregorium ad suae probationis indicium devocat, Gregorianum quoque testimonium admittere reciproca vicissitudine non contemnat, et non qualecunque, sed pro ipsa re, ut dicitur, ad vivum tangat, ac litigandi terminum de caetero verbosis imponat. Denique dum in homilia quadam de Simoniacis loqueretur, adjecit: « Qui namque sunt in templo Dei hodie, qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt, per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur? » Ecce si sancti hujus viri auctoritati fides adhibenda decernitur, non est cur disceptationis controversia ulterius protrahatur. Quid enim liquidius, quid apertius, quam quod dicitur, quia videlicet manus impositione, qui venditur Spiritus sanctus, coelitus datur?

Atque, ut idipsum adhuc arctius inculcaret, tardioremque sensum plenius eo, quod dicebatur, instrueret, quod manifeste praemiserat, replicare non piguit, dicens: « Columba igitur venditur, quia manus impositio per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. » Si ergo per illam manus impositionem, quae ad pretium praebetur, Spiritus sanctus accipitur; quid minus sacramenti in Simoniacis, quam in gratuito promotis sacerdotibus invenitur, nisi quia fonte, quem aliis salubriter influunt, ipsi damnabiliter irrigantur: et viperarum more, dum filios pariunt, ipsi moriuntur? Quid enim mirum, si in ministeriis spiritualibus ex malis ordinatoribus boni ministri fiant, cum et in generatione carnali non dissimile quid saepe contingat? Certum namque est, quod videntes filii ex caecis genitoribus prodeant, et gibberosis atque debilibus integra membris soboles et procera succedat. Plane nec virtus ordinantium eis augmento est, qui per sinistra gradi non metuunt: nec rursus eorum pravitas illis officit, qui per lineam rectae conversationis incedunt. Quid enim Samueli praejudicasse cognoscitur, quia Heli discipulus fuit? Aut quid profuit Nicolao, quia apostolica eum electio in gradum leviticae administrationis assumpsit? Ille siquidem cum Stephano simul impositionem apostolicae manus accepit et periit; iste in Ophni et Phinees pravitate convixit: et quia propheta Deo fidelis esset, cunctis innotuit. Unde par fuerat, ut ii, qui omnes aestuant in commune deponere, illud saltem Innocentii superius memorati, praelata moderaminis dispensatione servarent. Nam cum de his, qui ab haereticis ordinati sunt, disputaret, post multa subjunxit, dicens: « Quoties, inquit, a populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum solet transiri. »

29 Caput XXIX. Quod qui promoti fuerant a Simoniacis, miraculis coruscant

Illud quoque, quod crebrius iterari multis referentibus audio, tacite praetereundum non duco. Quid enim quod nonnullos venerabiles viros, quos constat proculdubio a Simoniacis ad sacerdotium provectos, et usque ad obitum novimus offerendis indesinenter sacrificiis institisse; et nunc perspicue videmus insignibus miraculorum virtutibus coruscare? Nostra quippe aetate beati viri, videlicet, Rondaldus Camarinensis, Amitus Ramibonensis, Guido Pomposianus, Firmanus Firmensis, et quamplures alii sanctae conversationis studio floruerunt. Super quorum videlicet veneranda cadavera ex sacerdotalis auctoritate concilii sacra altaria sunt erecta, ubi nimirum divina mysteria miraculis exigentibus offeruntur. Evidens ergo clarescit indicium ex eorum manibus sacrificium divino conspectui quam suaviter sit, et acceptum, atque per eos divina dispensatio luce clarius innotescit; quia neminem caligo alienae perversitatis obnubilat, quem fulgor propriae religionis et honestatis illustrat: nec reatus obruit promoventium ubi stat puritas et innocentia promotorum.

Sed dum haec aliquando cum religiosis quibusdam episcopis agerem, ecce nunc in memoriam redit quod Ubertus Ariminensis, reverendissimus videlicet et honestissimus praesul, attulit: « Aequivocus, inquit, praedecessor meus Ubertus episcopus in sacrae sedis acquirendae commercio, teste provincia, nongentas Papiensis monetae libras appendit, qui tamen postmodum B. Arduinum, per quem omnipotens tot Deus exhibet stupenda miracula, in presbyterum consecravit, quem cum perquisissem e vestigio, utrum beatae memoriae vir ab offerendo in sua incolumitate perstiterit, usque ad ultimae decubationis articulum offerendo salutaribus hostiis sedulum insudasse respondit. » Cum igitur omnes isti quorum supra meminimus, et consecrati a Simoniacis asserantur, et tamen acceptis usque ad finem vitae officiis permanentes, ita divino examini placuerint ut admirandis eorum meritis miranda testimonia signum perhibeant: constat procul dubio, quia promovendis coemptio non praejudicat, ubi promotus contractus venalitatis ignorat: nec distractoris in eum culpa transfunditur, qui distractionis crimine non tenetur.

Et quidem tolerabile fortassis utcunque videretur, si falsitatis assertio ordinem tantummodo praesentis vitae confunderet, nisi et praeterito saeculo omnem funditus spem atque materiam Christianae pietatis auferret. Dicunt enim, quod, quae tunc videbatur Ecclesia, domus erat simplex; quod credebatur altare, purus lapis erat; sacerdotes, et qui reliquis cernebantur ordinibus constituti, prorsus laici erant, cunctisque spiritualis sacramenti viribus alieni; quod corpus et sanguis Domini credebatur, simpliciter panis erat et vinum; terrena substantia nulli sancti Spiritus virtute suffusa. Cuncta ergo falsa ferebantur, et frivola, et a Christianae redemptionis veritate penitus remota. Unde consequitur, ut patres nostri, sive haec falsa fuisse cognoverunt, sive veritatem fuisse, mendacium aestimaverunt, indifferenter omnes inevitabili necessitate perierint. Quid enim prodest periculum nosse quod non datur evadere? Aut quomodo valeat quis ad fontem veritatis attingere, si per devios anfractus gestiat, licet nescius, oberrare? Solus ergo Simon potuit fluenta restinguere, tanquam obex medius inter Deum, et homines, humanum genus a Creatoris sui consortio seperare? Absit, absit, ut falsus homo rescindat quod verus Deus et homo confoederat. Absit, ut omnes homines obruere, et divina beneficia valeat perversitas humana delere.

Sed quid, quaeso, dicemus de his, quos post negotiationis nefandae commercium, per quadragenos, vel quinquagenos annos usque hodie aspicimus pontificales infulas obsidere? Nam, ut de eorum praedecessoribus taceamus sive proximis, sive longinquis, quos idem aliunde fures exhibuit, omnes qui istis obrepentibus tunc fuerunt ordinati, vel jam sunt ex hac luce subtracti, vel caliginosae senectutis obstaculo ab exercendis officiis sunt remoti; unde necesse est, ut in eorum dioecesibus ab his tamen clericis sacra mysteria peragantur, qui ab iis, qui adhuc vivunt, Simoniacis ordinem susceperunt. Quid ergo de iis sentiendum est? Quid fatendum? Nunquidnam sub eis tot millia hominum perire credenda sunt, qui ab eisdem sacramenti gratiam non habentibus, vana sacramenti specie deluduntur? Dicendumne est populo, ut vel aliarum dioecesium sacerdotes acquirant, vel ipsi transmigrantes ab iis, qui non a Simoniacis ordinati sunt, sacramenta percipiant? Sed ecce sacri canones vehementer obsistunt, et sine forma pontificis parochiarum limitem transcendentes, a communione repellunt. His igitur quandoque consulti, quod consilium dabimus? Quibus nimirum juxta dispensatoriae assertionis inertiam nec indigenae possint mysteria sacra tradere, nec ad extraneos canonica permittatur auctoritate transire. Ad largissimae ergo divinae pietatis injuriam inevitabilis pereundi necessitas illis imponitur, quibus videlicet undique circumclusis nullo salutaris confugii remedio subvenitur. Verum nos diutius persequi ista postponimus, ut quae auditui saltem pavenda sunt, intelligenda potius, quam legenda sanae mentis judicio relinquimus; ut paucis sobrius lector agnoscat, dogmatis hujus auctores quantae impossibilitatis error involvat.

30 Caput XXX. Quod rebaptizatio, et reconsecratio par crimen est

Quia igitur, ut de reconsecrationibus loqueremur, congruenter occurrit, atque id solum huic nostrae lucubratiunculae demum restat, super hoc etiam themate, vel succincte nos tractare non pigeat. Plane qui sacri eloquii limen consuevit atterere, rebaptizationem et reconsecrationem sub ejusdem examinis didicit lance pensare. Sicut enim rebaptizatus Christum, quem induerat, exuisse convincitur; ita nimirum, et reconsecratus Spiritum sanctum, quem acceperat, evidenter probatur amisisse: et cum summi Verbi atque Paracleti una divinitas, eadem proculdubio credatur essentia, qui unum perdit alterum non habebit; atque ideo sicut nefarium est, si quis per iterationem baptismi Christum a se praesumat expellere: ita nihilominus exsecrandum, si per reconsecrationem Spiritum sanctum non timeat abnegare.

Sed si ex decreto Felicis papae, ubi nimirum de rebaptizatis loquitur, breve quid apponere non gravemur, illic manifeste possumus colligere quid debeamus etiam de reconsecratione sentire. Inter alia siquidem ita prosequitur: « Eos, inquit, quos episcopos, presbyteros, vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan seu coactos lavacri illius unici claruerit fecisse jacturam, et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia percepti honoris induerant, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit esse paganum, quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris et diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum. Sed quia idem Dominus atque Salvator clementissimus, et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem, in poenitentia, si resipiscunt, jacere conveniat. Nec orationi non modo fidelium, sed nec catechumenorum quidem omnimodis interesse, quibus communio laica in morte redhibenda est. » In quibus profecto verbis illud est solertius intuendum, quia si rebaptizatus idcirco Christum negasse dicendus est, quia post acceptum baptismum se negaverit Christianum; is etiam, qui reconsecrandus accedit, ideo Spiritum sanctum negasse convincitur, quia cum post consecrationem Spiritum sanctum se non accepisse testatur.

Reconsecratus ergo a rebaptizato nequaquam diversa damnatione dividitur, cum nimirum pari impietatis piaculo sociatur, nisi fortassis et hunc sceleratius peccare quis asserat propter hoc, quod Veritas dicit: « Quia qui peccat in Patrem, et Filium, remittitur ei; qui autem peccat in Spiritum sanctum, neque hic remittitur, neque in futuro. » Et revera si catholicorum edicta pontificum propensiori subtilitate discutimus, invenimus aliquam licentiam in rebaptizatione permissam, quam certe videmus reconsecrationi funditus denegatam. Nam si quae superius dicta sunt memoria non patiamur excidere, animadvertimus a Paulianistis, aliisque haereticis Spiritum sanctum non habentibus, baptizatos rebaptizari regulariter oportere. Ubi tamen baptismus iterari non dicitur, quia baptismus fuisse immunda prior ablutio non videtur. Reconsecrari autem a quocunque haereticorum genere veniant, prorsus nequeunt; quia hoc sacri canones omnino refugiunt. Quapropter satis miramur, cur tam prodigiosa quidam caecitate vesaniant, ut a Simoniacis ordinatos, denuo consecrandos esse decertent. Illud siquidem promulgant super Simoniacorum ordinatione decretum, quod illis etiam absonum probatur haereticis, qui orthodoxae fidei ne perexiguum quidem videntur habere vestigium. Haereticorum nempe alii rectae fidei sunt, et in suis gradibus recipiendi, alii recta fide carent, et in suo persistere honore non debent.

Et quoniam a Simoniacis haereseos notam propulsare non possumus, jure quibus assignari videantur haereticis perspicue discernamus. Aut enim rectam fidem habere dicendi sunt, sicut Novatiani; aut perfidiae erroribus detinentur, sicut Paulianistae, vel Ariani. Sed si rectae fidei cum Novatianis sunt, sicut a Novatianis venientes in suis praecipiuntur honoribus recipi, ita etiam ab his ordinari non debent ab injuncti gradus officio removeri. Quod si cum Arianis, sive Paulianistis perfidiae involvuntur erroribus sicut ab illis egressi reconsecrari nullatenus permittuntur, quod nimirum Innocentio papa omnimodis prohibente, paulo ante didicimus; sic etiam isti, qui a Simoniacis sunt promoti, nulla possunt ratione denuo consecrari. Restat igitur, ut sive recte credant, sive recte non credant, denuo consecrari non debeant. Necesse est itaque secundum ea quae dicta sunt, ut a Simoniacis ordinati, aut catholice dicantur credere, et in suis debeant officiis permanere; aut perfidiae convincantur obnoxii, et sic quod acceptum est perdant. Verum quis nesciat, eos non solum in orthodoxae fidei soliditate persistere, sed plerosque eorum insuper, ut revera catholicos per omnia viros sanctae conversationis studio, cunctarumque virtutum honestate florere? Consequitur igitur, ut in acceptis honoribus jure permaneant, in quibus nimirum cum integritate fidei et conversatio sancta concordat. Abjiciatur ergo blasphema temeritas, ausus illicitus reprimatur, et qui arguunt Christum rebaptizatos exuere, exsecrentur etiam reconsecratos pari Spiritum sanctum impietate negare.

31 Caput XXXI. Quod sicut rebaptizari, ita et denuo consecrari quisque non potest

Age igitur, qui astruunt quomodolibet consecratos secundam manus impositionem posse suscipere, non sua contenti, canonicae auctoritatis id studeant testimoniis approbare. Dicant itaque qui sanctorum Patrum ista praesumpserint, qui saltem praesumenda dictaverint? Et cum ad probationis indicium authentici veterum defecerint apices, necessarios semetipsos novi dogmatis fateantur auctores. Quod nimirum cum sanctione doctorum nusquam reperiatur esse praeceptum, invenitur etiam ultro prohibitum. Nam beatissimus papa Gregorius Joanni episcopo Ravennatis Ecclesiae, sicut neminem rebaptizari, ita etiam nec ipsum denuo consecrari posse, his asseruit verbis: « Illud autem, inquit, quod dicitis, ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione videtur extraneum, nisi forte quod illud exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicatus est, qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit autem a fraternitate vestra sic sapere. Sicut autem baptizatus semel, iterum baptizari non debet, ita consecratus semel in eodem ordine non valet iterum consecrari. »

His itaque verbis evidenter ostenditur, quia sicut in rebaptizatione Christus exuitur, ita et in reconsecratione Spiritus sancti gratia qui male provectus est, evacuatur. Quid enim sacrilega illa consecratio nisi duplex est depositio? Qua nimirum, dum unus exsecrabiliter consecratur, uterque jure deponitur. Unde non immerito in canonibus apostolorum legitur: « Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus secundam manus impositionem acceperit ab aliquo, deponatur et ipse, et qui eum ordinare tentaverit. Nam eos, qui ab hujusmodi baptizati fuerint, vel ordinati, neque fideles, neque clericos esse possibile est. » Quod si quisquam objecerit, post depositionem reconciliatum fuisse Formosum, Romanae videlicet sedis episcopum, noverit plurimos sacerdotum reconciliatos quidem fuisse, qui tamen nusquam leguntur in idipsum denuo consecrati. Aliud est enim quemlibet per synodalem sententiam in amissi ordinis jura restitui; aliud per consecrationis mysterium, quod iterari non potest, Spiritus sancti gratiam promereri: praesertim cum in eo, qui deponitur, quanquam dignitatis utendae perdat exstrinsecus privilegium, manet tamen nihilominus semel adepti ordinis sacramentum; sicut etiam manente in se sacramento regenerationis, excommunicatur reus cujuslibet criminis, nec caret eodem sacramento, etiam si nunquam reconcilietur Deo.

32 Caput XXXII. Quod falsum sit, ut quilibet a Simoniaco consecratus, a laico nihil differat

Sed de reconsecrationis impietate, licet nos plura dixerimus, ne tamen res in dubium pendeat, si et gestorum quoque auctoritas non accedat, de ecclesiastica historia praebeamus exemplum, ut nonnihil videatur, ut dicitur, quorumlibet consecratio sacerdotum. Nam ut eadem hic verba ponantur: Tempore quo apud Alexandriam Petri martyris diem Alexander episcopus agebat, cum post expleta solemnia conventuros ad convivium suum clericos exspectaret, in loco mari vicino videt eminus puerorum coetum super oram maris Indum imitantium, ut fieri solet, episcopum atque ea quae in Ecclesiis geri mos est. Sed cum intentu diutino pueros inspectaret, videt ab his geri quaedam etiam secretiora et mystica. Perturbatus illico vocari ad se clericos jubet, atque eis quid eminus ipse videret ostendit. Tum abire eos, et comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque adessent, quis eis ludus, et quid egissent, vel quomodo percunctatur. Illi, ut tales habet aetas, pavidi negare primo, dein rem gestam per ordinem pandunt, et baptizatos a se esse quosdam catechumenos confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerulus episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuerint, quidve responderint, simul et ab eo, qui interrogaverat; ubi videt secundum religionis nostrae ritum cuncta constare, collocutus cum concilio clericorum, statuisse traditur illis, quibus, integris interrogationibus, et responsionibus, aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea quae a sacerdotibus mos est; Athanasium vero atque eos, quos ludus ille vel presbyteros habere visus fuerat, vel ministros, convocatis parentibus, sub Dei obtestatione tradidit Ecclesiae nutriendos, et reliqua, quibus videlicet narratur Athanasius revera episcopus factus, sicut a puero fuerat simulatus. Quod nimirum antiquitatis exemplum adversus eos adhibere curavimus, qui consecrationem a Simoniacis factam nihil esse penitus asserunt, atque ab illis ordinatos, nihil a laicis distare contendunt. Si enim proludium illud, quo videlicet pueri presbyteros se simulaverant, vel ministros, tanti est habitum, ut eos episcopus sub Dei obtestatione parentibus suis traderet Ecclesiae nutriendos, nec integrum arbitratus sit eos etiam in saeculari ordine permanere, qui se per adumbratae simulationis speciem confixerant clericos exstitisse; ut illi perhibentur a laicis non distare, quos constat a quibuscunque consecrationis mysterium juxta morem ecclesiasticum percepisse? Sed illos a laicis sola simulatio segregat, quo pactos istos, qui revera omnia regulariter acceperunt, ab eis nihil differre, falsa hominum vanitas jactat? « Quaecunque enim, ut ait Apostolus, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. » Nam et in Moralibus suis, si recte teneo, beatus reperitur dixisse Gregorius, inter duo pericula Simoniacum constitutum, ut videlicet, sive gregem commissum deserat, sive in male accepto honore permaneat, peccati laqueos evadat: nec utramlibet rem expresse definiens, tantummodo ubi videtur facilior casus, asserit quantocius enarrandum.

Si itaque Simoniacus, ut dicitur, laicus est, in quo, quaeso, inquit, delinquit, si sacerdotalis dignitatis officium deserit? Si sacerdotii sacramentum utcunque non habet, ut quid a pastorali ministerio cum culpa dividitur, cui debitor per sacramenti vinculum non tenetur? Sed dicite mihi, fratres, cum pace vestra loquar: si Simoniaci, vel ab eis ordinati, a laicis, ut asseritis, nihil differunt, quid est, quod sacri canones Simoniacos in synodali concilio deponendos esse decernunt? Nunquid si laicus sacerdotale jus usurpasse convincitur, synodali eget causa conventu, ut ille solemniter deponatur? Nunquid non satis erit, si privata qualibet districtione corripitur, ut vel simplicibus verbis a praesumpta temeritate frangatur? Nunquid post depositionem Simoniacus remedium poenitentiae per manus impositionem suscipere, saecularem militiam bajulare, conjugem ducere, negotiorum commerciis tuto poterit inservire? Nam si exercitium perdunt, sacramentum tamen ordinationis amittere nequeunt. Itaque cum haec omnia necessario conseatis Simoniacis non posse congruere, quae tamen non negatis quibuslibet laicis convenire; fateamini necesse est, alterutra a semetipsis varietate differre, quibus perspicue videtis diversa competere.

33 Caput XXXIII. Quid Innocentius de reconsecratione censeat

Videamus etiam quid jam memoratus Innocentius papa, licet in transitu, sentire de reconsecratione signaverit. Ait enim in decreto, quod Nahisitano scribit episcopo: Superiori tempore, si tamen recte recordor, memini tam ad dilectionem tuam, quam ad fratres et coepiscopos nostros, Rufum et caeteros, hujusmodi litteras de clericis Nahisensibus transmisisse, his videlicet, qui se ante damnationem Bonosi, asserunt ab eodem tam presbyteros, quam diaconos ordinatos, ut si relicto atque damnato ejus errore, vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis in eodem errore deperirent. Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto, propter Romani populi necessitates creberrimas, Germanius qui se esse asserit presbyterum, atque Lupensius qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legationem susceptam prece fusa dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes se quidem Ecclesias in dilectionis tuae constitutas parochias retinere; sed tuam communionem non potuisse mereri, ea videlicet ratione, quia Rusticus quidam nomine, iterata ordinatione presbyterium suscepisset, et non levi impedimento sit, dum aut illi dolent hujusmodi hominem in Ecclesia retineri, aut ille sic peccare debere in alios arbitratur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum.

Ecce hic manifeste agnoscitur, quam habuerit Innocentius de reconsecratione sententiam, cum illos satageret in sui episcopi communionem restitui, qui zelo justitiae dolebant reconsecratum hominem in Ecclesia retineri: illum perhibet arbitrari, quia sicut episcopus peccare deberet in alios, quemadmodum et in se peccaverat, qui eum denuo consecrarat, familiari quippe reproborum studio, ejusdem damnationis laqueo, et alios conabatur innectere, quo semetipsum primus non timuerat irretire. Unde illi non immerito arbitrabantur hujusmodi tanquam damnabilem prorsus haereticum de Ecclesia repellendum, qui, et sibi non parceret, et aliis periculum provideret.

Ne quis autem nos involuti voluminis arguat, dum admisceri his prolixiora canonum fortassis exempla conqueritur, hanc noverit procul dubio causam; quia nimirum hos cum quibus agimus, ad inspiciendos sacros canones saepissime suadendo, vel exhortando compellere non valemus; atque idcirco hic apponendas sanctorum Patrum sententias dignum ducimus, ut vel excerptas delicatis ac teneris eorum oculis opponamus; quatenus dum, quod sentimus in his, quae a nobis sunt prolata, considerant, auctoritati etiam, cui innitimur, cedant. Sed ut omnia illis constet provenire confusa, hoc etiam adversus canones agunt, quia cunctos simul gradus in reconsecratione suscipiunt. Unde cum de quodam mihi noto, qui nuper consecratus fuerat, comperissem, fateor, exhorrui facinus. Quid plura? Tandem conveni hominem. Nunquid, inquam, jam in te erat aliquid ex his gradibus, quos nuper ab episcopo suscepisti? Nihil prorsus, ait; ut quid enim acciperem, si me habere constaret? Et adjeci: Ergo a laico nihil distabas, imo laicus prorsus eras. Etiam, inquit, purus profecto laicus, ut puta, qui de clerico nihil habuerim. Sed si laicus, inquam, ipso die quo laicus est, ad sacerdotii jura proruperit, tuo quoque judicio fit neophytus, ac perinde procul dubio deponendus. Ad haec ille confusus erubuit, et conclusionis necessitatem, quia labefactare non potuit, tacendo firmavit. Illud quoque non levioris videtur esse vesaniae, quia reconsecratores novi praefixa canonibus jejunia curant, non Sabbata conferendis sacris officiis dedicata conservant; sed quocunque mense, vel feria munus inordinatae ordinationis indifferenter usurpant, tanquam prima consecratio hanc secundae consecrationis licentiam praebeat; ut confusis ordinibus, utpote simul datis, etiam temporum statuta confundat: et hoc in reconsecratione fit licitum, quod ipsi etiam in consecratione omnimodis testantur absurdum.

34 Caput XXXIV. Episcopos alloquitur, ut per eos summae sedi discretio suggeratur

Unde, quaeso vos, o pii pontifices, adversus impium dogma divino sancti zeli fervore concurrite, et emergenti nunc primum novae haeresi unanimiter obviate. « Obstruatur os iniqua loquentium, » et peccatorum manus apostolicae fidei non quatiat fundamentum. Servetur ecclesiastica in sua puritate doctrina, nec eam vexare permittatur terrena sapientium turbulenta versutia. Surgit inimicus noctu per agrum Christi zizania conspergere; vos in die, quo ambulatis, sanae doctrinae sarculo male sata radicitus exstirpate. Noctu Allophyli puteos ruderibus implent; in die Isaac evacuare festinet. Sacrarium Christi nocturnus fur tentat irrumpere; excitetur lingua canum ejus salubriter oblatrare. Quod si ex vestro fortassis ordine quisquam prodeat, qui dogmatizare tam nefanda praesumat; tanto illum durius debetis arguere, quanto et is, qui Ecclesiae tutor esse debuerat, eam nititur oppugnare.

Suggerite igitur domino nostro papae beatissimo, quatenus sic in reos vigorem ecclesiasticae severitatis extendat, ut juxta indiscretorum hominum vota, innocentes quosque eadem sententia non involvat. Videtur enim luxuriare judicium; quod in filiorum necem pro paterno fuerit crimine promulgatum, et Simoniacos quidem, ut jam coeperat, divinis animatus viribus, destruat; sed non eotenus, ut eorum ordinationem immoderato quorumdam judicio subjacere permittat. Imo qui vice Petri claves tenet Ecclesiae, ipse potissimum adversus novum dogma consurgat, et introductores pravitatis dignae sententiae jaculatio confodiat: et qui clavum sagenae regit, quae piscatoribus est commissa, malos pisces a bonis studeat sub hac dispensatione secernere, ut cum eis simul etiam bonos non adjiciat reprobare. Dicat ergo hominibus indiscretis, quod paterfamilias dixisse legitur servis: « Ne forte, inquit, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. » Nimirum ut sic postmodum zizania ad comburendum in fasciculum colligantur, quatenus triticum in horreum congregetur. Nunquid enim beatus apostolus cum Ananiam et Sapphiram dignae animadversionis sententia perculit, in filios quoque, vel necessarios ulciscendum esse decrevit? In ipsum quoque Simonem vibrata sententia, non in eos usque pertransiit, qui aliquid veritatis ab eo potuerunt fortassis exsculpere; nam cum dicitur: « Pecunia tua tecum sit in perditionem, » pecunia cum negotiatore percutitur: at ubi deest pecunia, percussio non timetur. Et vos itaque, venerabiles Patres, cum beatissimo summo pontifice, sic cuncta sub discreti examinis aequitate disponite, ut traditam tanti doctoris regulam in vestra quoque videamini censura servare, quatenus in Ecclesiae corpore sic ferrum, quae corrupta sunt, sentiant: ut tamen in proprii vigoris robore sincera quaeque permaneant; sic plectibiles puniantur excessus, ut dum reatum severitas legalis persequitur, sua innocentiae immunitas reservetur; sic arbor vitiata securibus sit obnoxia, ut plantae ab illa transpositae, in sui viroris gratia radicitus coalescant.

35 Caput XXXV. Quid de his, qui gratis a Simoniacis sunt promoti, tandem Leo papa statuerit

Verumtamen et hoc otiosum esse non credimus, si quid super hoc negotio idem venerabilis Leo papa statuerit, exponamus. Nam cum omnes Simoniacorum ordinationes synodalis vigoris auctoritate cassasset, protinus a Romanorum multitudine sacerdotum magnae seditionis tumultus exortus est, ita ut non solum ab ipsis, sed a plerisque diceretur episcopis, omnes pene basilicas sacerdotalibus officiis destitutas, et praecipue missarum solemnia ad subversionem Christianae religionis et desperationem omnium circumquaque fidelium funditus omittenda. Quid plura? Post longa sane disceptationum hinc inde volumina, tandem suggestum est, reverendae memoriae nuper ejusdem sedis episcopum decrevisse Clementem: Ut quicunque a Simoniaco consecratus esset, in ipso ordinationis suae tempore non ignorans Simoniacum cui se obtulerat promovendum, quadraginta nunc dierum poenitentiam ageret, et sic in accepti ordinis officio ministraret. Quam nimirum sententiam protinus venerabilis Leo ratam percensuit, et sub hujusmodi poenitentia omnes in acceptis officiis de caetero perseverare mandavit. Nam et nonnullos hodieque conspicitis, qui dum a talibus per diversos gradus fuerant ordinati, ab eodem summo pontifice ad episcopatus apicem sunt provecti. Nec id perperam, quia cum canonica decernat auctoritas: « Ut quicunque per pecuniam sacram obtinuerit dignitatem, dejiciatur ipse, et ordinator ejus; » patet procul dubio, quia simoniace ordinatum, ordinatoremque condemnans, hic protinus judicii metam fixit: nec sententiae calculum in eum quoque, qui ab hujusmodi promoveri potuisset, extendit. Nam si canonis hujus auctor provectum quemlibet a Simoniaco dejiciendum duceret, ipsum ordinatoremque illius notans, consequenter etiam de his, qui ab eo promoveri poterant, non taceret ut nimirum diceret: Dejiciatur ipse et ordinator ejus, ac praesto subjungeret: « Et quicunque fuerit ordinatus ab eo; » quod profecto quia non dixit, nec nobis etiam sentiendum esse signavit.

36 Caput XXXVI. Ubi imperator Heinricus gloria dignae laudis attollitur

Praeterea dum venerabilis papae gesta recolimus, consequenter ratio suadet ut ad considerandum quoque magni hujus Heinrici regis insigne praeconium animum transferamus. Post Deum scilicet ipse nos ex insatiabilis ore draconis eripuit, ipse Simoniacae haereseos ut revera multiplicis hydrae omnia capita divinae virtutis mucrone truncavit. Qui videlicet ad Christi gloriam non immerito potest dicere: Quotquot ante me venerunt, fures fuerunt et latrones. Nam usque ad sui tempus imperii sacerdotum falsitatis inexplebiles, ut ita fatear, Babylonico Beli praebebat impensas: at postquam hic, auctore Deo, paternum obtinuit principatum, draconteis mox faucibus offam pius injecit, et sic immanem bestiam, quasi Daniel alter exstinxit. Per picem namque, quae ardet et stringit, non immerito potest amor pecuniae designari. Qui videlicet sic in camino avari pectoris aestuat, ut ab impendendae misericordiae, piaeque compassionis largitate constringat. Quid est igitur offam picis in draconis ora projicere, nisi manifeste cum Petro dicere: « Pecunia tua tecum sit in perditionem? » Quod profecto princeps iste tunc veraciter protulit, cum cathedras distrahentium columbas evertit, cum trapezitas expulit, cum in templo Dei fieri venale commercium recusavit. Nec illud etiam ab hac significatione discrepare videtur, quod Daniel cum pice etiam adipem, et pilos admiscuisse, describitur. Quid enim per adipem nisi carnis accipimus voluptatem? Quid per pilos, qui corporibus animalium extra sunt, nisi exterior substantia designatur?

Cum pice ergo rex adipem, pilosque commiscuit, et sic draconem rupit, quia Simoniacum virus omnino detestans, non solum avaritiae non succubuit, sed ad nullas carnis illecebras, vel exterioris lucri quaestum in dispensanda prorsus ecclesiastica dignitate quaesivit. Ut jam perempto draconi de coelo projecto, et in abysso per angelum catena ligato (qui nimirum ante cum Michaele pugnaverat, qui tertiam stellarum partem post se traxerat cum Isaia plausibiliter insultemus: « O Lucifer, qui mane oriebaris, quomodo cecidisti de coelo, corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? » Usque ad hujus sane tempus Augusti cuncta canonum decreta, quae super hujusmodi peste fuerant a Patribus edita, de multorum memoria longa jam videbantur oblivione deleta. Sed hic tanquam olim insignis ille Josias, mox ut librum legis Domini reperit, vestimenta scidit, condoluit; aras subruit, idola abominanda dejecit, omnesque priorum regum sacrilegas superstitiones evertit. Et quoniam ipse anteriorum tenere regulam noluit, ut aeterni Regis praecepta servaret, hoc sibi non ingrata divina dispensatio contulit, quod plerisque decessoribus suis eatenus non concessit; ut videlicet ad ejus nutum sancta Romana Ecclesia nunc ordinetur, ac praeter ejus auctoritatem apostolicae sedi nemo prorsus eligat sacerdotem. Plane si David propter Philisthaei Goliath stragem, regis filiam in sponsalitium sibi foederare promeruit; quid mirum si et imperator iste sanctam Ecclesiam, quae nimirum summi Regis est filia, Simoni haeresiarchae, qui veraciter exprobrat aciem Dei viventis, victor accepit?

Atque ut David ex aliqua parte non immerito comparetur, ille aquam de cisterna Bethlehemitica, quae inter hostiles habebatur cuneos, concupivit; sed cum ab obsequentibus militibus fuisset oblata, bibere nolens, effudit. Unde mox scriptum est: « Libavit eam Domino. » Si igitur in Dei sacrificium versa est aqua contempta, quam pretiosius Deo munus fuisse credendum est, pecunia recusata. Ille nimirum aquam fundendo libavit; iste nihilominus suave Deo sacrificium obtulit, dum non aquam, sed aurum pro ejus amore contempsit. Et quia non defuerunt, qui regalibus soliis praediti, commissum regimen administrare se posse diffiderent, si Ecclesiarum venalitatibus publica aeraria non augerent; ecce omnipotens Deus, in cujus manu est victoria triumphantium, sceptra regnantium, absque hujus acquisitionis inhonestae stipendiis, fideli famulo suo plerasque nationes exteras subdidit, tyrannicam adversantium feritatem sub ejus ditione perdomuit, superborumque hostium tumentium sibi colla substravit; barbaras debellare per circuitum gentes, et rebelles infideliter subjectorum dedit calcare cervices. Ut liquido pateat, quia victoria de coelo est, et non probatur ex donativis pendere pecuniae, sed ex supernae gratiae descendere largitate.

Videtur itaque imperator iste Constantino Caesari adversus catholicae hostes Ecclesiae non supparem obtinuisse victoriam. Ille nimirum Arianae sectae dogma orthodoxae fidei armis attrivit; iste Simoniacae haereseos pestes avaritiam calcando delevit. Ille fidei propugnator obstitit ne Arius unitatem scinderet; hic concupiscentiae triumphator occurrit ne Simon in Ecclesia pestilentiae cathedram possideret. Desudent alii triumphos regum stylo historiae texere; insignes bellorum titulos, et eorum fortia gesta praeconiis exquisitae laudis efferre; mihi videtur victoria ista, quam supra meminimus, longe nobilior, et incomparabiliter gloriosior: ubi nimirum non humanus sanguis effunditur, non militum multitudo minuitur, sed omnis Ecclesia catholica per Romani fines imperii circumquaque diffusa de vinculis antiquae damnationis velut ex horrendo ac profundissimo carcere liberatur; ut per Augustum divinitus erepta, libera Deo possit voce cantare: « Dirupisti, inquiens, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. »

37 Caput XXXVII. Invehitur scriptor in Simoniacos

Queror adversum vos, Simoniaci, qui gravem nobis elucubrationis hujus molestiam intulistis. Et quidem nostra defendimus, sed ita duntaxat, ut vos perpetuo condemnemus; sic ea, quae per vos aguntur, admittimus, ut vos abominabiles, omniumque perditorum extremis dignos suppliciis arbitremur. Nimirum Judas Dominum purum hominem credens, vendidit; sed mox pretium sanguinis, digna luiturus, abjecit. Vos autem nihil de divinitate sancti Spiritus ambigentes, commercium illi venalitatis ascribitis, et perpetrati sacrilegii commodum possidetis; quique fueratis ultione plectendi, scelera commissa lucramini. Quibus ergo vos merito comparaverim, qui divina munera, non vobis, sed aliis habetis; et quae illis ad salutis proveniunt cumulum, vobis in judicium perditionemque vertuntur. Judaeis plane vos similes video, qui medullitus divinae legis ignari, Christi fidelibus per orbem ubique facti sunt scriniarii. Apum quoque formam propemodum tenere videmini, quae dum obdulcandis faucibus hominum elaborata mella transmittunt, ipsae mox periturae famis inopia contabescunt.

Denique perpendite, infelices et miseri, quam immanissimo perditionis barathro sitis immersi, quorum non solum mala, mala sunt; sed ipsa etiam bona a vobis facta sunt mala: quibus nimirum benedictio in maledictionem, charismata in haeresim, sacramenta in sacrilegium, honor in contumeliam, provectio versa est in ruinam. Huc accedit, quia et de tot animabus estis reddendae rationi obnoxii, quod nunc videmini fidelibus esse praelati. Affluite nunc divitiis, constipamini tumescentes obsequentium cuneis, prope est, ut videatis omnes angelorum exercitus adversum vos vehementer iratos, apostolos, martyres, omniumque sanctorum agmina contra vos terribiliter insurgere, et in damnationis vestrae sententiam concordi simul ac parili judicio convenire. Illum quippe habetis offensum, atque ideo consequenter infestum, cujus offensio neque hic remittitur, neque in futuro. Immanitate porro cruenti, ac sceleratissimi criminis vestri adulteros vincitis, homicidas exceditis, raptores, sacrilegos, incestos, parricidas atque omnium pene reorum flagitia superatis. Adhuc parum est: nam si res digna, ut est, existimatione perpenditur, ipsa Judaica perfidia, omnisque prorsus haeretica pravitas vestris excessibus non aequatur. Orta est vobis nox in meridie, tempestas in serenitate, fit vobis coelum ferreum, et terra aenea; quia et ad superna mole nequitiae non assurgitis, et inter homines, quod conscientia teste commissum est, non celatis.

Sane si nunc etiam, sicut Patrum testatur auctoritas, benedictio vobis in maledictionem vertitur, cum benedici sacerdotis ore videmini; quid vobis tunc fiet, cum ipsa vox divina vos maledictos appellat, et reprobat; et a conspectu suo vos judicis furor abjicit, et tortoribus tradit? Tunc profecto discetis, quanti constet transacti honoris amara coemptio, cum jam necesse erit, ut vos tartarus infinite patens absorbeat, et gehennae crudelis olla concludat. Tunc ossa vestra medullis pinguibus irrigata, crepitans stridensque flamma depascet; tunc edax incendium velut eructans de clibano per ora vobis, per oculos, per aures, et nares vaporibus eructare non desinet. Sic, sic dignum erit jam, ut cum illo duce vestro, haeresiarcha videlicet Simone, participium sortiamini: et quibus non suffecerat paradisus gratis a Christo promissus, satisfaciat infernus a diabolo pecunia comparatus. Quanquam et ipso vestri erroris auctore, et pestilentis cathedrae praeside vos non incongrue damnabiliores intelligam: ut eum videlicet digne praecedatis in poena, quem nequiter excessistis in culpa. Ille siquidem coeleste munus duntaxat emere voluit, sed voti compos ad effectum fulminandae concupiscentiae non pervenit; vos autem et voluistis et confecistis; accessistis, et irrepsistis. Structa est fabrica, prodiit et moneta. Ille denique dum se Deum simulat, canis ostenditur; dum elevatur, obruitur; dum scandere coelum videtur, in tartarum labitur. Consequenter et vos dum petitis alta, corruitis; dum aequales videri caeteris hominibus contenti non estis, divino simul et humano despecti judicio, ad immundorum canum similitudinem festinatis. Verum nos nugas terimus, si ossa arida ad vitam reducere corripiendo, quasi vaticinando tentemus; solummodo orandum est, ut honore deposito, carnes nervosque reinduant, et sic per afflatum sancti Spiritus denuo reviviscant. Sed jam emenso pelago, clavum stringentes, vela submittimus; quia duce Christo littus aspicientes, portui propinquamus.

38 Caput XXXVIII. Ubi in Ravennatem pontificem peracti operis summa concluditur

Postremo ad te, Heinrice venerabilis pater, redeo, et a quo coepi, jam in ipsius opusculi calce recurro: non hic, quaeso, elucubratae dictionis phalerata discutiatur urbanitas, non accuratae dicacitatis acrimonia requiratur, sed rudis simplicitas, et sermo pauperculus, qui vix queat explicare quod sentit. Proposui enim serias quasdam, ac necessarias res fratrum meorum cordibus magis utiliter quam luculenter exponere, nec verborum inanium lenociniis aurium illecebris deservire. Non enim ignoratis quia vivacitatem sententiarum sermo ex industria cultus evacuat, et dictorum vim splendor elaboratus enervat. Illi sane grandiloquis et trutinatis verbis inserviant, qui favorabiles plausus hominum aucupari delenificae locutionis amoena quadam venustate desudant. Nos autem, qui nudis pedibus ire praecipimur, cothurnati scribere non debemus; quibus censura taciturnitatis indicitur, luxuriantis eloquentiae laciniosa prolixitas congruere non videtur. Quapropter, charissime, haec rustica, et rudi stylo composita tuis manibus offero, tanquam videlicet vilia poma; quia tamen rus meliora non attulit, ne despicias, quaeso. Plane quia, ut ita loquar, unde genus duxi, summum conscendis honorem, te potissimum elegi, cui hoc munusculum traderem, et ut revera proprio pastori perexilis ovicula fructum non ventris, sed mentis afferrem.

Novi denique, quia Ecclesia vestra ad instar apostolici senatus non tam numeroso, quam venerando ac mystico sanctorum episcoporum pollet ornata collegio; quorum videlicet studio ita rectam apostolicae traditionis lineam servat, sic in puritate sincerissimae fidei immobiliter perseverat, ut omni haeretica pravitate remota, novam illam, quae sub apostolis fuerat, hodieque repraesentet Ecclesiam, sive etiam sedem fidei ipsam videatur germinare Nicaeam. Ex his itaque, quos visum fuerit, sanctitas vestra consciscat, et cum eis simul hoc opus utcunque catholicae fidei sanaeque doctrinae congruat, solerter indaget, prudenter examinet. Quod si liber hic venialiter reprehensibilis invenitur, vestra eum prudentia corrigat, et sic etiam beatissimo papae, si per vos transierit, ut fama dispersit, ostendat; ut quod ex opificis inepta compositione despicitur, tanti laboris obsequio commendetur. At si, quod non credimus, sic liturae usquequaque videatur obnoxius, ut corrigi nequeat, antequam in publicam notitiam proferatur, edax eum flamma consumat. Ut illud hic non incongrue possit aptari, habetis Aaron, et Hur vobiscum, si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos. Non enim mihi pudoris est oblitterare quod scribo, dum non erubescam libere confiteri quod credo; ut qui notat elinguem, possit compensare fidelem.

Sit nomen Domini benedictum.

39 Caput XXXIX. Superiori Opusculo superadditum

Libellum hunc ego rudis et imperitus sub quadam scrupulosae ambiguitatis suspensione descripsi, atque ut in calce conspicitur, auctoritatis apostolicae. Tempore autem Nicolai venerabilis papae, rursus haec quaestio mota est, ac diutius ventilata; verum post plurimos certaminum fluctus, post nutantium denique quaestionum perplexa ac sinuosa volumina, ad hunc tandem judicialis sententiae limitem res expedita pervenit; ut hactenus a Simoniacis gratuito consecrati, in adeptae dignitatis honore persisterent; necdum vero promoti, ab illis ad ordinem provehi de caetero licentiam non haberent. Hac scilicet consideratione servata, ut nec pro severitate sententiae totus simul ecclesiasticus ordo corrueret; nec pro remissione clementiae Simoniaca pestis in conferendis honorum gradibus vim roboris obtineret, dispensatorio quodam jure; utque est in praeteritis ratum, de futuris sit omnino prohibitum. Nos itaque non proprias allegationes pervicaciter astruentes, sed synodalibus decretis humiliter obtemperantes, apostolicae sedis edictum, vel quod jam promulgatum est, sequimur; vel si quid adhuc elimatius atque salubrius in posterum statuendum est, obedientiam profitemur. Ut sicut a beatis apostolis Evangelio coruscante, nascentis fidei rudimenta percepimus; ita deinceps ab apostolicis viris traditam omnem vivendi, vel sentiendi regulam teneamus.

Porro autem Ravennas ille episcopus, cui libellus hic principio missus est, quia nuper promotus, atque ideo mihi erat incognitus, Scripturarum habere scientiam putabatur; sed quoniam ab eo super hac quaestione ne tenuem quidem scintillam solutionis exsculpere potui, auctoritate sedis apostolicae me contentum esse decrevi: ut quid ei synodalis fuerit censura praefixum, hoc mihi procul dubio sit authenticum, hoc certe canonicae videatur auctoritatis vigore subnixum.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.