Life of St Romuald10 Caput X. De comite qui vaccam rapuit, et eam comedendo necatus est

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

10 Caput X. De comite qui vaccam rapuit, et eam comedendo necatus est

Quodam vero tempore, dum adhuc in Galliae finibus moraretur, familiarem sibi quemdam habebat agricolam, qui sibi et utensilia quibus in cella opus est aliquando faciebat, et si quid ei opportunum esset, ditior charitate quam rebus, de suae paupertatis inopia hilariter ministrabat. Hujus vaccam comes quidam superbus et tumidus, missis parasitis, impetu barbarico rapuit, ejusque carnes praeparari sibi ad prandium cum magna gulae aviditate praecepit. Ecce autem rusticus cellam Romualdi festinus aggreditur, jacturae suae casum clamosis ululatibus vociferatur, spem suam et suae domus ablatam esse conqueritur. Sanctus itaque Romualdus ad eumdem comitem concito gradu nuntium dirigit, et ut pauperi animal suum reddat humillima supplicatione deposcit. Cujus preces lubricus comes protervo spiritu respuit, et quem saporem crassae vaccae lumbi potuissent habere, quia ipso die esset gustaturus, asseruit. Adveniente autem hora prandii, apposita mensa, vaccae carnes allatae sunt, et, divinae ultionis jam imminente sententia, in ipso edendi initio comes frustum bovini renis abscindens, sibi in os misit. Quod repente in illius gutture tam immobiliter haesit, ut nec ad interiora descendere nec foras ejici ullis conatibus potuisset. Sicque inter suorum manus intercluso spiraminis aditu terribili morte necatus est, et unde contra Dei servum concupiscentiam carnis explere ad saturitatem voluit, inde justo Dei judicio carnalem vitam adhuc jejunus amisit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.