Life of St Romuald21 Caput XXI. De cella incensa, et per orationem exstincta
21 Caput XXI. De cella incensa, et per orationem exstincta
Alio quoque tempore in insula quae Pereum dicitur habitavit; quae videlicet insula a Ravenna urbe duodecim fere millibus distat. Ibi vero dum in cella cum quodam venerabili viro, suo nimirum discipulo, Guilielmo nomine, moraretur, angusti parietes habitaculi repente flamma corripuit, deinde ad alta conscendens, dominari per tecta liberis jam viribus coepit. Protinus vir sanctus ad solitae defensionis argumenta confugiens, non quae ibi erant reposita foras extrahere, non, ut mos est, tecti scindulas dissipare; non aquarum abundantiam spargere, non ullis impulsus est ad exstinguendos ignes nisibus anhelare; solummodo orationem fudit, et confestim stridentes ignium globos divina virtus exstinxit.