Life of St Romuald26 Caput XXVI. Quod Romualdus apud Casinum aegrotavit, deinde ad Pereum venit

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

26 Caput XXVI. Quod Romualdus apud Casinum aegrotavit, deinde ad Pereum venit

Romualdus igitur cum eo, quem praediximus, Tammo, et cum Bonifacio viro clarissimo, quem nunc felicissimum martyrem se habere Russiana gloriatur Ecclesia, et cum aliis conversis Teutonibus, a Tiburis oppido ad monasterium B. Benedicti, quod in Casino constitutum est, monte devenit. Ibi nempe graviter infirmatus est, sed cito ex divina misericordia convaluit. Habebat autem equum satis egregium, quem sibi Busclavi Sclavonici regis filius dederat, factus ab eo monachus. Hunc vir sanctus humilitatis studio permutavit, et lucroso concambio asinum laudabilis negotiator accepit. Nimio quippe Redemptoris nostri desiderio, qui asellae tergo consederat, vir venerabilis hoc ipsum animal libentius equitabat. Cum his igitur omnibus superius nominatis Romualdus ad Pereum, ubi dudum habitaverat, rediit, ibique denique, his et aliis multis fratribus aggregatis et per cellas singulas constitutis, tanto fervore eremiticae conversationis rigorem et in se et in aliis tenuit, ut illorum vita omnibus ad quos fama eorumdem pervenire poterat, mirabilis haberetur. Quis enim non obtupesceret? Quis non immutationem divinae dexterae praedicaret, cum vidisset prius homines sericis, imo deauratis vestibus indutos, crebris obsequentium cuneis constipatos, omnium deliciarum affluentiis assuetos; nunc eos cerneret uno birro contentos, inclusos, discalceatos, incultos, et tanta abstinentiae ariditate contritos? Faciebant autem omnes opera manuum, alii scilicet coclearia, alii nebant, alii retia nectebant, alii cilicia.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.