Life of St Romuald36 Caput XXXVI. De fure, quem frangentem cellam Gregorii per spiritum vidit, et illaesum dimisit

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

36 Caput XXXVI. De fure, quem frangentem cellam Gregorii per spiritum vidit, et illaesum dimisit

In eisdem quoque partibus vir sanctus monasterium condidit puellarum. Solemni quadam die, dum vir venerabilis illic cum fratribus in capitulo resideret, et eos salutaris doctrinae dapibus satiaret, repente ipsum interrumpens sermonem, anxia quadam animadversione exclamare coepit, et dicere: Agite nunc, inquit, agite, et quantocius properate, quia jam fratris Gregorii cellam fur frangit: hic autem Gregorius archiepiscopus in gentibus postmodum consecratus est; qui protinus exsilientes ad cellam perniciter currunt, et furem jam parietes infrigentem inveniunt. Quem capientes ad magistrum pertrahunt, et quid de tam sacrilego raptore faciendum esset inquirunt. Quibus vir sanctus coepit hilariter dicere: Et ego, fratres, ignoro quid de tam malo homine possimus facere. Eruimus sibi oculos? sed postea non videbit. Incidimus ei manum? sed amplius non laborabit, ac per hoc forsitan fame peribit. Si pedem truncamus? ambulare non poterit. Sed intro eum minate, et cibum illi prius apponite, ut quid de eo faciendum sit, interim pertractemus. Et ita vir sanctus exsultans in Domino, postquam cibari latronem fecit, deinde modeste correptum et dulcibus verbis admonitum redire ad propria in pace permisit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.