Life of St Romuald45 Caput XLV. Quare et quomodo Romualdus ejectus est de Valle de Castro

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

45 Caput XLV. Quare et quomodo Romualdus ejectus est de Valle de Castro

Post haec Romualdus ad monasterium Vallis de Castro revertitur, moxque abbatem sic alios regere ut semet ipsum tamen nequaquam negligeret exhortatur. Volebat insuper ut cellam qua usus fuerat, occasione regiminis non omnino desereret, sed in ea sibimet spiritualiter vivens, praecipuis tantum festivitatibus fratres admonitionis gratia visitaret. Erat enim beato viro tam odiosa ista, quam cernimus, abbatum conversatio, ut non minus gauderet si de manu cujusque abbatiam potuisset evellere, quam si daretur sibi potentissimum quemlibet saecularium ad sanctae conversationis ordinem convocare. Sed, sicut per Salomonem dicitur: Velut acetum in nitro, ita qui cantat carmina cordi perverso, ille praedicatione venerabilis viri de malo deterior factus, comitissas loci dominas protinus adiit, et ut ligna, quibus Romualdi cellae debebant construi, minutatim incidi praeciperent, sacrilega machinatione suggessit. Eo itaque modo alta paradisi cedrus de terrenorum hominum silvis ejecta est.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.