Life of St Romuald49 Caput XLIX. De contumelia quam passus est a suis discipulis in Sytria

St Peter Damian († 1072) · Vita beati Romualdi · c. 1042

49 Caput XLIX. De contumelia quam passus est a suis discipulis in Sytria

Postmodum vero Romualdus, cum Apenninum desereret, montem Sytriae habitaturus ascendit. Cavendum autem summopere est ne quis, cum audierit quia vir sanctus tot loca mutaverit, pii operis pondus vitio levitatis ascribat. Haec namque mutationum ejus causa procul dubio fuerat quia ad venerabilem virum, ubicunque degeret, turba hominum pene innumerabilis concurrebat. Ratio ergo poscebat ut, cum unius loci spatium plenum habitatoribus cerneret, illic priore constituto, ad replendum mox aliud festinaret. In Sytria vero quot contumelias, quot scandala a suis discipulis passus sit, non est nostrae facultatis evolvere. Ex quibus videlicet unum hic ponimus, caetera brevitatis studio praeterimus. Habebat namque quemdam discipulum, Romanum nomine, qui nobilis quidem fuerat genere, sed omnino degener actione. Hunc itaque vir sanctus cum pro suae carnis immunditia non modo verbis argueret, sed saepe etiam verberibus gravissimis coerceret, ausus est diabolicus vir titulum illi ejusdem reatus opponere, et impudenter contra sancti Spiritus templum sacrilego ore latrare, dicens videlicet sanctum virum una secum ex eadem contagione peccasse. Mox itaque discipuli omnes adversus eum irati, omnes infesti, alii clamant senem impium laqueo debere suspendi, alii dignum judicant cum ipsa cellula ignibus concremari. Quod utique valde mirabile fuit, praesertim spirituales viros ex decrepito sene, et ultra quam centenario tam nefarium scelus credere potuisse; cui etiam si voluntas adesset, natura tamen et frigidus sanguis et ariditas attenuati corporis hoc penitus denegaret. Sed credendum est procul dubio ad augendum sancti viri meritum hoc sibi tam gravis adversitatis coelitus accidisse flagellum. Nam et ipse asserebat, hoc in eremo unde nuper abscesserat, veraciter agnovisse, et ad hoc dehonestatis improperium subeundum alacriter advenisse. Ille autem Sarabaita reprobus, qui sancto viro crimen intenderat, episcopatum postmodum Nucerinum per Simoniacam haeresim acquisivit, et per biennium illum occupans, in primo anno incensam aedem cum libris et tintinnabulis ac caeteris sacris ornamentis, exigentibus suis meritis, vidit; in secundo autem dignitatem cum vita, divina illum feriente sententia, miserabiliter perdidit.

Digital text: . Original text: Corpus Corporum (University of Zurich) TEI of the Patrologia Latina, via the CatholicCorpus mirror. Latin only. Migne, Patrologia Latina 144-145 (1853), public domain. No public-domain English translation found.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.