Life of St Romuald54 Caput LIV. De insano, quem osculo curavit
54 Caput LIV. De insano, quem osculo curavit
Vir quidam capitis patiebatur insaniam, ita ut, sensu rationis amisso, vel quid ageret vel quid diceret funditus ignoraret. Huic Romualdus nihil aliud fecit, nisi solummodo osculum praebuit, et protinus illum ad incolumitatem pristinam revocavit, et cum inquieto homine dum pacem fecit, ad mentis eum suae pacem reduxit. Referebat autem postmodum ille qui curatus fuerat, dicens: Quia cum sacra beati viri labia tangere merui, statim prodire ex ore ejus quasi vehementis aurae spiritum sensi, qui totam faciem meam, et ipsum denique sinciput perflans, omnem cerebri aestuantis ardorem protinus effugavit.