Life of St Romuald56 Caput LVI. De discipulo, quem Romam euntem per spiritum cognovit, et de illo qui, sibi derogans, reclusorium fregit
56 Caput LVI. De discipulo, quem Romam euntem per spiritum cognovit, et de illo qui, sibi derogans, reclusorium fregit
Nonnulli tamen carnales videlicet homines, eum malitiose reprehendere et ejusdem dicta vel facta non timebant levitatis vitio deputare. Quidam namque ejus discipulus in alia procul eremo morabatur, qui propinquorum necessitati aliquando condescendens, pro eorum utilitate tandem velut invitus Romam ire Quadragesimali tempore acquievit. Quod mox vir sanctus per spiritum recognoscens, velut indignans scripsit astanti cuidam fratri quod videlicet ille bonus vir pro hujusmodi negotio Romam ire praesumpsit. Ille autem admirans unde hoc magister agnosceret, cum quo videlicet nemo aliunde veniens colloquium habuisset, rem sollicite perquisivit, et ita esse, sicut vir venerabilis dixerat, comprobavit. Pergit ille ad alium suum condiscipulum, videlicet Ingelbertum, qui inclusus manebat, et magistrum haec dixisse, et sine dubio prophetiae spiritum habere prorsus affirmat. Ille autem, detestans et penitus denegans, fratrem corripuit, et quia hoc falsum esset, imprecationis se vinculis obligavit, dicens: Si ille hoc per prophetiae spiritum, et non magis per diabolum dixit, non me omnipotens Deus in hoc reclusorio perseverare permittat. Dictum, factumque est. Nam vix paucis diebus transactis, Ingelbertus, fracto reclusorio, sine magistri licentia abiit, et eum in hac vita, sicut dicitur, nunquam ulterius vidit.